Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Ita passim docent SS. Patres et Sac. Canones toto h. t. et tota causa 1. per 7. Quia vero docta iniquitas et cupiditas execrabilis habendi, vim effugere non potuit Sac. Canonum, varios modos excogitavit, quibus turpitudo simoniae tegeretur; sed palliola ista facile removentur.

2.° Dare temporale pro spirituali, non ut pretium, sed ut motivum, conferendi spirituale, vel ut spirituale conferatur ex compensatione gratuita, est simoniacum: ita hodie certa sententia, cujus contrariam damnavit Innoc. XI. propos. 45. his verbis: Dare temporale pro spirituali non est simoniacum, quando temporale non datur, tanquam pretium, sed dumtaxat tanquam motivum conferendi vel efficiendi spirituale: vel etiam quando temporale sit solum gratuita compensatio pro spirituali, aut econtra.—Prob. 1.a pars ex c. 34. h. t., ubi receptio clerici in Canonicum, dicitur esse simoniaca, si ille bona sua obtulit pro praebenda sua cum conditione, si illum reciperent in Canonicum : quae datio bonorum expresse non habet rationem pretii, sed motivi. Ratio est, quia in tali actu est palliatum pactum simoniacum; nam qui, v. g. vacante beneficio, dat pecuniam, ut collatorem moveat ad conferendum sibi beneficium, non alia intentione dat, quam ut efficaciter moveat, seu ex justitia obliget ad conferendum beneficium: quod reipsa nihil est aliud quam emere collationem beneficii; ergo. Jam si alter cognoscit intentionem dantis, eique consentit, est simonia ex utraque parte: si vero non cognoscit neque consentit, es simonia tantum exparte dantis. Prob. 2.a pars. Compensatio gratuita seu obligatio antidotalis, qua cliens obligatur benefactori, si deducatur in obligationem determinatam, v. g. ut detur spirituale pro temporali, vel econtra, uou manet intra genus gratitudinis, sed alteratur et transit ad genus justitiae: quia alter, qui ex gratitudine non tenebatur conferre spirituale, sed alio modo per preces vel obsequia indeterminate gratus esse potuit suo benefactori, jam deterninate obligatur ad conferendum spirituale; ergo obligatio ista et compensatio est vere simoniaca, licet nomine et pallio gratitudinis veletur. Tum quia haec duo: do tibi centum, ut mihi des beneficium, et do tibi centum, ut mihi gratus sis per collationem beneficii, reipsa eumdem contractum efficiunt, solo nomine et lusione in vocibus excepta; ergo sicut prior actus est simoniacus, ita et posterior. Confir. ab absurdo, quia ex opposita sententia sequitur facili eluci posse omnia jura simoniam prohibentia ; nam quisque dicere posset, quod temporale non det; ut pretium, sed ut efficax motivum, neque velit alterum obligare ex justitia, sive tantum ex gra titudine determinare, quod est ludere in re tam gravi; ergo.

Dices: Quod jure naturali inest actui, deduci potest in pactum; sed obligatio antidotalis, seu compensatio gratuita jure naturali inest actui liberalitatis et beneficentiae; ergo.

R. D. M. Si tali pacto non alteretur natura obligationis, C. M. Si alteretur, sicut in nostro casu, N. M. Nam obligatio antidotalis est indeterminata et arbitraria, ut hoc vel illo modo gratitudo exhibeatur; ergo si obligatio ista determinetur ad unum, contra naturam suam alteratur, et transit in obligationem necessariam justitiae, et consequenter est simoniaca. Ceterae rationes ex his et ex dicendis solvuntur.

3. Dare vel facere spirituale ex principali motivo, seu fine adquirendi temporale, est simoniacum: ita certa sententia et oppositam damnavit Innoc. XI. prop. 46.: Et id quoque locum habet, puta quod non simoniacum, etiamsi temporale sit motivum principale; imo etiamsi sit finis ipsius rei spiritualis, sic ut illud pluris aestimetur, quam res spiritualis; quia dans vel faciens spirituale principaliter

propter temporale, censetur dare vel vendere spirituale pro temporali, tanquam pretio, quod est omnino simoniacum, cum res spiritualis vilipendatur et minus aestimetur, quam temporali. Exempla habes in Canonico, qui vadit ad Ecclesiam, et psallit propter distributiones, ut finem principaliter intentum (S. D. quod l. 8. ar. 1.); in Clerico, qui suscipit beneficium primario propter fructus temporales; in dicente missam primario propter stipendium, etc.: hi enim et similes ex hac inordinata intentione simoniam committunt. At contra, si actus isti spirituales exerceantur principaliter propter finem suum intrinsecum, scilicet honorem Dei et salutem animarum, nulla simonia erit secundario intendere commodum temporale annexum talibus functionibus; qualiter operari, quilibet in dubio praesumendus est.

4. Emere preces, commendationes vel operam a tertio, ut is apud patronum vel collatorem persuadeat collationem beneficii, est simoniacum: ita com. ex Canon. 207. statuimus 1. q. 1., ubi Nicolaus II. tres ponit species simoniae: ita dum simoniaci a simoniacis, et simoniaci a non simoniacis, et non simoniaci a simoniacis ordinantur. Sed secunda species hujus simoniae non potest intelligi melius, nisi in casu, quo pecunia, seu aliud quid temporale datur, non ipsi Episcopo, sed alicui tertio, ut is per suas preces vel operam impetret ab Episcopo collationem ordinis aut beneficii ; ergo. Idem habetur Can. fin. 1. q. 5., ubi Urbanus II. dispensat cum eo, pro cujus ordinatione pecunia data fuit, non Episcopo, sed alicui ex suis familiaribus. Ratio est, quia emens causam, virtualiter emit effectum; sed preces et commendationes sunt causa obtenti beneficii; ergo qui illas emit, ipsum beneficium emere censetur. Et hoc vitium est valde subtile, quia feminea, familiares, ministri et officiales patronorum et collatorum facile pecunia corruinpuntur, seque ad beneficia per interponendas commendationes impetranda simoniace obligant.

Dices: 1. Preces istae sunt quid temporale pretio aestimabile; imo saepius est labor in adeundo patrono; ergo emi possunt licite.-II. Ministris patroni dari aliquid solet pro impetranda audientia; vel pro informatione de qualitatibus et meritis personae.-III. Cajus potest aliquid accipere a Titio rogante, ut ille det mutuum Sticho, dummodo ab hoc nihil petatur supra sortem; ergo a pari.

R. Ad I. D. A. Preces secundum se, C. A. Secundum connexionem et influxum moralem respectu effectus spiritualis, N. A. Pro labore, qui subitur in aditu patroni, vel reditu, si notabilis est, potest aliquid accipi, cum labor iste sit extrinsecus precibus, neque per se influant in collationem beneficii; licet consultius sit jam beneficio obtento, aliquid ex gratitudine offerre intercessori; Reiff., etc.Ad II. Impetratio audientiae non influit in collationem beneficii, uti nec simplex relatio meritorum, quae pure applicat merita, quibus patronus movetur ad dandam praesentationem. In praxi tamen relatio ista meritorum pecuniis empta, vix fieri potest sine labe simoniae.-Ad III. N. A. Quia modus, quo reipsa aliquid ultra sortem accipitur a tertio, omnem usuram excusare posset, si semel esset licitus, quod tamen est contra reg. 84. in 6.

5. Conventio, qua duo beneficiati sine consensu Superioris permutant inter se beneficia, est simonia simplex juris communis Ecclesiastici; nam hoc jure prohibetur (cap. 5. et 7. de rer. permutat.), quasi continens labem simoniae, puta improprie talis : at non est simonia juris naturalis, quia non datur temporale, sed spirituale pro spirituali, nisi permutationi pecunia intermisceretur.

6. Conventio, qua quis alteri procurat beneficium cum pacto expresso vel

tacito, ut beneficium istud ad se vel ad tertium revertatur, est simonia qualificata juris Ecclesiastici, seu confidentialis: ita dicta quod unus, seu dans constituat fiduciam in altero, in quem beneficium transfert, quod idem beneficium ad se vel ad tertium revertetur. Damnatur haec simonia a Pio IV. Const. Romanum 7. Kal. Nov. 1564., a S. Pio V. Const. Intolerabilis Kal. Jun. 1569. Species seu modi, quibus committitur, praecipui sunt tres collatio seu resignatio beneficii cum reservatione accessus, ut beneficium restituatur alteri, qui nunc ob defectum aetatis non est capax illud obtinendi; cum reservatione ingressus, ut beneficium restituatur illi, qui illud obtentum et nondum possessum in favorem alterius resignavit; cum reservatione regressus, ut mortuo beneficiario, vel alio modo per renuntiationem aut professionem religiosam, idem beneficium revertatur ad priorem possessorem v. g. Titius Canonicus Canonicatum suum resignavit in favorem Caji nepotis; eo tamen pacto, ut si Cajus citius moreretur, vel alio modo dimitteret Canonicatum, Titius ad eumdem regredi posset. Vide dicta lib. 1. tit. 9. n. 111. et 115.

Dicitur autem haec simonia juris Ecclesiastici, et non naturalis, quia in illa non datur temporale, sed spirituale pro spirituali, si vero fieret cum datione seu reservatione pensionis temporalis, esset omnino vera simonia juris naturalis, ut de se patet. Dicitur qualificata, quia fit cum speciali qualitate et pacto mox insinuato et insuper specialem habet qualitatem poenarum §. 4. referendarum. Porro dum Const. Piana dicit, eam committi sola intentione dimittentis beneficium, id non intelligitur de intentione in mente retenta, sed de intentione externa, seu voluntate et pacto saltem tacito alterum obligandi ad restitutionem ejusdem beneficii.

7.o Conventio pretio facta, ut alter omittat actum spiritualem, est simonia, et omissio talis est simoniaca: ut si quis pecunia corruptus omitteret aliquem absolvere, vel eum ordinare, vel jurisdictionem spiritualem concedere, etc.: ita cap. 14. h. t.; ubi simoniacus dicitur, qui xenium temporale a peccatore accipit, ut Episcopo vel ministris ejus peccatum illius celet: nam juxta l. 121. ff. de R. J., Qui non facit, quod facere debet, videtur facere adversus ea, quae non facit, et consequenter non faciendo, facit simoniam. Ad haec reduci possunt cetera omnia pacta simoniaca. 23. Q. III. Quae pacta sint libera a labe simoniae, et qui actus non reputentur simoniaci ?

:

R. 1.o Pactum, quod facit Clericus ante susceptionem sacri ministerii super congrua sustentatione aut stipendio, non est simoniacum ita com. Nam pactum super eo, quod ex justitia debetur, est licitum ut scilicet quantitas, si non est lege aut consuetudine determinata, pacto determinetur; sed congrua sustentatio aut stipendium jure naturali debetur Clerico ministranti spiritualia; quia dignus est operarius mercede sua, Matth. 10. v. 10.; ergo. Illa autem determinatio mercedis non est commensuranda operi spirituali, sed conditioni personae congruenter sustentandae. Ab his tamen pactis abesse debet turpitudo et avaritia: secus non carebunt affectu simoniaco: quo sensu intelliguntur. Can. 2. et seqq. 1. q. 2. et cap. 36. 41. hoc tit.

2.° Pactum quod praelatus facit cum professuro vel parentibus ejus, ut aliquid detur titulo donationis propter nuptias, vel titulo dotis, item titulo legitimae, etsi monasterium sit inops, titulo sustentationis, non est per se simoniacum ita com. ex ratione generali, quia, stantibus his titulis, temporale datur pro temporali, non pro spirituali, seu pro ipso ingressu religionis. - Prob. specialiter 1.a

pars ex speciali indulto Innoc. VIII. quo Pont. iste concedit Monialibus, ut ab ingressuris dotem congruam petere possint; nam in matrimonio carnali licite petitur dos et donatio propter nuptias, sive sponsi sint divites, sive pauperes (l. 19. ff. de rit. nupt. l. 7. C. de dotis promiss.); ergo etiam in matrimonio spirituali, quod anima per professionem religiosam init cum Christo, licite petitur dos vel donatio propter nuptias, cum a matrimonio carnali bene ducatur argumentum ad spirituale (c. 2. et fin. de translat.).—Prob. 2.a pars. Dum aliquid petitur titulo legitimae seu juris ad legitimam, petitur temporale pro temporali; ergo nulla est simonia. Nec obstat l. 5. ff. de acq. haered.; nam licet liberis non debeatur legitima ante mortem parentum, tamen jus radicale ad eam debetur, et hoc jus devolvitur ad religionem; ergo, cum religio non teneatur hoc jus gratis remittere, poterit super eo pacisci et transigere, ita ut deinde nullum jus habeat ad portionem haereditariam.-Prob. 3.a pars arg. Trid. sess. 25. c. 16. de Regul., ubi permittitur religioni aliquid petere et accipere pro victu et vestitu novitii ; ergo etiam si monasterium sit inops, aliquid exigi potest pro victu et vestitu professi, cum ita temporale detur pro sustentatione temporali; ita docet S. D. 2. 2. q. 100. art. 3. ad 4. At si monasterium sit dives, ab ingressuro nihil peti potest titulo sustentationis; quia tunc non est necessaria sustentatio, sed fingitur praetextus paupertatis et sustentationis: quo sensu procedit c. 40. h. t. Imo in tali casu committi simoniam juris naturalis, fusse probat Reiff.; verius tamen videtur oppositum, quod solum sit simonia juris Ecclesiastici ; quia revera in tali casu adhuc temporale datur pro temporali, scil. pro sustentatione, ita ut redditus monasterii in alium usum bonum applicari possint. Sic etiam parochus dives exigere potest redditus stolae, licet sine his congruam habeat sustentationem.

Obj. I. Jus commune prohibendo aliquid exigi vel accipi pro ingressum Religionis, prohibet omnem titulum accipiendi, et oppositum damnat simoniacae pravitatis, ut patet ex Can. 2. et seq. 1. q. 2. et cap. 8. 19. 5. 30. 40. h. t., ubi generaliter prohibetur aliquid ex pacto accipi a professuro, etiam pro victu, sub titulo aut praetextu paupertatis. Idem repetitur Extrav. 1. h. t. int. com. Hodie titulus sustentationis allegari non potest; quia, ut inquit Van-Espen, tot solum suscip. possunt, quot commode ali ex proventibus monasterii juxta Decret. Clem. VIII. incip. Nullus omnino, conformiter Trid. sess. 5. cap. 3. de Regul.

R. Ad I. Jure communi prohiberi, ne quid ex pacto in monasteriis opulentis accipiatur pro pastu et sustentatione, et jure naturali prohiberi, ne quid ex pacto pro ipso ingressu recipiatur : priori modo fit simonia saltem juris Ecclesiastici; posteriori modo juris naturalis: nulla autem simonia erit, si quid monasterium pauper exigat ad sustentandum religiosum: ita communis horum jurium interpretatio circumfertur et fundatur in S. Th. loc. cit. Licet autem doctrina S. Th. vera sit, non tamen puto illam debite applicari ad citata jura interpretanda, quae generaliter excludunt omne pactum circa temporalia, et solam gratuitam oblationem permittunt; c. 30. h. t., ubi in fine subditur: Illud tamen gratanter recipi poterit, quod fuerit sive taxatione gratis oblatum. Existimo igitur jure antiquo ob justas causas statutum fuisse, ut absolute nihil ex pacto, quocumque titulo quaesito, exigi vel recipi posset ab ingressuris religionem; sicut clerici nihil recipere poterant ratione baptismi, sepulturae et aliarum functionum spiritualium (c. 9. h. t.), quia temporibus illis expediebat, imo necessarium erat clericos et religiosos ab omni temporalium cupiditate alienos esse. Sed mutatis temporibus, jura i̇sta, partim constitutionibus et declarationibus pontificiis, partim generali consuetudi

ne et opinione fidelium relaxata sunt, ut hodie liceat et clericis redditus stolae, et religiosis temporalia exigere, dummodo pro ipsis functionibus spiritualibus, vel pro ipso ingresu monasterii, quod jus naturale vetat, nihil ex pacto exigatur.Ad II. Pecunia titulo dotis, vel legitimae vel sustentationis data, habet rationem vel eleemosynae, vel obventionis in commune conferendae ; adeoque non excluditur, sed comprehenditur in cit. decreto. Hic tamen attendendum est, ne dos vel sustentatio indiscriminatim petatur; secus multis pauperibus magis idoneis praecluderetur via ad statum religiosum; item ne inhabilis suscipiatur propter pecuniam, quia tunc pecunia esset finis principalis et susceptio simoniaca.

3.o Pensiones, quas clerici divites a fidelibus exigunt ratione ministeriorum spiritualium, ut funerum, copulationum, baptismatum, etc., non sunt simoniacae ; nam c. 42. h. t. et Trid. sess. 24. c. 14. de reform. approbantur et servari praecipiuntur consuetudines piae et laudabiles in receptione sacramentorum, aliorumque spiritualium administratione fieri solitae; sed solvere funeralia, baptismalia, et alia hujusmodi pertinet ad pias et laudabiles consuetudines; ergo.

Ratio est, quia pensiones istae non exiguntur, ut pretium pro ipso sacro ministerio, sed alio titulo per consuetudinem approbato. Et quidem, clerici pauperes exigunt pensiones istas titulo sustentationis et stipendii: clerici vero divites titulo oblationum ex consuetudine debitarum, et titulo decimarum personalium; in quarum locum videntur successisse illae pensiones, quae etiam, si clerico diviti dentur, habent rationem justi stipendii, ut ille ex temporalibus eorum vivat, quibus ministrat spiritualia. Favet huic sententiae S. D. quodlib. 6. a. 10. et 2. 2. q. 100. a. 2 ad 4. Excipe:-I. Si clericus ex justitia tenetur certum ministerium praestare, pro eo non potest pecuniam accipere: sicut parochus, quia saltem dominicis et festivis diebus tenetur pro ovibus suis missam offerre, non potest aliud stipendium pro eadem missa accipere citra justitiam et simoniam.-II. Si exactio sit violenta, immoderata, excedens summam lege aut consuetudine taxatam, vel si fiat cum protestatione non faciendi spirituale, nisi numeretur pecunia, vel pignora, aut fidejussores dentur: tunc enim exactio non careret vitio simoniae; quia tunc ministerium spirituale praestaretur propter pecuniam, ut finem principalem (S. D. loc. cit. a. 3. in corp.). Ex his explicantur Can. 1. et seqq. 1. q. 2. Can. 8. d. 18. et Can. 100. nullus 1. q. 1. et c. 8. 9. h. t.

Dices: Pensiones istae exigi non possunt pro ministerio, ut spirituale est, neque pro ministerio, ut quidam labor corporeus est, v. g. concionando, baptizando, funus comitando, etc. Nam labor iste est intrinsecus et inseparabilis a sacro ministerio; ergo si quid exigatur, est simonia juris naturalis.

R. C. A. et N. C. Nam adsunt tituli alii, ut labor extrinsecus, et obligatio adeundi certum locum, expectandi horam et nutum alterius, neglectio proprii negotii, aliique tituli ante relati.

4. Conventio conditionalis, qua aliquid datur vel legatur sub conditione aut modo, ut quid ponatur spirituale, non est simoniaca: ita com. praxis a sac. Canonibus approbata (c. fin. de testam. cap. 1. de restit. spoliat. Clem. 2. de sepultur, etc.). Nam id quod datur vel promittitur sub conditione, non est absolute obligatorium, sed praecise incitat et invitat ad faciendum spirituale, quo posito, temporale datur ex mera liberalitate aut gratitudine; ergo nihil simoniae continet. Unde citra simoniam potest:-I. Testator relinquere certam summam, ut pro se anniversarium celebretur, vel altare aut Ecclesia aedificetur.-II. Princeps vel alius promittere officium vel relaxationem poenae infideli, si ad fidem conversus 10

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »