Obrázky na stránke
PDF
ePub

cet, seu informat judicem, unde legitimas illius probationes desumere possit. Ex quo patet, quae sit inter hos tres modos differentia principalis. Observa tamen duos posteriores modos pertinere ad processum inquisitorium, cum iste fiat non tantum ex mero officio judicis, sed etiam ad denuntiationem sive privati hominis, sive publici officialis (l. 7. C. h. t.).

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

R. Est actus solemnis, quo quis criminosum defert in judicium publicae vindictae causa. Solemnitas autem ista a jure praescripta potissimum consistit in duobus:-1.° Ut offeratur libellus querimonialis, in quo exprimatur nomen accusatoris et accusati, judicis, species facti seu delicti cum suis circumstantiis loci, anni, mensis et dies institutae accusationis: attamen sine conclusione de poena, quia hanc lex ipsa dictat; quamvis talis conclusio non vitiaret libellum, v. g. Quare peto ipsum puniri justa formam juris et statutorum.-2.o Ut accusator in eodem libello inscribat seu subscribat se in crimen seu in poenam talionis, si in probatione defecerit: ita haec omnia statuuntur l. 3. pr. ff. et c. 16. h. t. Haec tamen inscriptio sublata est, ne metu poenae talionis, deterreantur probi a deferendis criminosis, eique successit satisdatio, seu cautio idonea per fidejussores vel pignora, quibus querelans caveat de querela usque ad finem judicii persequenda, de solvendis expensis et reparandis damnis (l. 3. C. de his, qui accusat.). Effectus libelli accusatorii, seu querelae propositae ex parte judicis est, quod accusatum citare possit etiam realiter per capturam: ex parte accusati, quod is referatur in numerum reorum: et ex parte accusantis, quod (is obligetur probare delictum secundum formam juris.

3. Q. II. Qui accusare possint?

[ocr errors]

R. 1. Omnes, qui specialiter non prohibentur; nam edictum de accusatoribus est prohibitorium in materia generaliter permissa, utpote tendente ad bonum reipublicae (l. 8. ff. h. t.). Prohibentur autem : - I. Propter sexum mulieres.II. Propter aetatem pupillus seu impubes.-III. Propter sacramentum milites, et magistratos majores praediti potestate seu imperio mero, ne a suis muneribus avocentur. IV. Infames infamia juris (l. 4. ff. h. t.); et de jure Can. etiam infames infamia facti (Can. 18. querent. 2. q. 7.), quorum nomine continentur etiam viles personae.-V. Habentes duo judicia subscripta contra duos reos, subornati, per pecuniam corrupti, servi et alii enumerati in l. 4. 8. et seqq. ff. h. t.— VI. Propter reverentiam accusare non possunt liberi parentes; liberti patronos: alumni educatorem discipuli magistrum : fratres fratrem sub poena exilii, et alii, qui recensentur in ff. h. t. et tit. C. de his, qui accus. et Can. 14. prohibentur 2. q. 1. Denique qui repelluntur a testimonio, etiam regulariter removentur ab accusatione, de quibus vide l. 3. tit. de testib.— VII. Specialiter jure Can. prohibentur clerici accusare laicos; et econtra (Can. 6. Si sacerdotes, 2. q. 7.); tum quia clerici remoti esse debent a negotiis secularibus: tum quia periculum est irregularitatis, si accusatum sequeretur poena mortis aut mutilationis. — Excipe, nisi clerici et religiosi civiliter delictum deferant in judicium, puta ad compensationem sibi

faciendam pro damnis causatis ex furto vel alio delicto: tunc enim facta protestatione, quod non agant criminaliter ad poenam sanguinis aut mutilationis, sed praecisse ad suum interesse, nullam irregularitatem incurrunt; licet deinde judex a judicio civili transeat ad criminale, et per viam inquisitionis malefactorem convictum condemnet ultimo supplicio; nam si clericis et religiosis non liceret convenire fures et alios malefactores, aperiretur lata via depraedandi bona Ecclesiarum, monasteriorum et clericorum, eosque occidendi et male tractandi : ita expresse declarat Bonif. VIII. c. 2. de homicid. in 6., ut proinde sine metu irregularitatis praelatus, praemissa protestatione, deferre possit fures et alios malefactores ad compensationem damnorum sibi faciendam.

2.o Accusatores de jure inhabiles admittuntur in certis casibus: ut si suam, suorumque injuriam persequantur (l. 12. C. de his, qui accus.); in gravissimis et exceptis criminibus, in quibus etiam testes alias minus idonei recipiuntur, ut in crimine laesae majestatis, haeresi, simonia, sacrilegio, latrocinio, assassinio, falsatione monetae, fraudatione annonae, census et pecuniae publicae (l. 7. 8. ff. ad L. Jul. majest. l. 53. ff. de judic.); in casu, quo agitur de publica utilitate Ecclesiae vel monasterii (arg. cap. 3. 5. 11. h. t.), et ideo clericus accusare potest praelatum, dummodo zelo bono ducatur.

4. Q. III. Qui accusari possint?

[ocr errors]

R. Regulariter omnes delinquentes usu rationis praediti, nisi specialiter excipiantur; nam jus naturale exigit quemcumque malefactorem puniri. Excipiuntur: – 1.o Mortui (l. 20. ff. h. t.), nisi delicto annexa sit poena confiscationis bonorum, ut in crimine perduellionis, haeresis, repetundarum. - 2.° Supremi principes, legati eorum, et magistratus populi, durante eorum officio, nisi contra illud delinquant (l. 12. ff. h. t.); ratione tamen peccati principes laici ad tribunal Papae deferri possunt (c. 13. de judic).-3.o Pubertati proximi, et puberes minores accusari quidem possunt, sed pro defensione dandus est eis curator; secus judicium erit irritum (l. 4. C. de auctorit. praestand.).— 4.° Absens in causa capitali, vel cui infligenda est poena major relegatione, accusari quidem potest, non tamen regulariter condemnari, sed annotanda sunt ejus bona (l. 1. ff. de requirend. vel absent. damn.); at poena pecuniaria infligi potest, si legitime citatus non compareat. · 5.o Idem reus a pluribus ejusdem delicti accusari in effectu nequit, sed gravior ex accusatoribus praeferendus est (l. 16. ff. h. t.): secus si diversa sint delicta (l. 2. ff. de privat. delict.).-6.° Si crimen sit extinctum via praescriptionis, transactionis, aut morte accusatoris: quod tamen non obstat inquisitioni, praesertim de hodierna consuetudine, quin judex ad vindictam publicam procedere possit.-7.o Reus semel absolutus, non potest iterum de eodem crimine accusari, etiam ab alio accusatore (c. 6. h. t. l. 7. 14. ff. et l. 9. C. eod.). Nam reus per sententiam absolutus, restituitur suae innocentiae; et sententia lata contra unum accusatorem parit exceptionem rei judicatae contra omnes de populo; cum enim quilibet accusare potuerit, uno, qui praevenit, victo, censentur omnes victi; sicut victo uno procuratore, censentur victi omnes comprocuratores ejusdem litis (l. 31. ff. de procurat.).-Excipe, nisi accusatio non fuisset legitime proposita, vel per collusionem partium elusa, vel nisi in eodem facto plura intervenerint delicta, vel reus absolutus sit tantum ab observatione judicii, non vero a delicto: vel nisi post judicium Ecclesiasticum, in quo poena sanguinis infligi nequit, causa devolvatur ad judicem laicum: ex quibus explicatur l. 3. C. quibus res jud., l. 3. §. 1. ff. de praevaricat., l. 2. ff. de privat. delict., l. 3. §. si mater

ff. ad SC. Turpill. 3. 30. §. in popularibus, ff. de jurejur. c. 5. §. per hoc de poenis in 6. ibi: Per hoc quoque secularibus potestatibus, etc.

5. Q. IV. Quod sit officium judicis in casu accusationis?

R. 1. Si accusatio est legitima, tenetur eam judex admittere, etsi accusatus infamia delicti non laboret; ita com. cum S. D. 2. 2. q. 68. a. 1. ad 3. Nam judex ex officio suo tenetur studere bono reipubl.; sed accusatio legitima ordinatur ad bonum reipubl., ne crimina maneant impunita, neque ullo jure constat infamiam praerequiri ad accusationem criminosi; ergo. Interim si nullum timetur damnum reipublicae vel tertii, lex charitatis dictat, ut quis, antequam deveniat ad accusationem, secreto fratrem moneat de emendatione. Accusare vero regulariter nemo obligatur, nisi delictum certum plene probari possit, et simul aliter consuli nequeat bono communi, nisi per accusationem (S. D. loc. cit.).

2. Si accusator est illegitimus et inhabilis, tenetur eum judex ex officio suo repellere ab accusando, nec tali casu reus citatus tenetur comparere in judicio: ita c. 1. h. t.: Si legitimus non fuerit accusator, non fatigetur accusatus. Idem statuitur c. 13. 19. 20. h. t. l. 8. ff. eod. l. 9. 13. 19., C. de his, qui accus.; nam sicut reipublicae interest crimina non manere impunita, ita ejusdem interest, ne per illegitimas accusationes subditi, saepe innocentes fatigentur ex odio, vel alia prava passione accusantis, atque ita quodammodo infamentur; ergo.-Excipe, nisi judici publice non constaret de illegitimitate accusatoris; tunc enim reus citatus teneretur comparere, et opponere exceptionem illegitimitatis: quo sensu explicantur c. 4. 10. ad fin. et 15. h. t. l. 32. ff. si quis in jus voc. l. 5. ff. de public. jud. l. 33. ff. ad L. Jul. de adult.

Dices: Potest quis in judicium vocari et condemnari sine accusatore (l. 3. §. praeterea ff. de suspect. tutor. l. 1. §. 6. ff. ad L. Jul, de adult.); ergo multo magis cum accusatore illegitimo.

R. D. A. Sine accusatore vero, C. A. Ficto N. A. In his et similibus casibus lex ipsa, et officium judicis supplet et sustinet vices legitimi accusatoris.

§. II.

De processu inquisitorio ex officio judicis.

6. Q. I. Quid, et quotuplex sit inquisitio?

R. 1. Est legitima indagatio criminis et criminosi per judicem competentem facta vindictae publicae causa: ita in re com. Crimen autem istud debet esse magnum et reipubl. noxium (c. 21. h. t. l. 6. ff. eod.): leviora vero delicta, quae modica poena pecuniaria vel carceris coercentur, regulariter non tenetur judex inquirere; imo saepius praestat ea dissimulare.

2. Inquisitio est duplex: generalis, et specialis, quam utramque aliqui sine necessitate subdividunt in generalem simpliciter, specialem simpliciter et mixtam. Sed his ambagibus omissis, inquisitio generalis est illa, qua indeterminate quaeritur in delicta: vel si delictum certum sit, in personam delicti auctorem; specialis est, qua determinate in hanc personam inquiritur, an patrati delicti sit auctor. Prior tendit ad reum investigandum, atque ita est praeparatoria ad inquisitionem specialem; ista posterior tendit ad examinandum et condemnandum reum, si constiterit eum crimen patratum commisisse. Exquiritur autem a reo veritas primum per interrogatoria seu simplex praeceptum judicis et si hoc non proficit,

devenitur ad quaestionem severam seu torturam, ut per tormenta veritas eliciatur. 7. Q. II. An processus inquisitorius sit licitus?

R. 1. Inquisitio generalis, quae plerumque fit in visitationibus canonicis a praelatis Ecclesiasticis et regularibus haberi solitis, est omnino licita, imo per se praecepta a Trid. sess. 7. c. 8. sess. 21. c. 8. de reform., sess. 25. c. 20. de Regul., conformiter cun. 28. seqq. 18. q. 2. c. 7. de statu monach. c. 1. de censib. in 6.; nam praelatis incumbit indagare, quomodo subditi vivant, an delicta aliqua perpetrentur, an disciplina Ecclesiastica et regularis observetur, et aliunde de nullo in particulari quaeritur, ut consequenter nulli injuria fiat per inquisitionem generalem; ergo. Porro dum visitator proponit edictum, vel viva voce praecipit, ut subditi manifestent sibi delicta in tali loco commissa, praeceptum hoc non extenditur, nisi ad delicta notoria vel diffamata, vel occulta quidem, sed noxia communitati, ita ut per privatam admonitionem corrigi non possint: alia vero delicta occulta mere personalia, quae soli delinquenti nocent, non tenentur subditi; imo regulariter nec possunt licite ea manifestare praelato visitanti, nisi servato ordine correctionis fraternae: ita com. et tuta sententia cum S. D. 2. 2. q. 33. a. 7. ad 5. Hinc etiam Innoc. IV. c. 1. §. sane de censib. in 6., super delictis occultis non diffamatis nullam in specie fieri praecipit inquisitionem.

[Si agatur de haeresi, vel ejus suspicione, denuntiatio facienda est Inquisitoribus S. Officii, etiam nulla praemissa correctione fraterna, licet firma sit spes de emendatione, ex Decreto Alexandr. VII. 8. Jul. 1660. ]

2.° Inquisitio specialis, suis instructa requisitis, est licita: ita communis omnium existimatio jure utroque subnixa. Nam jure civili approbatur l. 13. ff. de off. praesid. l. 1. C. de custod. reor. l. 7. C. h. t. Nov. 128. c. 21. Jubemus omnes judices tam militares, quam civiles per se requirere eos, qui latrocinia, aut violentias, aut rapinas rerum aut feminarum, aut alia quaelibet in provinciis illicita committunt, et supplicia eis legitima inferre, etc.: jure autem canonico expresse traditur c. 21., etc., h. t.; nam ex una parte reipublicae interest delicta patrata non relinquere impunita ex altera vero parte rari sunt accusatores in hoc genere odioso; ergo necesse est, ut judex potestatem habeat inquirendi eos, quos delictum perpetrasse publica fama clamat.

Dices: Jus naturale dictat, quod nullo urgente accusatore, nullus trahendus sit in judicium, ibi diffamandus et puniendus (c. 1. h. t. l. c. 4. nihil 2. q. 1. et c. 4. de cohabit. Cler. l. 6. §. si quis ff. de munerib. l. 19. C. ad Inst. Jul. de adult. 1. fin. ff. de privat. delict.).—II. Actiones interrrogatoriae generaliter sunt sublatae (l. 1. §. 1. ff. de interrog. in jure fac.); inquisitio autem est actio interrogatoria.— III. Ante litem contestatam seu judicium constitutum, nemo cogitur de jure aut facto proprio respondere (l. 11. C. petit. haered. c. 1. de prob.); sed inquisitio non habet litis contestationem, cum nullus sit adversarius, cum quo fiat litis contestatio.

R. Ad I. In inquisitione est accusator fictus, ut supra dixi, qui sufficit ad judicium criminale, ut constat ex pluribus Canonibus cit. causae 2. q. 1.; et hoc sensu jura in contrarium allegata explicantur.-Ad II. In causis civilibus sublatae sunt actiones interrogatoriae; non vero in inquisitione criminali recte instituta.Ad III. Ipsum officium judicis est adversarius, cum quo lis ficte censetur contestata. Neque reus per hoc diffamatur, sed potius diffamatio praevia est causa, cur ad inquisitionem trahatur.

3.o Ad legitimam inquisitionem specialem contra hanc personam requirun

TOMO III.

9

tur seqq.-I. Ut certo constet de corpore delicti, vel per ocularem inspectionem, si delictum in effectu permanet, sicut homicidium, incendium, etc., vel per praesumptiones, si delictum est transiens, sicut magia, blasphemia, etc. II. Ut praecesserit infamia seu publica diffamatio rei, qui hujus delicti sit auctor; ut consequenter contra reum non diffamatum judex specialiter procedere non possit illum citando, capiendo, incarcerando: ita com. ex c. 19. 21. 24. h. t. c. 2. eod. in. 6. et alibi passim. Nam judex criminaliter nequit procedere contra reum, nisi ex scientia publica; sed talem non habet, nisi reus legitime deferatur judici, vel per famam publicam seu clamorosam insinuationem, saepius aures judicis vellicantem, vel per aliam judicialem intimationem, uti est accusatio aut denuntiatio judicialis ; ergo talis infamatio praevia, seu indicia ei aequivalentia vim querelae habentia, praerequiruntur regulariter ad inquisitionem specialem; secus judex procedendo, peccat, et injuste reum diffamat: quod intellige de inquisitione, quam facit judex ex mero officio suo nobili; secus si inquirat ad instantiam denuntiatioris, infamia necessario non praerequiritur. Excipe:- I. Crimina gravissima laesae majestatis divinae vel humanae, latrocinii, falsatae monetae, etc., in quibus sola confessio socii criminis sufficit ad inquisitionem specialem (1. 5. C. ad L. Jul. majest. l. 6. ff. de custod. reor.). — II. Si judex ex mandato principis, vel praesente reo et non contradicente, procedat ad inquisitionem specialem (c. 1. 2.' h. t. in 6.).-III. Si crimen cum altero crimine est connexum, et ita adulter convictus de adulterio inquiri potest de caede mariti in camera adulterae reperti. Extra hos et similes casus processus inquisitorius sine praevia infamia factus, est ipso jure nullus, sive sit plenarius, sive summarius, cum jura non distinguant (c. 21. §. 3. h. t.). Illa autem censetur esse infamatio sufficiens, quae a personis honestis et fide dignis orta in majori parte communitatis propagatur (cit. c. 21. et 24. h. t.). His non obstat l. 7. C. h. t.; nam officialis publicus denuntians reum, vicem famae supplet, modo non sit inimicus. Cetera in processu inquisitionis circa probationes, exceptiones, torturam, publicationem attestationum, sententiam et executionem ejus servantur fere eodem modo, ac in processu ordinario: nisi quod in certis casibus nomina testium, praesertim apud Regulares, non soleant publicari.

8. Q. III. Qui sint effectus inquisitionis specialis?

R. 1.o Inquisitio ut suscepta, si praeter infamiam adsit probatio semiplena per unum testem integrum, vel indicia semiplenae probationi aequivalentia, parit in judice jus et potestatem legitime interrogandi; in reo autem obligationem fatendi veritatem circa delictum infamatum, adeo ut etiam servatis servandis procedi possit ad quaestionem severam, seu torturam pro elicienda veritate.-II. Inquisitio absoluta trahit post se sententiam, vel condemnatoriam, si reus convictus aut crimen confessus fuit; vel absolutoriam, si reus indicia contra se prolata plene diluit: plerumque tamen in subsidium innocentiae indicitur et juramentum purgationis, quo infamia aboleatur (1. 2. §. 6. 7. C. de jurej. propt. calum. cap. 1. et seq. de purgat. Can. 3.). Stante inquisitione, hodie non admittitur rei inquisiti accusatio, praesertim apud diversum judicem; quia hodiernis moribus inquisitio est judicium ordinarium, licet antiquis temporibus accusatio, tanquam remedium ordinarium praevaluerit inquisitioni, tanquam remedio extraordinario.

2. Inquisitus, probato crimine, regulariter poena ordinaria puniendus est : ita Abb., Gonz., Schmier. et alii, quorum sententia praxi tribunalium firmatur. Prob. ex jure civ. l. 8. ff. de publ. judic., ubi Paulus docet durare poenam legum,

« PredošláPokračovať »