Obrázky na stránke
PDF
ePub

cundum quae, soluta poena, potuit quis resilire a sponsalibus et matrimonio jam contracto (l. 14. C. de nuptiis l. 2. et seqq. ff. de divort.). Et hoc modo stipulatio poenae sponsalibus adjecta est omnino turpis. Opposita sententia est practice tuta, eamque sequi potest, et judex in foro externo, et confessarius in foro interno, reum non condemnando ad poenam promissam.

3.o Poena late talis de lucro perdendo, aut non acquirendo, recte ab extraneo apponitur sponsalibus, ut si testator leget 100. Cajae, si Titio nupserit; nam in tali casu fit liberalis promissio sub conditione certarum nuptiarum; ergo si conditio deficiat, etiam deficit promissio. At similis poena adjecta ab ipsis contrahentibus, reprobatur a Jure, quia praesumitur amore libidinis facta (lib. 97. §. 2. ff. de V. O.); ut si Caja dicat: si me uxorem duxeris, hanc villam tibi dabo. Excipe, nisi talis donatio sit onerosa ex causa dotis vel donationis propter nuptias.

4. Sponsalitia largitas seu donatio, quam sponsi sibi mutuo faciunt ob causam futuri matrimonii, secuto matrimonio, manet accipienti. Si culpa donantis non sequantur nuptiae; sponsalitium donum manet donatario: si vero culpa donatarii non sequantur nuptiae, is donum reddere tenetur si tandem neuter sit in culpa, quominus matrimonium sequatur, utrinque fit restitutio: sponsa tamen, si sponsus ei osculum dedit, medietatem doni sponsalitii lucratur (l. 15. 16. C. de donat. in nupt.). Haec sponsalitia largitas aliter vocari solet jocale seu jocalium, mundus muliebris, et dotalitium vel donatio ante nuptias, licet voces istae etiam alias significationes habeant. Circa proxeneticum, quod datur proxenetae seu conciliatori nuptiarum in remunerationem industriae adhibitae, servatur consuetudo vel conventio; idque speciale est, quod proxeneta conveniri nequeat, quamvis liberalius, quam verum erat, depinxerit qualitates et facultates sponsi aut sponsae (l. 2. ff. de proxen.).

5.0 Pactum de habitando vel non habitando in certo loco, recte apponitur sponsalibus, et contractis nuptiis, servari debet; nam tale pactum de se non est illicitum, neque contrariatur matrimonio. Excipe, nisi emergeret justa causa discendendi, antea non praevisa; ut si supervenirent capitales inimicitiae, insalubritas aeris, etc.; tunc enim uxor teneretur sequi maritum alio discedentem. 6. Q. IV. Quid sit effectus sponsalium?

R. 1.o Duplex praecipuus:-I. Obligatio gravis justitiae ad contrahendas nuptias, et consequenter impedimentum impediens juris naturalis, ne matrimonium licite cum tertio contrahatur: ita Can. 27. 50. et fin. 27. q. 2. c. 2. 10. et c. h. t. c. 1. de spons. duor. Quibus juribus corrigitur jus civile lib. 1. C. hoc tit., ubi permittitur renuntiare sponsalibus et cum alia contrahere, licet talis sponsus ob hoc notetur infamia (lib. 13. §. 3. ff. de his, qui notant. infam.).—II. Impedimentum publicae honestatis, de quo infra, et jure veteri, ubi Trid. non viget, sponsalia per copulam firmata transeunt in matrimonium (c. 15. et 30. hoc tit.). Nam est praesumptio juris et de jure, copulam istam factam esse affectu conjugali, ad excludendum peccatum fornicationis: si tamen copula habita est affectu fornicario, cessat praesumptio ista pro foro interno, licet in foro externo nulla probatio, saltem directa in contrarium admittatur.

2.o Dies obligationis sponsalitiae, cujus impletioni nullus terminus praefixus est, statim cedit, et venit a tempore initorum sponsalium; nam in omnibus obligationibus, in quibus dies non ponitur, praesenti die debetur (l. 14. ff. de R. J.). Neque ratio est, cur sponsalia implenda sint post unum aut plures menses, et non

post diem. Hoc tamen moraliter accipe, sicut in aliis contractibus, ex quibus praesenti die debetur, puta intra competens spatium temporis, quia etiam stipulator non statim eadem die cum sacco venire debet pro pecunia (lib. 105. ff. de solution.) Opposita sententia Navarri, Sánchez, etc., docens, obligationem sponsalium non urgere, nisi altera pars exigat eorum impletionem, est practice probabilis et usu firmata: Parocho tamen incumbet cura, ut sponsalia quantocius in effectum deducantur, praesertim si altera pars ex verecundia vel alia causa non audeat exigere impletionem sponsalium.

3.o Renuens absque justa causa implere sponsalia, a judice Ecclesiastico monendus est, et prout prudentia dictaverit, etiam aliis poenis et censuris compellendus ad eorum impletionem: ita c. 10. h. t. et cap. 2. 17. eod., ubi tamen monetur Episcopus, ut si viderit excommunicationem nihil prodesse propter pertinacem resilientis contumaciam, a censura abstineat, et inflictam revocet; quia tolerandum est potius minus malum, ne majus sequatur ex matrimonio coacto. In hoc tamen casu parti nocenti salubriter alia poena infligi po terit, cum violetur justitia in re gravi, et legitimo praecepto superioris non pareatur.

4. Fides sponsalium probabiliter violatur per fornicationem alterius ex sponsis; et consequenter talis fornicatio praeter speciem luxuriae continet etiam speciem injustitiae necessario in confessione exprimendam: ita Sarmient., Schmalz., etc., contra Covar., Henriq. et alios. Nam juxta cap. 25. de jurejur. fornicatio ista est contra regulam desponsationis; siquidem violat jus ex sponsalibus quaesitum de corporis usu non alteri, sed sibi tradendo; ergo. Opposita sententia etiam est practice probabilis, quia per sponsalia non videtur acquiri aliud jus, nisi ad contrahendum matrimonium, quod jus per fornicationem non laeditur. Multo minus fornicatio sponsae est adulterium, cum non sit violatio thori alieni.-Nec obstat lib. 13. §. 3. ff. ad L. Jul. de adulter.; nam ibi sola accusatio, seu vindicatio sponsae fornicantis permittitur ob injuriam sponso illatam; non vero talis fornicatio dicitur esse adulterium proprie tale.

7. Q. V. An, et quibus modis sponsalia dissolvi possint?

R. 1.° Sponsalia, cum ex natura sua non inducant aliquem statum fixum et stabilem, dissolvi possunt sicut alii contractus humani, non tantum morte naturali, quae omnia solvit, sed pluribus aliis modis, ut mutuo consensu, fornicatione alterius sponsi, susceptione Ordinis sacri, professione religiosa, etc., de quibus hic ordine dicam.

2.° Sponsalia, etiam jurata, licet juramentum praestitum sit non solum in favorem partis, sed etiam principaliter intuitu pietatis, v. g. erga pauperem puellam, mutuo consensu partium dissolvi possunt, ex reg. 1. in antiq.; quia nihil tam naturale est, quam eo genere quidque dissolvere, quo colligatum est (l. 35. ff. de R. J.); et favori suo quisque etiam puella pauper renuntiare potest, ex reg. antiqua l. pen. C. de pactis. Ut vero dissolutio ista honeste et licite fiat, requiritur justa causa; alioquin sponsi non erunt sine culpa, si temere, ex levitate, ira et alia passione sponsalia solvant: quo sensu procedit c. 2. h. t.

Dices: S. D. 2. 2. q. 89. a 9. ad 2. dicit: quod promissarius non possit remittere juramentum intuitu pietatis factum, seu principaliter in honorem Dei; ergo neque puella pauper tale juramentum remittere poterit.

R. S. D. loqui pro illo casu, quo res juramento promissa non cedit tota in utilitatem ejus, cui juratum est: ut si quis alicui juraret, quod certam Religionem ingredietur, Ecclesiam aedificabit, etc.: at hic tota sponsalia cedunt in uti

litatem puellae pauperis, cui utique renuntiare potest, ut colligitur ex posterioribus verbis S. D. loc. cit.

3.o Fornicatio non tantum sponsae, sed etiam sponsi, dat parti innocenti justam causam resiliendi a sponsalibus: ita comm. ex cap. 25. de jurejur. Quod, licet expresse loquatur de sponsa fornicante, tamen comprehensive intelligitur de sponso fornicante: tum quia ratio utrobique est eadem, quod pars fornicans veniat contra regulam desponsationis, et frangenti fides non sit servanda; tum quia sponsus et sponsa in hoc puncto non debent ad imparia judicari, sicut maritus et uxor adulterantes. Si autem pars innocens velit stare sponsalibus, non licet parti nocenti resilire, ne commodum ex delicto suo referat, et detur occasio sponsalia fornicationibus dissolvendi.-II. Si sponsus et sponsa cum tertio fornicentur, probabilius uterque resilire potest a sponsalibus: ita Palao, Wiestn., Schmalz. et alii contra Palud., Schmier et alios docentes, neutrum posse resilire, et contra Sánch., Pichler, etc., docentes, sponsum resilire posse, non vero sponsam, quia in hac praeter delictum fornicationis, in quo par est sponso, etiam altera causa est specialis turpitudinis; nam causa sufficiens resiliendi est violatio fidei sponsalitiae (cit. c. 25. de jurejur.), et rationabilis timor atque diffidentia de observanda olim fide conjugali; sed haec causa manet, etsi uterque sponsus fornicetur; ergo utrique resilire licet.-Nec obstat, quod sponsus alteram causam resiliendi habeat: sufficit enim sponsae una causa principalis, scilicet fides sponsalium fracta, et diffidentia de fide conjugali; sicut uxori sufficit adulterium mariti, ut ob hoc divertere possit, licet major sit turpitudo uxoris adulterantis.-Nec pro secunda sententia facit l. 10. §. 2. ff. de compens., quod paria delicta mutua compensatione tollantur. Nam lex ista procedit de compensatione civili pecuniaria, ut si tibi feci *damnum 100., et tu mihi damnum 100., delicta ista mutuo civiliter compensamus; at in nostro casu locum non habet; quia posito aequali delicto fornicationis, non tollitur causa resiliendi, puta diffidentia de fide conjugali.—III. Si sponsa per vim corrupta est, dat causam resiliendi, quia notabiliter evadit deterior et turpior (Can. 33. raptor. 27. quaest. 2.), et quamvis idem videretur dicendum de sponso per vim corrupto, tamen oppositum est probabilius; quia sponsus per hoc non fit vilior, nisi forsan sodomitice corruptus foret.-IV. Tactus impudici, oscula et similes actus a sponsa admissi dant sponso causam sufficientem resiliendi ; nam talis sponsa praesumitur impudice vivere, et sponsus sine dedecore eam ducere nequit. Secus est in sponso, qui per tales actus cum alia femina commissos regulariter non fit vilior neque dedecus, vel infamiam sponsae infert, nisi actus isti essent frequentes, qui generarent diffidentiam de fide conjugali: tunc enim essent sponsae causa sufficiens resiliendi a sponso.

4. Omnis notabilis mutatio sponsalibus superveniens, vel antecedens quidem, sed primum post illa innotescens, est causa sufficiens resiliendi, uti est : — Ex parte corporis deformitas, velut amissio oculi, narium, manus, lepra, paralysis vel alius morbus incurabilis (c. 25. de jurejur.). Ex parte animi, pravi mores, crudelitas, ebrietas, scortatio, haeresis, veneficium, inimicitiae capitales inter sponsos aut eorum propinquos, etc. Ex parte fortunarum, si unus vel uterque patitur notabilem jacturam bonorum, cum minus idonei fiant ad ferenda onera matrimonii item si parentes nolint dare dotem, etc. Ratio horum est, quia sponsi praesumuntur se non velle obligare ad casus tam difficiles, sed tacite conditionem apponunt : si res in eodem statu permaneant. Idem dic, si talis causa antea existens, v. g. morbus gallicus, primum post sponsalia innotescat, quia in jure paria

sunt non esse, et non apparere (l. 30. ff. de testam. tutel.); unde sponsus, qui cogitavit se contrahere cum virgine, si primum post sponsalia innotescat, eam esse corruptam vel viduam, non tenetur eam ducere.-Excipe, nisi sponsus, cognita notabili mutatione sponsae, eam carnaliter cognovisset, quia hoc modo censetur renuntiare juri resiliendi, sicut maritus accedendo ad conjugem adulteram censetur injuriam condonare.-An divitiae insperatae, vel nobilitas superveniens sponsalibus det justam causam resiliendi, dubitatur. Affirmant Schmier, Wex et alii, sed probabilius negant Sánchez, Konig, etc.; nam altera pars per hoc non fit deterior in se, neque exsecutio sponsalium fit durior, nisi per accidens, quatenus offerri possent pinguiora sponsalia, quae causa non est sufficiens resiliendi; alioquin toties recedi posset a sponsalibus, quoties alia pinguiora offeruntur.

5.

Discessus sponsi in terras remotas animo mutandi domicilium, si sponsa non consensit, dat ei sufficientem causam resiliendi (cap. 5. hoc tit.); nam ita discedens, ipso facto praesumitur renuntiare juri sponsalium, cum sponsa eum sequi non teneatur: unde si constet sponsum tali animo abivisse, sponsa statim convolare potest ad alia sponsalia.-II. Si sponsus abivit in terras longinquas animo revertendi, et reditus est valde difficilis, seu moraliter impossibilis, probabilius etiam in isto casu sponsa resilire potest, sive discessus factus sit ex causa necessaria, sive voluntaria; nam sponsus hoc modo non servat debite fidem datam, sed cedit jure suo; cum alias dura accideret sponsae expectatio usque ad reditum sponsi, qui tam facile rediturus non speratur. Hoc tamen casu, antequam sponsa convolet ad alia sponsalia, conveniat sponsum per epistolam : et si hoc nequit, rem totam ad Episcopum referat, ejusque judicio submittat.-Nec hic obstant jura civilia (lib. 2. C. l. 17. ff. h. t. et l. 2. C. de repud.); nam loquuntur de perditione arrharum, si sponsa non expectavit sponsum absentem intra provinciam biennio, extra triennio, et ex causa necessaria quadriennio ; quae dispositio trahi non debet ad resolvenda sponsalia per renuntiationem saltem tacitam.-III. Si reditus sponsi facilis sit, vel difficilis quidem, attamen si cum licentia, seu consensu sponsae sponsus discessit, tenetur eum sponsa expectare usque ad tempus conventum finiendae obligationi praefixum : nam ita volenti sponsae nulla fit injuria.

[ocr errors]

6. Lapsu termini, finiendae obligationi praefixi, solvuntur sponsalia ex parte innocentis; nocens vero tenetur stare sponsalibus (cap. 22. hoc tit.), idque probabilius verum est etiam in casu, quo alter ob moram legitimam, seu impedimentum necessarium non potuit intra terminum implere sponsalia; nam contractus ex conventione legem accipiunt (reg. 85. in 6.); ergo lex seu obligatio sponsalium non porrigitur ultra terminum finiendae obligationi praefixum.-Nec obstat, quod impedito tempus non currat (lib. 1. §. fin. C. de annal. except. cap. 5. de concess. praebend.); nam licet non currat ad poenam legalem aut conventionalem, currit tamen ad finiendam obligationem, si intra hoc tempus non fiat, quod ex conventione faciendum erat. Opposita sententia Sánchez, Pontii, etc., non videtur improbabilis pro praxi.-At si terminus praefixus sit tantum implendae obligationi, eo elapso, manet adhuc obligatio sponsalia implendi; nam terminus hoc modo praefixus respicit solam commoditatem contrahendi, non vero inducit ablationem obligationis. Exempla obvia habes in debitore qui non solvit termino praefixo, in homine fideli qui tempore Paschali non communicavit ; nam et iste tenetur deinde communicare, et ille solvere. In dubio, an terminus praefixus sit finiendae, an implendae obligationi, attendendae sunt causae et circumstantiae.

Nam si terminus praefigatur ex causa, quia parti grave est diu abstinere a nuptiis, censetur terminus praefigi finiendae obligationi: si vero terminus praefigatur ex causa, quia videtur esse commodum tali tempore nuptias celebrare, censetur terminus praefigi implendae obligationi. In casu, quo per utrumque stetit, quominus nuptiae celebrarentur intra terminum finiendae obligationi praefixum, tunc ex parte utriusque sponsalia solvuntur; nisi ambo in prorogationem termini consentirent.

7.o Sponsalia resolvuntur pluribus aliis modis, ut : —I. Deficiente, seu non impleta conditione (cap. 3. de condit. appos.).-II. Professione religiosa, etiam post biennium in S. J., susceptione S. Ordinis, et probabiliter voto perpetuae castitatis ut tit. 6. dicam.-III. Matrimonio de praesenti cum alia contracto: tunc enim saltem ex parte innocentis priora sponsalia pereunt (cap. 31. hoc. tit.).—IV. Sponsalia ab impubere contracta, solo dissensu in pubertate facto evanescunt (c. 7. de despons. impub.).-V. Legitima dispensatione Papae.-VI. Impedimento juris naturalis superveniente sponsalibus, uti est impotentia perpetua, quia tali casu matrimonium est impossibile. At si ex delicto alterius superveniat impedimentum juris Ecclesiastici, v. g., affinitas ex fornicatione cum consanguinea sponsae in primo aut secundo gradu, tenetur pars delinquens, si potest citra majus suum incommodum et damnum, dispensationem petere et injuste datum obicem tollere. 8. Q. VI. An auctoritas judicis Ecclesiastici necessaria sit ad dissolvenda sponsalia?

R. 1. Si adsit justa causa, et simul notoria, nullo jure requiritur talis auctoritas, sed partes privata potestate resilire possunt. Excipe, nisi speciale aliquod statutum contrarium esset in dioecesi; tunc enim sponsalia praesertim publica, ad evitandum scandalum, necessario auctoritate Episcopi dissolvenda forent.-2.° Si causa non sit notoria aut certa, v. g. delictum fornicationis, plene probari debet coram Episcopo, ne per causam praetextam et incertam tollatur alteri jus certum ex sponsalibus quaesitum. Si tamen pro causa allegaretur impedimentum dirimens, sufficeret judici etiam unus testis, fama, vel propria confessio utriusque, vel unius sponsi (argum. cap. 2. hoc tit. cap. 10. de despons. imp. cap. 2. de consang. et affinit.); nam ubi agitur de vitando periculo animae, seu de peccato, minor probatio requeritur.

§. II.

De Matrimonio.

9. Nota I. Matrimonium, quoad nomen a matre et non a patre dici, quia in procreatione prolium, ad quam matrimonium ordinatur, magis mater attenditur, quam pater; cum mater semper sit certa, pater vero incertus, ipsaeque proles, ante partum onerosae, in partu dolorosae, et post partum laboriosae matri esse soleant, ut merito status iste conjugalis matrimonium potius, quam patrimonium dicatur. Aliter vocatur consortium, conjugium, et connubium seu nuptiae; quia olim sponsae velo, quasi nube tegebantur ob naturalem pudorem et verecundiam (Can. 7. et seq. 30. q. 5.).

Nota II. Matrimonium quoad rem definiri : Viri et mulieris conjunctio legitima, individuam vitae consuetudinem continens (§. 1. Inst. de patr. potest. lib. 1. ff. de rit. nupt.). Et quidem, si conjunctio accipiatur casualiter seu efficienter, defi

« PredošláPokračovať »