Obrázky na stránke
PDF
ePub

cum extra ordinem crimina probantur; et l. 2. C. de abolition. ibi: Adversus nocentem reum, inquisitione acta, poena competens ingeratur, qualis est jure ordinario statuta. Prob. ex jure Can. c. fin. de celeb. missar., ubi poena ordinaria privationis officii et beneficii infligitur sacerdoti inquisito, qui in pane fermentato, et scypho ligneo sine lumine et aqua celebravit: et c. 2. de confess., ubi Canonico ob simoniacam alterius electionem inquisito imponitur poena ordinaria privationis officii et beneficii. Neque simonia in hoc casu est crimen exceptum; bene vero si comittatur in ordinis et proprii beneficii assecutione; quia inquisitio hodie est judicium ordinarium; ergo reus inquisitus, probato crimine, ordinaria poena est puniendus, licet olim, dum inquisitio fuit judicium extraordinarium, permissum fuerit judici arbitrari circa majorem vel minorem poenam (l. 12. §. 7. ff. de his, qui not. infam.). In foro tamen Ecclesiastico, ex benignitate et indulgentia, quandoque pro personis alias honestis temperatur poena, maxime si delictum non sit diffamatum, sed detectum solummodo per inquisitionem generalem: quo sensu explicatur c. 21. h. t. c. 30. de simon. In crimine tamen simoniae et homicidii ordinaria poena infligenda est (cit. c. 21. h. t.).

9. Q. IV. An, si crimen incidens deducatur in judicium, super eo inquiri, et poena ferri possit?

R. 1. Si reus adversario vel testi via exceptionis crimen objiciat civiliter, ut eum repellat ab agendo vel testificando, criminosus ita detectus non substat condemnationi et poenae ordinariae, sed praecise juxta intentionem excipientis removetur a judicio, ut communiter accidit (c. 1. de exceptionib.).—2.° Si objecto crimine, excipiatur criminaliter, ut criminosus, non tantum repellatur a judicio, sed etiam poena delicto commensa puniatur, exceptio ista vim habet accusationis; et consequenter ita excipiens reus fit actor seu accusator, et probare tenetur delictum, uti fit in judicio criminali. Si tamen in probatione defecerit, non punitur poena calumniatoris, quia parcitur accusato se defendenti, cum provocatus sit (arg. l. 38. §. 8. ff. ad L. Jul. de adult.). Huc referuntur etiam illa crimina, quae opponuntur electo aut promoto ad praelaturam, ne possit confirmari vel ordinari, consecrari aut mitti in possessionem; quia talia delicta probanda sunt ab excipiente, tanquam accusatore.-3.o Si crimine incidenter per exceptionem, vel propriam confessionem rei detecto, judex rationabiliter motus super illo crimine instituat inquisitionem specialem, delictum legitime probatum substat condemnationi et poenae ordinariae. Nam licet tale delictum primitus incidenter venerit in judicium, tamen deinde instituto novo processu, est causa principalis criminalis; ergo si legitime probetur, principaliter ad poenam ordinariam deduci debet.

10. Q. V. Quomodo judex procedat in notorio vel flagranti crimine?

R. 1. In crimine notorio procedit absque ordine judiciario, dummodo notorietas delicti probetur per testes, quod scilicet perpetratum sit in loco publico, praesente et inspectante populo: comm. ex Can. 14. et seqq. 2. q. 1. c. 21. de jurej. c. 3. de testibus, ibi: Si factum est notorium, non eget testium depositionibus, cum talia probationem et ordinem judiciarium non requirant: unde talis sine ullis ambagibus condemnari potest, sicut ab Apostolo condemnatus est Corinthius incestuosus, qui novercam suam in uxorem duxit (1. Cor. 5.). Si tamen reo competit aliqua defensio, vel dubium est de illa, citari debet ad se defendendum, ne inauditus condemnetur, uti et ad sententiam audiendam, nisi periculum in mora, scandalum in Republica et evidens notitia, quod reo nulla competat defensio, suaderet omissionem talis citationis.

:

2. Si crimen flagrans commissum est coram judice pro tribunali sedente, vel alias jurisdictionem exercente, proceditur in eo sine ordine judiciario; nam aspectus judicis cum suo consilio facit evidentiam facti (1. 2. ff. de feriis). Securius tamen erit, si judex statim interroget reum, an crimen coram se factum fateatur ? Si neget, illud per testes probatum reducat in acta; si fateatur, plerumque non est opus sententia, saltem solemni, sed sufficiet decretum de poenae executione; Clar.

3. Si reus a ministris vel aliis deprehensus est in flagranti crimine et ad judicem deductus, tota relatio ab adducentibus facta, per notarium refertur in acta; tum reus examinatur, et si quidem crimen fateatur, decernitur ei competens poena; si defendat se excipiendo, v. g. quod occiderit justae defensionis causa, datur ei terminus ad exceptionem probandam : si neget crimen, repetuntur testes super crimine et deprehensione in flagranti seu actuali perpetratione, quibus convictus condemnatur ad poenam ; plene vero non convictus, trahitur ad torturam; quia deprehensio in flagranti, sine aliis adminiculis, est sufficiens ad torturam (Farin., Reiff., etc.).

§. III.

De processu inquisitorio per viam denuntiationis.

11. Q. I. Quid et quotuplex sit denuntiatio?

R. 1.° Denuntiatio est : legitima delatio criminis et criminosi apud Superiorem, ut patrem vel judicem : legitima erit, si fiat secundum jura naturalia, divina et humana.-2.° Denuntiatio immediata divisione dividitur in Evangelicam et judicialem. Evangelica a Christo Domino tradita Matth. 18. v. 15.: Si peccaverit in te frater tuus, etc., est illa, per quam frater delinquens denuntiatur Superiori ut patri, servato correctionis ordine, non ad vindictam publicam, sed ad propriam emendationem et correctionem. Judicialis est, delatio criminis apud Superiorem ut judicem. Haec subdivitur in civilem et canonicam : civilis seu judicialis specifice est, delatio criminosi apud Superiorem ut judicem, vel ad vindictam publicam, vel ad privatum proprium interesse, et damni reparationem. Dicitur civilis, non quod coram judice Ecclesiastico proponi nequeat, cum frequentissime apud eum proponatur, sed quod originem suam ducat a jure civili: Canonica a Sac. Canonibus introducta est, delatio criminis apud Superiorem Ecclesiasticum, ut per eum crimen istud impediatur.-Et haec, vel est generalis omnibus permissa, sicut a quocumque denuntiari possunt impedimenta matrimoniorum, electionum, ordinationum, etc.; vel specialis certis personis, quarum interest, permissa, ut malus qui praest, corrigatur, vel non resipiscens a regimine amoveatur (Can. 40. et seq. 2. q. 7.).

12. Q. II. Quae delicta subsint denuntiationi judiciali ?

R. 1.° Delicta notoria; nam juxta Can. 19. si peccaverit 2. q. 1. corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus, ne scandalum in communitate oriatur.-2.° Delicta occulta adversantia bono communi vel tertii (S. D. 2. 2. quaest. 33. a. 7.); quia bonum commune et tertii innocentis praeponderat bono privato famae delinquentis, maxime si delicta sint atrocia, et in futurum pendeant: ut conjuratio, seditio, praeditio patriae, machinatio contra praelatos, susurratio, turbatio pacis communis, etc., nisi forte aliquis firmiter existimaret, quod

statim per secretam admonitionem possit hujusmodi mala avertere (S. D. ibid.). Econtra sub denuntiationem judicialem non cadunt delicta mere personalia, quae nulli nocent, nisi delinquenti: ut ebrietas, omissio horarum Canonicarum, fractio jejunii, etc.; haec enim prius corrigenda sunt per secretam admonitionem, tum per adhibitionem duorum vel trium testium; et tandem denuntianda Ecclesiae seu Praelato ut judici, ut praescripsit Christus loc. cit. Similiter delicta occulta plene emendata non sunt denuntianda. Ceterum ex communi doctrina, arbitrio prudentis Superioris relinquitur, ut denuntiationem judicialem flectere possit in charitativam, si praevidet delictum paterna secreta correctione sufficienter emendari posse et econtra subditum paterne denuntiantem cogere, ut transeat ad denuntiationem judicialem, si delictum efficaciter corrigi nequeat, nisi per inquisitionem criminalem.

13. Q. III. Qua forma fieri debeat inquisitio per viam denuntiationis?

R. 1. Si denuntiatio tendit ad vindictam publicam, fere eadem forma observatur, quae in accusatione, cum denuntiatio successerit in locum accusationis. Unde fieri debet in scriptis, expresso denuntiantis et denuntiati nomine, et delicto cum suis circumstantiis: et quamvis denuntiator per se non teneatur probare, more accusatoris, tenetur tamen judici nominare testes, suggerere probationes et alia indicia criminis. Ipse vero denuntiator, licet in causis levioribus testificari posset, non tamen in causis gravioribus, praesertim capitalibus, cum testimonio ejus suspectum videatur et minus idoneum.

2.° Denuntiatione legitime facta, judex tenetur instituere inquisitionem specialem contra denuntiatum. Et quidem primo, si denuntiatio fundatur super infamia delicti et delinquentis, judex ante omnia recipit probationes super infamia, contra quas admittitur reo probatio bonae famae, ne ita malevolis detur occasio calumniandi innocentes (Gloss. in c. 24. h. t.). Nec obstat, quod fama non probetur, dum judex ex mero officio inquirit ; nam tunc fama supponitur esse nota et probata judici: secus vero, quando inquirit ad denuntiationem et instantiam petentis inquisitionem, tum probata fama delicti, processus inquisitorius instituitur more solito; et si reus convictus est, condemnatur plerumque ad poenam ordinariam si vero plene non est convictus, non statim absolvitur, sed regulariter tenetur praestare juramentum purgationis, ut supra dictum. Ceterum judex tenetur procedere ad inquisitionem specialem, sive denuntiatio facta sit ab officialibus publicis ad hoc constitutis, sive ab aliquo privato secus litem facit suam, et tenetur de syndicatu seu de officio male administrato; Gaill. Et haec servantur in denuntiatione publica seu instituta ad vindictam publicam, quae necessario non debet esse conjuncta cum. infamia delicti vel monitione praevia delinquentis. At si denuntiatio privata ad privatum interesse facienda sit, ei praemitti debet admonitio praevia ex lege charitatis, si damnum citra inquisitionem facile inter privatos. reparari possit.

:

14. Q. IV. Quomodo instituenda sit denuntiatio Canonica?

R. 1.0 Generalis institui potest sine monitione praevia, et a quocumque, ex fine, ut praelatus impediat peccatum vel aliud incommodum: v. g., ne cum impedimento nuptiae celebrentur, ne indignus eligatur, incapax ordinetur, ne laedens infra dimidium injustum lucrum detineat, ne clericus certum locum accedat, in quo scandalose vivit, etc. Effectus ergo hujus denuntiationis est, ut peccata et alia incommoda secutura praepediantur.

2.° Specialis denuntiatio Canonica, praemissa secreta admonitione, instituen

da est ab illis tantum, quorum interest habere bonum praelatum, administratorem vel subditum, ut is in officio suo delinquens corrigatur; vel si bis aut ter monitus non resipuerit, tanquam incorrigibilis a regimine et officio suo amoveatur (Can. 47. quapropter 2. q. 7.). Est tamen notabile discrimen in amotione praelati secularis et regularis; nam ut amoveatur praelatus secularis, requiritur ad inquisitionem specialem non tantum infamia clamorosa, sed tanta, quae sine scandalo et periculo tolerari non possit, utque delicta plene, servato juris ordine, probentur. Econtra, ut amoveatur praelatus regularis, praesertim temporalis, sufficit ad inquisitionem sola clamorosa infamia, neque apices juris attenduntur, sed summarie; plene tamen probatis delictis, amotio illius fieri potest (c. 24. hujus tituli).

Hic opportunum mihi videtur aliquid dicere de modo procedendi extrajudicialiter ex informata conscientia.

Jus quod habent Episcopi procedendi contra clericos ex informata conscientia in eo consistit, ut Praelatus ex justa causa sibique sufficienter cognita possit clerico denegare ascensum ad ordines superiores vel eumdem suspendere ab ordinum receptorum exercitio. Ita Con. Trid. in cap. 1. de Reform.

Cum Episcopus procedit extrajudicialiter ex informata conscientia non tenetur manifestare clerico motiva inflictae poenae, nec conceditur contra decretum` Epi-. scopi remedium appellationis ad tribunal superius, ex. gr. ad tribunal Metropolitanum; sed si ratio juris excludit juridicam appellationem ad quodcumque superius tribunal, non adimit clerico omnem defensionis copiam, sed si injuriam sibi illatam fuisse arbitratur ex Episcopi decreto, poterit per viam recursus adire Apostolicam Sedem, cui Episcopus motiva inflictae poenae manifestare tenetur, ut patet ex variis decisionibus S. Cong. Concilii.

Hinc dicendum est Concilium Tridentinum facultatem procedendi extrajudicialiter Praelatis concessisse solummodo in criminibus occultis; et poenam quam potest Episcopus ex informata conscientia infligere clericis duplicem tantummodo esse, nempe prohibitio ascensus ad superiores ordines, et suspensio in ministerio ordinum jam receptorum. Si clericus suspensus spernens hanc suspensionem ministrat in ordine suo incurrit irregularitatem, eamque incurrit etiamsi videns decretum suspensionis laborare falso supposito recursus habuerit ad Apostolicam Sedem et interim ordinem exercuerit, quia recursus ipse non suspendit virtutem decreti Episcopalis. Sed irregularitatem non incurrit clericus si ministrat in ordine suo post suspensionem datam ab Episcopo ex informata conscientia in crimine publico, quod tamen non subsistit ; ut respondit S. Cong. Concilii in causa S. Agatae Gothorum d. 23. Feb. 1853. Ratio est quia sententia ab Episcopo lata non solum est injusta ob crimen falso suppositum, sed etiam invalida, quia contraria dispositioni Conc. Trid. loco citato.

Quaestio est inter Doctores an Episcopus possit etiam ex informata conscientia suspendere clericos a beneficio, et cum authentica responsio non habeatur in duas incidunt sententias. Qui affirmativam sequuntur duplicem rationem adducunt. 1.a Beneficium datur propter officium, si igitur poena afficere potest causam finalem, poterit etiam effectum attingere. 2. Licet poena sit strictae interpretationis, tamen facultas concessa ad puniendum est res favorabilis, quia est liberalitas quaedam superioris concessa inferiori ut magis expedite possit suo munere fungi.

Qui vero negativam defendunt, dicunt Concilium Tridentinum concessisse Episcopis facultatem suspendendi clericum delinquentem a suis ordinibus seu gradibus vel dignitatibus ecclesiasticis, hoc est, ab ordine et ab officio; sed cum nullam mentionem faciat de suspensione a beneficio, praesumendum est mentem Concilii non fuisse concedere hauc facultatem, unde inferunt Episcopos non posse suspendere clericus ex informata conscientia a beneficio, sed tantum ab ordine et ab officio.

In praxi mihi videtur standum esse pro hac sententia, saltem dum S. Congregatio aliud non decernat.

TITULUS II.

De calumniatoribus (1).

15. Q. I. Quis dicatur calumniator, et quae poena illius?

R. 1.° Calumniator in criminalibus dicitur, qui falso crimen in judicio scienter et dolo malo alteri impingit. Quod si accusator in probatione deficiat, praesumitur esse calumuiator, nisi praesumptio ista elidatur per contrarias probationes (c. fin. h. t.): ut si accusator justa causa inductus est ad accusandum, si semiplene probavit, si testes ante depositionem mortui sunt, si ex ore lethaliter vulnerati auctorem sceleris percepit, vel si minister publicus reum denuntiavit, modo non sit suspectus inimicus.

2.o Poena calumniatoris olim fuit inustio litterae K in fronte ex lege Remnia, quam sustulit Constantinus (l. 17. C. de poen.) : item poena talionis, seu ejusdem supplicii, quod reus, si convictus fuisset, sustinuisset: sed et haec poena abrogata est, et hodie calumniator non solet puniri ultimo supplicio, nisi reus ex calumniosa ejus accusatione morte punitus fuisset: ubi tamen est recepta Const. S. Pii Cum primum 6. Kal. April. 1566. verus calumniator puniendus est poena talionis, uti etiam in illis locis et Ordinibus religiosis, in quibus poena talionis renovata est.

3. Poena infamiae juris hodie perseverat, dummodo accusator per sententiam condemnatus sit de calumnia (l. 4. §. 4. ff. de his, qui not. infam. c. l. §. 4. ff. ad SC. Turpill. Can. 1. si quis, q. 3.); et consequenter calumniator, tanquam infamis, fit inhabilis ad dignitates et officia Ecclesiastica, aliosque actus, a quibus infames arcentur. Insuper clericus calumniator privatur beneficio et officio Ecclesiastico, et verberibus castigatus deportatur (c. 1. h. t.); sed verberatio ista hodie non est in usu.-Calumniator condemnandus est ad expensas; quod et accidit fisco vel judici, si iste per inquisitionem illegitimam, et ille per procuratores temere vexet reum.

[Ex Const. Bened. XIV. Sacramentum Poenitentiae 1. Jun. 1741. §. 8. calumniose denuntiantes vel per se, vel per alios innocentes confessarios de solicitatione ad turpia, privantur spe absolutionis sacramentalis, quam Pontifex, excepto mcrtis articulo, reservat Sedi Apostolicae, licet huic flagitio nulla sit annexa censura.]

16. Q. II. Quis dicatur praevaricator, et quae poena illius?

R. 1.° Praevaricator est ille, qui reo colludit, veras probationes dissimulando, et falsas exceptiones admittendo, ut reus absolvatur (l. 212. ff. de V. S.). 2. Judicium praevaricationis est duplex: publicum, dum accusator colludit reo criminis publici accusato, et tunc punitur infamia juris (l. 4. §. fin. ff. de his, qui not. inf. l. 4. ff. de praevaricatione), eademque poena tenetur, ac si ipse in legem commisisset (l. pen. eod. privatum), seu moribus introductum contra advocatum, qui accusatori assistens, causam illius prodit, et reo colludit. Poena illius est extraordinaria (l. 1. in fin. d. t.). Porro in omnibus causis praeterquam

(1) Agitur de materia in Decreto 2. q. 8. et 5. q. 5.-In Pandectis lib. 47. tit. 15. lib. 48. tit. 16.-In Codice lib. 9. tit. 42. usque ad 46.

« PredošláPokračovať »