Obrázky na stránke
PDF
ePub

§. IV.

De poenis, restitutione et judice simoniacorum.

33. De poena aeterna, quam meretur gravissimum delictum simoniae, etiam internae, hic non agimus: neque de poena arbitraria, quam judex imponere potest, ubi jure non est expressa; sed de poenis a jure latis contra simoniam commissam in ingressu religionis, in collatione Ordinum et provisione beneficiorum. 34. Q. I. Quae simonia habeat poenas a jure statutas?

R. 1. Sola simonia realis et confidentialis: ita com. 1.a pars. prob. ex canonibus causae 1. quaest. 3. cap. 8. 34. 40., etc. h. t. Extrav. 1. et 2. eod. int. com., ubi poenae istae statuuntur contra simoniam datione spiritualis pro temporali completam; ergo cum poenae sint odiosae, extendi non debent ad aliam simoniam: mentalem cap. fin. h. t. pro qua sufficit suo satisfacere Creatori: mere conventionalem, quia non est perfecta in qualitate traditionis ad poenas requisitae; nec ad conventionalem mixtam traditione solius pretii temporalis perfectam, quia in ea res spiritualis necdum reipsa irreverenter profanatur; et probabilius neque ad conventionalem mixtam traditione solius rei spiritualis completam, quia nisi simonia completa sit traditionis utriusque rei temporalis et spiritualis, non reperitur habere poenam a jure dictatam.-2.a pars patebit ex Const. Piana alleganda infra. Hic excipe simoniam conventionalem in electione Papae commissam ex Const. 3. Julii II., ubi etiam promissiones poenis simoniae subjiciuntur.

2. Poenae simoniacorum in ingressu religionis sunt:-I. Dantes et recipientes, si personae sunt singulares, excommunicantur; si capitulum, suspenditur ab officio, non tamen ab Ordine: et utraque haec poena reservata est Papae (cit. Extrav. h. t.).—II. Incurrunt infamiam juris, saltem in crimine notorio notorietate juris aut facti (ibid. §. ceterum), et consequenter fiunt irregulares.-III. Simoniace professus detrudendus est in arctius monasterium, nisi cum illo Episcopus dispenset (ibid. et cap. 5. 40. hoc. tit.) Hae poenae raro locum habent, quia pro ipso ingressu non solet aliquid peti (1).

3.o Poenae in collatione Ordinum sunt:-I. Ordinans vel ad Ordines praesentans, excommunicatur ipso facto (cap. 2. h. t. et cit. Extrav.), licet delictum sic occultum ex Const. Sixti V. incip. Sanctum, quae quoad poenas confirmata est per Const. Clem. VIII. Romanum prid. Cal. Martii 1595.—II. Suspenditur a collatione Ordinum, et exercitio pontificalium (ibid. et c. 45. h. t.).—III. Interdicitur ab ingressu Ecclesiae; quod interdictum violando, fit irregularis; et a regimine suae Ecclesiae et fructuum perceptione suspenditur (cit. Const. Sixti V.).— Easdem proportionaliter poenas incurrit simoniace ordinatus, scilicet, excommunicationem, suspensionem ab exsecutione Ordinum, saltem simoniace susceptorum: et si secularis est, privatur officiis et beneficiis; regularis vero voce activa et passiva, cum inhabilitate ad illam (cit. Const.). Excusantur a poenis, qui ignari per simoniam ordinati sunt (cap. 22. h. t. Can. 3. praesentium 1. q. 5.). Neque poenae istae extendendae sunt ad notarios. Excusatur etiam Episcopus ab excommunicatione, si quid sponte oblatum suscepit, quia hanc poenam non exprimit Trid. sess. 21. c. 1. de reform. (2).

(1) Vide notam (1) in finem h. t. (2) Vide notam (2) in finem h. t.

4. Poenae simoniacorum in provisione beneficiorum sunt:-I. Obtinentes, dantes et cooperantes ipso facto incurrunt excommunicationem Papae reservatam (Extrav. 2. h. t. int. com. S. Pius Const. Quam primum.).—II. provisio, electio, confirmatio, institutio ipso jure est nulla, ita ut nullum jus neque titulus coloratus proviso adquiratur; ibid.—III. Ita provisus tenetur omnes fructos ex beneficio perceptos restituere sub animae suae periculo, adeoque ante ullam sententiam judicis; ibid.-IV. Ita provisus fit inhabilis ad idem beneficium pro hac vice, etiamsi, eo ignorante, simonia commissa sit (cap. 17. hoc t. cap. 59, de elect.), donec per intermediam personam vitium simoniae purgetur. Si tamen est beneficium simplex, poterit cum illo Episcopus dispensare, dummodo ipse ignarus fuerit simoniae (cit. cap. 59. de elect.); prioribus tamen beneficiis non privatur ipso jure, quamvis per sententiam privari possit (cap. 21. de accus.).-V. In virtute S. Obedientiae praecipitur omnibus, quibus constat, simoniam commissam fuisse in provisionibus, ut eam revelent Papae, vel ab eo deputato; qui si complicis fuerint, veniam criminis et gratiam obtinebunt; secus nolentes revelare non sunt absolvendi (cit. Extrav.).-VI. Hic tamen observa, quod simonia, ignorante proviso commissa in fraudem ejus, ut scilicet, provisio ejus cassetur, ei non obsit: imo si bona fide obtinuit beneficium fructus facit suos, sicut alius bonae fidei possessor, donec bona fides resolvatur per notitiam simoniae: tunc enim fructus saltem extantes restituere tenetur, nisi per triennalem possessionem beneficium praescripsisset, ex regula 36. Cancellariae de trienn. poss. (Reiff. hoc tit. §. 11. n. 78.) (1).

5. Poenae simoniae confidentialis sunt:-I. Excommunicatio latae sententiae reservata Papae.-II. Interdictum ab ingressu Ecclesiae, quo tantum praelati stringuntur.-III. Nullitas resignationis et collationis per eam factae.-IV. Privatio omnium beneficiorum prius obtentorum.-V. Inhabilitas ad idem et alia beneficia. -VI. Beneficium ita simoniace resignatum reservatur Sedi Apostolicae, et fructus male percepti applicantur ejus Camerae; quae poenae incurruntur ipso facto (Pius IV. Const. Romanum 17. Kal. Novemb. 1564. et S. Pius V. Const. Intolerabilis Kal. Jun. 1569.). Privatio tamen aliorum beneficiorum, cum sit proprie poena vindicativa, requirit sententiam declaratoriam criminis. Ceterum mediatores seu procuratores simoniae confidentialis, cum non exprimantur, non incurrunt excommunicationem reservatam, nisi simul concurrat simonia realis dato et accepto. completa, per cit. Extrav. 2. hoc tit. (2).

6. Poenas simoniae in provisione beneficii commissae probabilius incurrunt etiam illi, qui in permutatione beneficii committunt simoniam juris ecclesiastici; nam jura non distingunt nec excipiunt, sed volunt poenis ligari omnes, qui quomodo libet dando vel recipiendo, simoniam commisserint (c. 11. h. t. et cit. Extrav. eod.).

35. Q. II. Quomodo per simoniam accepta restituenda sint ?

R. 1. In materia beneficiali datum et acceptum restitui debet ante omnem sententiam, cum jus impediat translationem juris (cap. 11. hoc tit.). In materia extrabeneficiali spirituali non est restituendum per se, quia licet peccetur contra

(1) Id. id. (3) ibid.

(2) Vide notam (4) ibid.

Religionem, non tamen contra justitiam commutativam. Pretium temporale de jure naturali restitui debet, quia id exigit justitia commutativa: ut si accepisti pecuniam pro re mere spirituali, nullum temporale commodum habente; vel si Episcopus aut parochus aliquid accepit pro iis, quae aliunde ex justitia facere debuit. At si res spiritualis habeat commodum temporale adaequans datum pretium, hoc non est restituendum de jure naturali: ut si vendidisti calicem vel jus patronatus suis commodis instructum, dummodo ratione spiritualitatis non sit plus acceptum; nam hoc casu non laeditur justitia commutativa: vel si pro ingressu religionis aliquid accipiatur, dummodo acceptum convertatur in bonum communitatis (Extrav. 1. h. t. int. com.).

2.o Attento jure naturali, acceptum simoniace restitui debet parti laesae, cum haec damnificetur, nisi per sententiam judicis adjudicetur Ecclesiae (c. 11. hoc tit.), siquidem emptor rei spiritualis ob tam grave scelus meretur privari pretio dato; ergo judex potest illud adjudicare Ecclesiae per hoc delictum laesae, vel etiam pauperibus, ut docet S. D. 2. 2. q. 100. art. 6. ad 3. Et haec procedunt etiam in simonia mentali, si quid injuste acceptum sit: secus, si nulla injustitia commissa sit in facto simoniaco, nihil erit restituendum: quo sensu procedit c. fin. h. t. 36. Q. III. Quis sit judex in crimine simoniae ?

R. 1.° Solus ecclesiasticus privative, etsi simonia commissa sit a laico; nam simoniaca haeresis, sicut vera haeresis, est crimen mere ecclesiasticum: non ex jure civili, sed ex jure div. et Can. judicandum, etiam in quaestione facti, quae vix unquam separatur a quaestione juris exsecutio tamen punitiva fieri potest a judice laico.-2.° Quilibet accusare et testem agere in hoc delicto potest, etsi alias sit inhabilis (cap. 3. et 7. hoc tit.) nisi capitalis esset inimicus (cap. 31. hoc tit.), vel paganus aut haereticus. Et quia crimen hoc plerumque fit occulte, estque difficilis probationis, sufficiunt probationes per signa, conjecturas et alia indicia, praesumptionem vehementem facientia; dummodo indicia ista plene probentur. Porro hujus criminis postulari potest dans et recipiens, et is, pro quo sciente, et non contradicente, alius dedit (c. 8. 23. h. t. etc.): non vero is, pro quo ignorante datum est (c. 27. eod.).

37. Q. IV. An fieri possit dispensatio in simonia?

R. 1. In simonia juris naturalis quoad peccatum nulla valet dispensatio; et ideo etiam Papa, licet poenas non incurrat, tamen peccatum simoniae committere potest; nam simonia est intrinsece mala, stans sub praecepto negativo, cujus materia in nullis circumstantiis cohonestari potest.

2.o Si Papa dispenset, separando jus temporale, v. g. praebendae aut decimarum, a jure spirituali, dispensatio excusat a peccato; quia tali separatione facta, remanent purum temporale pretio aestimabile: secus ante separationem res annexae spirituali sunt de jure naturali invendiviles.-II. Dispensatio et consuetudo in his solum, quae jus ecclesiasticum prohibet dare vel accipere, v. g. gratis oblatum post ordinationem, redditus stolae, etc., excusat a poenis et a peccato: cum dispensatio et legitima consuetudo relaxare possit jus humanum.

[ocr errors]

3. In poenis simoniae non dispensat Papa, nisi ex causis gravissimis, quia Ecclesia semper detestata est hoc crimen, utpote maxime noxium reipublicae christianae,. ejusque spirituali regimini. Causa dispensandi esse potest gravissimum scandalum, perturbatio reipublicae et paupertas supplicantis, ut is non tantum absolvatur a censuris, sed etiam dispensetur in inhabilitate ad idem vel alia beneficia.-II. Si simonia est publica, recurritur ad Datarium cum expressione fru

ctuum perceptorum, pro quibus hodie plerumque fit transactio, ut tertia vel major pars supplicanti remittatur. Si vero est simonia occulta, recurritur ad sac. Poenitentiariam, quae ex Const. S. Pir V. In sublimi, dispensat etiam cum scienter simoniacis, dummodo prius beneficium dimittant, et fructus inde perceptos ecelesiae sui beneficii restituant, aut cum Datario componant. Si autem neutrum se facere posse allegent, dispensat cum eis, addita clausula, ut fructus restituant Ecclesiae, cum primum poterunt.-[Hodie attendenda est Const. Bened. XIV. Pastor bonus.] -III. In exsecutione litterarum observand us est earum tenor: et quidem, si dentur pro foro interno, audita prius sacramentali confessione, absolutio dabitur a censuris, peccatis et poenis ecclesiasticis, injuncta poenitentia salutari, additoque praecepto, ut poenitens moneat correos, ut ipsi consulant saluti animarum suarum, petendo dispensationem apostolicam.-Vide Corrad. in Prax. Dispens. lib. 5. cap. 9. et seqq. Reiff. et alios.

(1) Haec poena suspensionis latae sententiae ob ingressum in Religionem non fuit confirmata in Const. Apostolicae Sedis adeoque non viget; poena vero excommunicationis fuit in eadem Const. renovata sub n. 10. inter excommunicationes latae sententiae Rom. Pontifici simpliciter reservatas, ubi legitur excommunicationem incurrere reos simoniae realis ob ingressum in Religionem.

(2) In Const. Apostolicae Sedis expressa mentio istarum censurarum suspensionis et interdicti in collatione ordinis non fit, ideoque non amplius vigere credendum est.

(3) Poena haec renovata est in Const. Apostolicae Sedis in qua inter excommunicationes latae sententiae Rom. Pontificii simpliciter reservatas, sub n. 8. legitur inflicta excommunicatio contra reos simoniae realis in beneficiis quibuscumque eorumque complices.

(4) Haec censura renovata est in Const. Apostolicae Sedis, in qua inter excommunicationes latae sententiae Rom. Pontifici simpliciter reservatas, sub n. 9. legitur excommunicatio contra reos simoniae confidentialis in beneficiis quibuslibet cujuscumque sint dignitatis.

TITULUS IV.

Ne praelati vices suas vel ecclesias sub annuo sensu concedant (1).

38. Q. I. An simonia sit sub annuo censu seu pretio concedere jurisdictionem . spiritualem, dignitatibus, officiis et beneficiis annexam?

R. Affirmative, ex praesenti Rubr. et cap. 1. 2. 3. hoc tit. Trid. loc. cit.: nam tali casu venditur spirituale pro pretio temporali locationis. Porro poena hujus delicti est, quod concedens jurisdictionem, pro qualitate delicti, vel suspendatur ab officio, vel deponatur; dans vero pecuniam pro jurisdictione, amittat illam, et a Clero amoveatur (cap. 1. 2. hoc tit.), et uterque excludatur ab Ecclesia, in cujus contumeliam dare pecuniam et accipere voluerunt (cap. 38. de simon.). Dices: I. Concessio et remissio jurisdictionis sub annuo censu approbatur (cap. 30. §. qui vero, de Praeb. et cap. 6. de Religios. domib. et cap. fin. hoc tit. et cap. 21. de Censib.).—II. Clerici Camerae Apostolicae et Auditores Rotae solent vendere suum officium.

R. Ad I. N. A. Nam cit. cap. 30. agitur de justo stipendio Vicariis debito (cit. cap. 6.). Monachi solvunt annuum censum in recognitionem prioris subjectionis et in signum gratiosae exemptionis: cap. fin. agitur de locatione ipsorum fructuum materialium: cap. 21. cit. cereus trium librarum petitur loco aliorum servitiorum temporalium.-Ad II. Dum Papa separat jus ad emolumenta temporalia, hoc licite venditur, non vero ipsum jus spirituale.

39. Q. II. An jurisdictio temporalis ab Episcopis et aliis Praelatis locari possit?"

R. Si jurisdictio ista ab Ecclesia habetur, tanquam jus annexum officio spirituali, licite non locatur; quia per connexionem evadit spiritualis: si vero aliunde habetur, locari potest citra simoniam, cum temporale non detur pro spirituali, sed temporali. Verum locatio ista plerumque est turpis et illicita Ecclesiaeque noxia, cum conductor lucris inhians, minus recte in judiciis et aliis actibus jurisdictionem administret. Ceterum fructus praelaturae vel parochiae ex causa licite locantur, servatis servandis, ut alias dictum tit. de reb. eccl. et tit. de locat. et decisum est c. fin. h. t.

40. Q. III. An rector principalis Ecclesiae possit Vicario omnes fructus cedere, et nomine eorum seu ut vocant titulo absentiae, annuam pensionem petere?

R. Affirmative; nam pensio ista non datur pro ipso officio vicariatus, sed pro fructibus Vicario cessis, qui temporali pretio sunt aestimabiles et locabiles.

(1) Agitur de hac materia in Decreto dist. 89. et 1. q. 3., et Can. fin. 21. q. 2.In Trid. sess. 25. cap. 11. v. non liceat, de reform. et continuatur hic et in seq. tit. materia simoniae committi solitae in concessione jurisdict. et licentiae docendi.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »