Obrázky na stránke
PDF
ePub

piuntur pró receptitiis, quae uxor sibi reservabit, neque voluit esse in potestate mariti.

Nota IV. Ad donationes conjugum referri étiam morganaticam, munera nuptialia, et dotalitium, quae pro usu regionum varie a variis explicantur. Morganatica seu morgengaba, latine donum matutinale, est donatio, quam maritus facit uxori altero nuptiarum die in remunerationem delibatae virginitatis. Munera nuptialia sunt illae donationes, quae fiunt a parentibus et amicis in gratiam novorum conjugum, ut aequaliter inter eos dividantur. Dotalitium seu ususfructus est id, quod a marito constituitur uxori in compensationem dotis. Unde uxor, si velit dotalitio frui, doti ab haeredibus mariti repetendae, renuntiare debet; Schmier, etc. Jam in hac materia ampla, ad jus civile pertinente, stricte agam: primum de donante; deinde de douationibus inter virum et uxorem; tandem de restitutione dotis soluto matrimonio.

128. Q. I. Quis, qua forma, et in qua re possit dotem promittere aut constituere?

R. 1. Non tantum mulier pro se ipsa, sed quiscumque alius liberam rerum suarum administrationem habens, potest pro muliere dotem constituere, vel promittere (l. 41. ff. de jure dot. l. fin. C. ad SC. Vellej.); nam beneficium alteri praestare nemo prohibetur.-II. Ipsa mulier non tenetur se ipsam dotare, cum matrimonium absolute sine dote consistere possit (l. fin. V. sicut autem C. de donat. ante nupt.), et ideo si mulier permittat maritum rebus suis uti absque ulla mentione dotis, non praesumitur eas in dotem dedisse; sed ut paraphernalia tradidisse.— III. Inter eos vero, qui obligantur mulierem dotare, est primo pater; quia paterni officii est dotem vel donationem propter nuptias pro sua dare progenie (l. fin. C. de dotis promiss. l. 19. ff. de ritu nupt.), etsi filia sit dives, vel nupserit absque mentione dotis; quia jura indistincte loquuntur. In defectum patris obligatur avus paternus (1. 6. ff. de collat.), tum mater (l. 14. de jure dot.), et probabiliter frater pro sorore germana aut consanguinea, saltem de honestate dotem dare debet (arg. 1. 12. §. 3. ff. de admin. tut.). De jure Canonico deflorator tenetur defloratam ducere vel eam dotare (c. 1. et 2. de adult.).

2.o Promissio vel constitutio dotis fit per pacta dotalia: quae sunt, conventio super dote danda, conservanda vel retinenda, vel super bonis ceteris. Simplicia, quae fiunt actu inter vivos, seu mero contractu, de jure com. valent; nec testes requiruntur, nisi duo ad probationem, suntque per se irrevocabilia (l. 2. 14. ff· de pact. dotal.). Mixta, quae transeunt in ultimam voluntatem, et futuram conjugum successionem continens, reprobantur a jure com. (1. 5. C. de pact. convent.); sed ex consuetudine sustinentur, dummodo solemnitatis ultimae voluntatis habeant.

3.o In dotem dari potest res quaecumque mobilis vel immobilis, corporalis vel incorporalis, ususfructus vel proprietas (l. 4. et seqq. C. et l. 7. et c. ff. de jure dol.), imo et feudum; attamen absque aestimatione per modum venditionis (1. 2. F. tit. 13. 17. et 55. pr.). Si omnia mulieris bona in dotem data, ei laesae succurritur (l. 4. C. de jure dot.). Si vero res aliena bona fide data est, transfertur in maritum conditio usucapiendi ex tit, ff. pro dote. Si tandem proprium debitum mariti in dotem datum est, is liberatur a solvendis usuris; alioquin nullum fructum ex dote haberet (l. 76. ff. de jure dot.).

4.o Effectus dotis promissae ex parte promittentis est obligatio eam constituendi seu tradendi, et ex parte promissarii est jus et actio ex stipulato ad illam, secutis nuptiis, exigendam (1. un. §. 1. C. de rei uxor, act.).-II. Effectus dotis

constitutae seu traditae est in marito dominium civile bonorum dotalium, ita ut fructus percipere, et constante matrimonio, suo nomine pro bonis istis agere possit; et econtra obligetur ad onera matrimonii sustinenda (1. 7. ff. de jure dot.). Et quidem, si in dote datae sunt res mobiles, vel quantitates immobiles aestimatae per modum venditionis, maritus fit absolutus illarum dominus, et ad eum pertinent commoda et incommoda, seu pericula; ita ut soluto matrimonio, teneatur aestimationem praestare, vel ipsas res, etsi deterioratae sint sine culpa illius restituere (c. 10. 42. ff. de jure dot.). At si res immobiles non aestimatae per modum venditionis, licet taxatae sint ad explorandum pretium, in dotem datae sint, maritus non fit illarum absolutus dominus, sed tantum fictus seu civilis, dominio vero et naturali remanente penes uxorem : et ideo si res istae casu pereant, pereunt uxori tanquam dominae. Neque maritus tales fundos dotales etiam cum consensu uxoris, alienare potest, nisi mulier biennio exacto, de novo in talem alienationem consentiat, cum elidatur praesumptio de muliere seducta (Nov. 61. cap. 1. §. 1.), vel nisi alienationi accedat juramentum mulieris (cap. 28. de jurejur.). At respectu paraphernorum maritus nullo modo fit dominus, sed merus administrator, seu procurator, attamen sine mandato; et licet fructus ex iis collectos possit expendere in usus communes, sibi et uxori (cap. fin. C. de pact. convent.), non tamen eos lucratur, sed soluto matrimonio, tenetur extantes, vel male consumptos cum paraphernis restituere (Menoch., Engl. et alii.). Haec proportionaliter applicanda sunt donationi propter nuptias, quae imitatur dotes, et soluto matrimonio, reddit ad maritum vel patrem, aut alium extraneum donantem, sicut dos ad uxorem (§. 3. In. de donat. Nov. 97. cap. 1. et 2.). Jam occasione bonorum extradotalium (dotalia enim alienari prohibentur) quaestio oritur, an uxor et maritus ex illis aliquas sibi donationes facere possint: pro quo sit:

129. Q. II. An valeant donationes inter virum et uxorem?

R. 1.o Donationes mere liberales, quibus donans efficitur pauperior, inter conjuges factae, sunt invalidae de utroque jure (l. 1. ff. et c. fin. h. t.), ne conjuges mutuo amore spolientur, ne conjugalis concordia sit venalitia, et ne ipsa matrimonia discutiantur et dissolvantur, si non donet is, qui posset, ut ait Paulus lib. 2. eod. consuetudo tamen moderatas donationes permittit. Porro donatio ista ex parte donantis, utpote invalida, nullam obligationem inducit: ac proinde donatum repeti potest, ita exigente bono publico (l. 3. §. 10. eod.). At ex parte donatarii,. rem ex voluntate domini retinentis, nulla est iniquitas, donet res per donantem revocetur, et tunc obligatio est restituendi. Exempla talium donationem vide in ff. h. t. At ceteri contractus et aequalitatem inter conjuges celebrati, sunt validi, cum alter non fiat pauperior, nec alter ex bonis alterius locupletetur (l. 5. §. 5. ff. h. t.).

2.° Donationes ob causam extrinsecam factae, v. g. ob causam necessitatis, commiserationis, pietatis vel commodi in donantem resultantis, sustinetur: ut si uxor aliquid marito donet pro refectione aedium, pro gradu Doctoratus, etc.: vide 1. 5. 14. 15. 40. 43. ff. h. t.--II. Donationes modicae, v. g. in die natali aut onomastico (l. 3. §. 8. l. 42. eod.). III. Donationes inter Augustum et Augustam (l. 26. C. h. t.): uxor tamen, vivente patre suo, non potest omnia sua pretiosa Augusto donare; Konig.-IV. Donationes remuneratoriae,'modo non sint excessivae; cum non sint propriae donationes ex mera liberalitate (l. 1. 17. ff. de donat.).-V. Repudiatio haereditatis vel legati facta in gratiam uxoris substitutae, quia repudians non perdit de suo, sed tantum non acquirit (l. 7. §. 13. 14. ff. h. t.).

-VI. Cessio lucrorum ante nuptias facta ex pacto; quia vim habet contractus onerosi; at post nuptias, ubi jus quaesitum est ad lucra communia, non potest fieri talis cessio; quia per illam patrimonium cedentis diminuitur: dos tamen non tradita, uxori remitti potest (l. 54. ff. h. t. 19. v, sed etsi C. de donat. ante nupt.).

3.o Donatio invalida, si non revocetur, morte donantis conjugis convalescit (c. fin. h. t. l. 23. §. 1. ff. et l. 25. C. eod.); nam tunc cessat motivum prohibitionis, scilicet, ne amor conjugum sit venalitius; dummodo donatio 500. solidos excedens facta fuerit cum insinuatione apud judicem, et res donata sit saltem ficte tradita donatario (l. 23. ff. h. t,): quo casu etiam fructus rei donatae fiunt donatarii; quia confirmatio per mortem retrotrahitur ad tempus, quo donatum fuit (c. 25. C. h. t.). -II. Morte civili donantis, licet donatio confirmetur respectu fisci, ut is eam revocare non possit, non tamen confirmatur respectu donantis; quia is hodie non fit servus poenae; si vero factus est servus hominis, vel religiosus, donatio auctoritate domini vel praelati revocari potest; nisi religio incapax esset successionis: ita haec statuuntur l. 24. cum. seqq. auth. et l. 25. C. h. t.

130. Q. III. Quando dos repeti possit, et quae veniant in dotis restitutionem ? R. 1.o Dos regulariter repetitur, soluto matrimonio (c. fin. h. t.); quia cessat causa sustinendi onera matrimonii, nisi conventum sit de dote lucranda (1. 10. C. de pact. convent.). Constante autem matrimonio, dos in tribus casibus repeti potest; si maritus sua culpa ad inopiam vergat; si poenam confiscationis patiatur; si uxor non habeat, unde alat liberos prioris matrimonii, parentes, fratres et sorores (l. 24. ff. solut. matr. l. 31. eod.), nisi maritus ad inopiam vergens, velit dare fidejussores: quo casu judex arbitrabitur, an dos remanere debeat apud maritum, vel deponi apud sequestrem, ut is maritus fructus det pro sustinendis oneribus matrimonii: ita Can. ex c. 7. h. t., licet Legistae velint, in casu inopiae dotem non esse relinquendam marito.-2.° In restitutionem dotis venit, quidquid maritus dolo, vel culpa lata aut levi in re dotali fecit (l. 17. ff. de jure dot.). Si quantitates, vel corpora per modum venditionis aestimata, perierunt fortuito, periculum est mariti tanquam domini; adeoque aestimationem restituere debet. Si autem res immobilis, vel mobilis non fungibilis, non aestimata per modum venditionis, casu periit, damnum est uxoris, tanquam dominae, et consequenter non venit in restitutionem dotis. Privilegia dotis vide lib. 3. tit. de pignor.-3.° In restituenda dote marito competit beneficium, seu exceptio competentiae, ne cogi possit in solidum, sed in quantum potest, salva sua honesta et competenti sustentatione (b. 13. 15. ff. solut. matrim.); quia inhumanum est, ut uxor maritum in paupertatem redigat. Quia vero exceptio ista est personalis, non competit haeredibus mariti, nec directe fidejussoribus. Ceterum praeter dotem alia bona et lucra, quae quilibet conjugum ex sua pecunia sibi comparavit, non sunt restituenda (l. 6. C. si quis alteri l. 12. C. de jure dot.); nisi communiter utrique obvenissent, v. g. ex legato, donatione, etc., quo sensu procedit cap. 2. h. t.

131. Q. IV. Cui dos restituenda sit?

R. 1.o Si ipsa uxor dotem dedit, dos ei, vel ejus haeredibus restitui debet (lib. unic. princ. Cod. de rei uxor. act.).-2.o Si dos fuit profectitia a patre vel alio paterno ascendente, et durante patria potestate, matrimonium solvatur, dos redit ad dotantem, non vero ad haeredes dotatae, nisi aliter conventum sit (lib. 4. Cod. solut. matrim. lib. 10. ff. eod.); nam liberi, licet matri succedant, exclusis ascendentibus, ista tamen successio non est in bonis profectitiis (Reiff. ex Nov. 118. cap. 1.). At si dotata fuit emancipata, sicut ex consuetudine Germaniae communi

dos

ter per nuptias emancipatur, dos redit ad uxorem vel ejus haeredes (cit.lib. unit. Cod. de rei uxor.), quia per emancipationem dos dessinit esse profectitia.-3.° Dos adventitia cum pacto restitutionis data, redit ad donantem: secluso tali pacto, remanet uxori, vel ejus haeredibus, quia censetur esse donata (cit. lib. unic. §. 13.). -4. Si matrimonium bona fide cum impedimento dirimente contractum est, uxori, et donatio propter nuptias marito restituitur, excluso beneficio competentiae (cap. 1. h. t.); nam datum ex causa, causa non sequuta, repeti potest in solidum, cum hic cesset reverentia maritalis. At si scienter matrimonium contractum est cum impedimento dirimente, dos, et donatio propter nuptias amittitur, et fisco applicatur (lib. 4. Cod. de incest. nupt.), quae lex videtur comprehendere omnia matrimonia de jure Canonico reprobata; nisi consuetudo aliter jura ista interpretetur. Et haec de restitutione dotis procedunt, sive matrimonium solvatur tantum quoad thorum et cohabitationem, sive quoad vinculum per mortem.

132. Q. V. Quando amittatur dos vel donatio propter nuptias?

ex

R. 1. Si ex causa adulterii formalis in specie sua completi fiat divortium, uxor innocens donationem suam repetit, et lucratur dotem; ut hoc modo gravissima injuria per adulterium illata, aliquatenus innocenti compensetur: ita de utroque jure (c. 4. plerumque h. t. l. 8. §. 4. 5. C. de repud. Nov. 117. c. 8. §. 2.). Quae tamen jura poenalia non extenduntur ad oscula, tactus et alias causas, quibus fit divortium: imo probabilius nec ad casum copulae sodomiticae, utpote non expressum. Recte tamen Clar., Far., Reiff. et alii dicunt huic poenae esse locum, si in matrimonio putativo committatur adulterium, quia est formaliter tale, licet deinde detegatur impedimentum dirimens. Neque jura ista extenduntur ad bona parapherna uxoris, quia non sunt dos. Nomine dotalitii in cap. 4. h. t. venit vel donatio propter nuptias (Sánch. et alii), vel ususfructus dotis loco constitutus, vel pretium et aestimatio dotis datae in rebus numero, pondere et mensura constantibus.

2.o Cessat amissio dotis vel don a tionis propter nuptias in casibus seqq.-I. Si adulter reconcilietur innocenti, sive ante, sive post sententiam divortii reconciliatio facta sit: siquidem c. 4. h. t. casus reconciliationis expresse et indistincte excipitur.—II. Si uterque sit reus adulterii, quia tunc poena mutua compensatione tollitur (cap. 5. et fin. de adult. l. 39. et 47. ff. solut. matr.).—III. Si maritus consensit in adulterium uxoris, vel leno fuit (cit. lib.).—IV. Si extent liberi ex eodem, vel priori matrimonio; tunc enim proprietas dotis eis cedit, et ususfructus manet penes innocentem quamdiu vivit (Nov. 117. cap. 8. vers. Si enim filios).

TITULUS XXI.

De secundis nuptiis (1).

133. Soluto quoad vinculum matrimonio, transiri solet ad secundas nuptias, quarum nomine veniunt etiam tertiae et ulteriores; suntque per se non tantum validae, sed et licitae omni jure: Naturali, quia soluto vinculo et jure conjugali, hullum obstaculum est corpus suum alteri tradendi ad usum conjugalem; Divino, quo dinsinuat Apostolus 1. Cor. 7. v. 39.: Si dormierit vir ejus, liberata est, cui

(1) Agitur de hac materia in Decreto 31. q. 1. et 34. q. 1. 2.--In Codice h. t. et Novellis eod. tit. allegatis.

vult nubat; Ecclesiastico, ex toto h. t., quae jurat quotidiana praxi firmata sunt. Illustre est exemplum, de quo meminit Menoch., quod quaedam femina, tempore Damasi Papae, successive vigesimo viro nupserit, qui antea viginti quinque uxores sepelierat. Erant tamen in Ecclesia Orientali certae causae, ob quas tertiae et ulteriores nuptiae non facile admittebantur, prout notat Spondan. et alii ex Can. 8. et seq. 32. q. 1., etc.

134. Q: I. Quid requiratur ad hoc, ut secundae nuptiae rite contrahantur? R. 1. Notitia moraliter certa de obitu prioris conjugis; c. 19. de sponsal., ubi requiritur nuncium certum, puta in genere neutro, seu relatio certa de morte conjugis prioris: et c. 2. h. t. Lucius III. rescribit christianis in captivitate positis: Id vobis respondemus, ut nullus amodo ad secundas nuptias migrare praesumat, donec ei constet, quod ab hac vita migraverit conjux ejus. Constare autem est notum certe esse. Ratio est, quia probabilis notitia non sufficit ad secundas nuptias; tum ne jus certum per incertum tollatur; tum ne irreverentia priori Sacramento inferatur, et secundum invalide attentetur; tum quia praesumptio de vita est fortior, donec contrarium certo probetur l. fin. C. de SS. Eccl.). Ita explicatur Can. 1. cum seqq. 34. q. 1.-Nec obstat c. fin. §. porro, ut lite non cont. ; nam ibi verisimilis notitia requiritur, ne conjugi alteri absenti defensio exceptionis praecludatur contra judicium, quo matrimonium ob impedimentum dirimens dis-solutum fuit.

2. Notitia certa coram judice Ecclesiastico probanda est per indicia moraliter certa, uti sunt:-I. Si parochus testetur, quod mortuum conjugem sepelierit.-II. Si id testetur magistratus politicus, militaris, vel notarius publicus.-III. Si duo testes de visu deponant de obitu illius, quod interfuerint ejus morti, sepulturae, aut viderint ejus sepulchrum. Ipsa tamen pars matrimonium petens, non admittitur pro hoc testimonio, cum generaliter in propria causa nemo sit testis idoneus (l. 10. ff. et l. 10. C. de testib.).—IV. Si praeter unum testem de visu adsint alia indicia verisimilia mortis, v. g. quia maritus fuit senex, aeger, constitutus in periculosa navigatione, vel loco peste infecto, vel in pugna, ubi multi perierunt, vel si testes deponant ex fama, quod hoc audiverint a majori vel digniori parte civitatis aut legionis, etc. Secus sola fama sine adminiculis non probat: uti nec unus testis, quia vox unius, est vox nullius (c. 10. in fin. l. 9. C. de test.). Excipit Sánchez casum, quo conjugis obitus dicitur accidisse in loco valde remoto, unde probatio sperari non potest: si enim plena probatio non speratur, sufficit probatio ex conjecturis (l. 5. §. 6. ff. de re militar. Schmalz. et alii).

3.o Habita certitudine morali, parochus, nulla Ordinarii licentia petita, assistere potest matrimonio; nam tali casu habet licentiam copulandi a Jure datam, et cum certus sit, certiorari ulterius non debet, per reg. 31. in 6. In dubio autem recurret ad Ordinarium, cujus judicare est de sufficientia indiciorum. Quod si Ordinarius videat probationem non usquequaque esse plenam, defert juramentum conjugi, quod non sciat, neque credat conjugem amplius vivere; Reiff..

4. Si post matrimonium bona fide contractum conjux moraliter certo resciat priorem conjugem adhuc vivere, illico abstinere debet ab omni usu matrimonii; quia hoc ob impedimentum ligaminis est invalidum, etsi nullitatem matrimonii statim probare nequeat (c. 1. in fin. 34. q. 1. c. 2. h. t.). Si vero conjux, quo vivente, matrimonium contractum est, jam mortuus fuit, matrimonium no vo consensu convalidandum erit, et tunc licebit eo uti. Si dubium oriatur, eadem observanda erunt, quae dixi tit. 1. n. 13.

« PredošláPokračovať »