Obrázky na stránke
PDF
ePub

TITULUS V.

De magistris, etc. (1).

41. Q. I. Quis possit creare magistros et doctores?

R. 1. Summus princeps: et quidem Papa ex theologia: principes vero politici ex scientiis naturalibus, ut jure civili, philosophia, medicina, doctores creare possunt.-2.o Universitates studiorum generalium, quae auctoritate principum, et plerumque privilegiis Pontificum jus istud exercent. Actus vero promotionis annexus est certo officio: sic enim Bononiae Archidiaconus, Parisiis cancellarius, Salmanticae scholasticus, alibi decanus doctores creat. Neque requiritur, ut promotor eodem gradu polleat, quia doctores in theologia quoscumque gradus conferre possunt, nisi aliud habeat consuetudo.-3.° Ex privilegio speciali Comites Palatini, Rectores certorum Collegiorum, Generalis Ordinis Praedicatorum magistros seu doctores creare possunt, etc.

[Quod privilegium ex Const. Clem. XII. Verbo Dei, nedum est pro creandis in magistros et doctores in sac. theologia regularibus, sed etiam pro secularibus adolescentibus theologiae facultati in ejusdem Ordinis studiis, ac scholis ubique locorum existentibus triennalem operam dantibus..]

Forma promotionis servatur secundum consuetudinem locorum, ut, praemisso rigoroso examine, et professione fidei, insignia doctoralia promovendo traduntur : expensae vero non excedant summam trium millium turonensium argenteorum, seu 250. aureorum (Clem. 2. hoc tit.), ne doctores promoti suis vacui facultatibus remaneant. Haec tamen Clementina non est ubique usu recepta.

42. Q. II. Qui doctores creari possint?

R. Omnes, qui specialiter non prohibentur. Prohibentur autem feminae ex reg. 1. ff. Can. 17. mulierem 33. q. 5., Judaei et alii infideles, criminosi et infames, quibus portae dignitatum patere non debent; scientia sufficienti destituti et illegitimi, nisi cum illis dispensetur.

43. Q. III. Quae sint ordines graduatorum?

R. 1.0 Tres in infimo sunt baccalaurei, dicti a bacca lauri, ob spem fructuum in scientiis afferendorum. Ab aliis dicuntur baculari, ob licitum usum baculi; baccalarii, seu milites tirones: battalarii, seu praeliantes. Gradus iste confertur ex philosophia et theologia in ceteris facultatibus non usurpatur.-2.o Medio ordine sunt licentiati, quia licet eis, quandocumque voluerint, in doctores promoveri.-3.o In supremo ordine sunt magistri seu doctores, qui ab universitate publicum scientiae testimonium habent, quod apti sint ad docendum : uti sunt doctores sacrae theologiae, juris utriusque, medicinaé et philosophiae. Quis autem ordo inter doctores diversarum facultatum observandus sit, locorum consuetudo docebit. Plerumque primus locus debetur Theologo, secundus Canonistae, tertius

(1) Agitur de hac materia in Clem. hoc tit.-In Decreto dist. 37. et Can. 8. de 61., et dist. 86. fere per tot., et Can. 12. oportet 8. q. 1.-De Magistris constituendis, qui Clericos et rudes infideles instruant, agit Trid. sess. 5. cap. 1. sess. 24. cap. 4. 5. sess. 25. c. 6. et 9., sess. 7. c. 13. sess. 23. c. 18. de reform., etc.-In Codic. lib. 10. tit. 52.

TOMO III.

11

Civilistae, quartus medico, quintus philosopho, sumpta praecedentia ex objecto et fine scientiarum.

44. Q. IV. Quae sint privilegia doctorum?

R. 1. Dignitas late sumpta (c. 3. h. t.), et nobilitas, l. 2. §. fin. l. 4. §. 1. ff. de excus. tutor., ubi Ulpianus dicitur nobilissimus; et ideo deferunt insignia nobilium.-II. Praelatio ad officia et dignitates; et ideo graduati in pari data praeferuntur non graduatis per reg. 17. Cancell.-III. Stat pro illis praesumptio virtutis, eisque honor et reverentia debetur (arg. lib. 2. 3. C. de offic. divers. judic.), et ideo non mittuntur in carcerem propter aes alienum, mitiori poena in delictis puniantur, a tortura, poena triennium, fustigationis, laquei, et aliis ignominiosis eximuntur, licet in his omnibus consuetudo et placitum principis observanda sint. Haec privilegia non competunt doctoribus, qui per Bullas solum creantur, ex Const. S. Pii V. Quamvis 568. conformiter Trid. sess. 22. c. 2. de reform., nisi praevio examine Academiarum approbati sint.”

2.

Privilegia et praerogativae Professorum sunt: I. Praesumptio singularis peritiae.-II. Exemptio a muneribus realibus, quam personalibus (lib. 6. et fin. C. de medic. et profess.).—III. Jus civitatis in loco, in quo profitentur.—IV. Praecedentia, vi cujus doctores professores praeferuntur aliis doctoribus, etiam pro senioribus non professoribus (arg. lib. 1. C. de consulib.).—V. Jus solidi salarii, si professor intra annum moriatur. Sed circa haec consuetudo locorum observanda est.-VI. Lectores sacrae theologiae, quamdiu docent, integrus fructus suae praebendae percipiunt; imo, et distributiones quotidianas pro illis diebus, quibus legunt, sicubi viget privilegium Gregorii XIII. a P. Wiestner allegatum. Porro nomine doctorum saltem in favorabilibus veniunt etiam licentiati, non tamen in odiosis; Alciat. et alii.

45. Q. V. An religiosi, qui a religione sua doctrinae theologicae et Canonicae testimonium habent, aequiparentur doctoribus graduatis?

R. Aequiparari in ordine ad dignitates ecclesiasticas, ut episcopatum et alia officia qualitatem doctoratus in subjecto requirentia: ita Trid. sess. 22. cap. 2. de reform. ibi: Quod si regularis fuerit, a superioribus suae religionis similem fidem habeat, puta de doctrina sacrae theologiae vel juris Canonici; nam ad dignitates ecclesiasticas non gradus, sed doctrina est necessaria, qualem utique religiosi extra publicas academias plene haurire possunt; ergo sicut universitas studiorum per collationem gradus dare potest testimonium doctrinae, ita quoque praelati regulares de doctrina sui religiosi plenam fidem dare possunt. Unde etiam confessarii regg. in privilegiis communicantes, ceteroquin idonei, aequiparantur doctoribus in sacrae theologia, et jure Canonico in ordine ad exequendum litteras sacrae Poenitentiariae, prout etiam Gregorii XIII. Const. 74. Exponi 3. April. 1582. concessit Societati Jesu, quia ejus religiosi ad hujusmodi gradus, nisi pro necessitate scholarum suarum promoveri non solent.

46. Q. VI. An pro gradu litterario vel licentia docendi licite aliquod pretium exigi possit?

R. 1.° Negative, ex cap. 3. hoc tit., non obstante contraria consuetudine, quae reprobatur cap. 3. hoc tit. ; nam turpe est, ut a viris doctis aliquod pretium exigatur, sive pro publico scientiae testimonio, quod datur per graduationem, sive pro facultate docendi scientias et artes reipublicae christianae necessarias, cum potius viri docti premiis allici deberent ad docendum. Unde ex hoc titulo acceptum restituendum est, et accipiens privandus dignitatibus et beneficiis ecclesiasticis

(cap. 1. 2. h. t.); notat tamen Gonzál., Zoes et alii cum praxi, quod pro labore, qui subitur in candidatis examinandis, approbandis et inaugurandis in doctores, aliquid per modum stipendii peti possit.

2. In accipiendo pecuniam pro licentia data ad docendum, regulariter non committitur simonia; nam licentia ista, sicut et gradus litterarii, sunt mere quid temporale.-Excipe, nisi licentia ista descendat ex jurisdictione spirituali : tunc enim pretio illam vendere est simoniacum, ut si praelatus ex officio suo teneatur conferre cathedram, seu professuram cum beneficio ecclesiastico.

Dices: I. In cap. 1. hoc tit. poena accipientis pecuniam pro licentia docendi est privatio beneficii quae est propria simoniae.—II. In cap. 2. hoc tit. proponitur ratio generalis remotiva simoniae : gratis accepistis, gratis date.

R. Ad I. Poena ista, licet simoniae infligatur, tamen etiam infligi potest alteri delicto, puta injustitiae, dum pecunia pro licentia docendi accipitur.-Ad II. Ratio ista a contrario non infert simoniam, cum ad hanc requiratur, ut temporale detur pro spirituali.

47. Q. VII. An pro actu docendi pecunia dari et recipi possit citra simoniam ? R. 1. Pro doctura scientiarum naturalium, ut philosophiae, juris civilis, etc., dare et accipere pecuniam non est simonia; nam datur temporale pro temporali, cum actus talium scientiarum, licet spirituales sint naturaliter, non tamen supernaturaliter cum ordine ad cultum divinum et salutem animarum.

2. Pro doctura theologiae, sive per se infusae, quae dicitur interpretatio sermonum, sive ordinariae acquisitae, dum ordinatur ad finem supernaturalem: v. g. ad infideles et haereticos convertendos, ad fideles excitandos ad amorem Dei, virtutum exercitium, et vitiorum extirpationem, nihil temporale citra simoniam accipi potest; nam tali casu venderetur actus ex fine suo supernaturalis (S. D. 2. 2. quaest. 10. a. 3. in corp.). Cum ergo talem theologiam potissimum tradant catechistae, concionatores et confessarii, nihil pro illa accipere possunt, nisi titulo sustentationis et stipendii, quia dignus est operarius mercede sua. Item concionator gratis aliquod munusculum oblatum gratanter accipere potest, uti et titulo laboris extrinseci et obligationis ad nutum alterius.

3. Si professio theologiae, responsum theologicum aut Canonicum ordinetur praecise ad illustrandum intellectum audientium, sicut communiter fit in scholis, pecuniam pro illis accipere non est simonia (S. D. loc. cit. ad 3.); nam cum traditio ista doctrinae theologicae non ordinetur per se ad salutem animarum, est quidem labor naturalis, seu opera locata pretio aestimabilis: imo si clericus acciperet praebendam, cui annexum est onus cathedrae seu obligatio docendi, cipiendo pecuniam a discipulis, non esset simoniacus, sed tantum injuste ageret; nam obligatio docendi, licet praebendae sit annexa, manet semper temporalis; ergo. Quia vero talis clericus ex praebenda stipendium habet, aliud a discipulis accipiendo, illicite et injuste agit, quasi vendendo ipsam veritatem et scientiam (§. 4. h. t. S. D. loc. cit. ad 3.)

ac

Dices: I. Discursus theologici in probabili sententia sunt entitative supernaturales; ergo pretio communicari non possunt.-II. Casus conscientiae ex natura sua ordinantur ad dirigendam conscientiam; ergo simoniace traduntur pro pecunia.

R. Ad I. Tr. A. et N. C. Nam modo supernaturali, et ad finem supernaturalem non traduntur in scholis, sed modo naturali ad illustrandum intellectum, qualiter etiam haereticus et apostata a fide theologiam tradere potest. Sic licet sacra

Scriptura sit supernaturalis, potest tamen quis eam describere, vel imprimere pro pretio temporali; ergo et docere seu explicare praecise ad illuminandos auditores.-Ad II. Si confessarius resolvat casus ad dirigendam conscientiam poenitentium, omnino simoniace pro hac resolutione pecuniam acciperet, cum doctrina ista respiciat finem supernaturalem: secus est in scholis, ubi doctrina ordinatur pure ad illustrandum intellectum, licet per accidens aliquis ea utatur ad dirigendam conscientiam; alioquin simoniacus etiam foret professor juris civilis, explicans, an contractus aliquis sit licitus vel illicitus.

48. Q. VIII. An in Ecclesiis constituendi sint Magistri pro clericis et aliis juvenibus instruendis?

R. 1.o In Ecclesia metropolitana praeter grammaticum, constitui etiam debet theologus ad clericos in sacra pagina docendos; in Ecclesiis vero collegiatis et cathedralibus inferioribus, si propter tenues redditus sustentari nequeat theologus, saltem magister grammaticae alendus est (c. 1. 4. h. t. Trid. sess. 5. c. 1. de reform.). Hodie huic obligationi satisfit per academias et gymnasia multis locis

erecta.

[Inter haec enumerantur illa Scholarum Piarum Ordinis, cujus magistri ad juventutem pietate et litteris erudiendam quarto solemni voto, et quid speciali prae ceteris regularibus Ordinibus, obstricti sunt. Quas autem facultates, cujusque conditionis pueros in suis Scholis edocere possint, constat ex Const. Clem. XII.] 2. Jure antiquo, c. 4. v. assignetur, hoc tit. magistro assignandi erant redditus unius praebendae, jure novo Trid. sess. 5. c. 1. de reform. grammatico assignandi sunt fructus simplicis beneficii, vel alia congrua merces: theologo vero praebenda, alio onere incompatibili non gravata, qui propterea evadit verus Canonicus, dici solitus scholasticus seu magister scholae.

TITULUS VI.

De judaeis, sarracenis et eorum servis (1).

49. Nota. Infidelitatem, de qua hic agitur, magis contrariari religioni verae, quam simoniam, cum illa tollat fidem, quae est radix verae religionis, licet simonia veneno suo plures fideles inficiat, quam infidelitas. Dividitur autem infidelitas ex modo, quo adversatur fidei, trifariam: in paganismum, qui utrumque testamentum negat: judaismum, qui vetus testamentum admittit et novum negat: et haeresim, quae utrumque testamentum admittit, sed quibusdam articulis contradicit (S. D. 2. 2. q. 10. a. 5.). Si quis inculpabiliter ignorat fidem nostram, dicitur infidelis negative, quia fides ei nunquam annunciata fuit. Si vero culpabiliter ignorat, vel malitiose et pertinaciter contradicit fidei, est infidelis privative aut contrarie, et hoc modo infidelitas imputatur ei in peccatum, ut fusius docent TT.

50. Q. I. An judaei licite tolerentur inter christianos?

R. Affirmative, ex c. 9. §. nullum h. t. l. 14. C. eod. conformiter Apostolo ad Rom. XI. v. 25., ubi docet judaeos ante finem mundi ad Christum convertendos; nam judaeorum toleratio, eorumque ritus perpetuum dat fidei christianae te

(1) Agitur de hac materia in Clem. Extrav. Joann. XXII. et Extrav. com. h. t.-In Decreto 28. q. 1. et 2.-In Codice lib. 1. tit. 7. 9. 10. 11. 12.

stimonium, ut ex figura videamus figuratum. Econtra, quia pagani et haeretici nullam specialem utilitatem afferunt Ecclesiae Christi, sed potius perniciem et periculum perversionis, ideo minime tolerandi sunt, nisi dira necessitas aliud exposcat. Porro circa judaeos aliqua observanda sunt:-1.° Ut non facile recipiantur ad loca, ubi antea non erant: et ideo jus recipiendi judaeos Imperatori reservatum est in Imperio, deinde porrectum ad Electores, Principes et Status (Ord. Polit. tit. 27. an. 1530.).-2.° Ut novae synagogae non erigantur, neque antiquae, jam collapsae, et funditus eversae excitentur, vel ruinosae in nobiliorem formam restaurentur (c. 3. 7. h. t. et l. fin. §. 1. C. eod.).—3.o Ne fabri christiani aedificent vel restaurent judaeis synagogas; nam istae per se ordinantur ad ritus illicitos; ergo sicut citra peccatum non possunt fabricari idola, ita neque synagogae (S. D. 2. 2. q. 169. art. ad 4.)

51. Q. II. An, et quae communicatio prohibeatur fidelibus cum judaeis et paganis ?

R. 1. Prohibetur communicatio religiosa, v. g. in Sacramentis, Sacrificio Missae, in ritibus orationum, etc., unde Christiani non possunt vesci azymis judaeorum, etiam separatim ab iis (Can. 13. nullus 28. q. 1.), nec judaeorum aut paganorum templa ingredi eo tempore, quo suos superstitiosos ritus exercent, idque ob causam scandali et perversionis, qua causa cessante, talis ingressus ex vana curiositate factus, non videtur excedere veniale.

2.° Prohibetur cum judeais communicatio politica in seqq. casibus.-I. Non debent Christiani cohabitare judaeis, nec eodem balneo vel convivio cum eis uti, atque ita familiaritatem cum eis contrahere (Can. 13. nullus 28. q. 1. c. 5. h. t.). -II. Non debent uti medico judaeo, vel medicinis a judaeo confectis, nisi necessitas aliud suadeat (ibid., et Const. Greg. XIII. incip. Alias piae 1581.).—III. Non debent eis famulari, maxime intra domos eorum, vel in synagoga (c. 5. 8. h. t.); eis tamen possunt locare operas, v. g. ad collendos agros, domum extruendam, etc. (c. 2. 8. h. t:).-IV. Christiani non debent habere judaeum famulum, qui sit domesticus familiaris (Can. 12. et seqq. 28. q. 1.). Secus si non fiat domesticus (c. 13. h. t.), quia judaei dolosi sunt, et periculum perversionis afferunt; quae ratio cum non procedat in sarracenis, potest christianus habere servum sarracenum.-V. Mulieres christianae non debent nutrire et lactare liberos judaeorum, nisi in gravi casu necessitatis: ut si infans parentibus destitutus vitae periculum subiret; secus mulieres excommunicandae sunt (c. 5. 8. h. t. Const. Pauli IV. incip. Cum enim).

3.o Christiani non possunt paganis cohabitare et conviviis cum eis uti (c. 5. h. t.), ubi hi duo casus exprimuntur: ac proinde alia communicatio politica non videtur cum eis prohibita, nisi subsit periculum perversionis.-II. Non debent eis arma et alia instrumenta bellica subministrare; sub poena excommunicationis latae in Casu 7. Bullae Coenae et c. 6. 11. 17. h. t. Extrav. un. Joann. XXII. eod., et de jure civili sub poena capitis et confiscationis bonorum (l. fin. C. quae res export.). Eamdem excommunicationem incurrunt, qui secreta christianorum infidelibus revelant, etiam effectu non secuto, vel qui tempore belli alias merces ad eos deferunt (c. 12. h. t.), quia periculum est proditionis de arcanis christianorum. -III. Princeps christianus regulariter illicite agit, ineundo foedus cum infidelibus auxilii causa contra fideles; nam talia foedera de se impia, christianis exitiosa et periculosa severe prohibentur Exod. 23. in fin. et 34. v. 12., Deut. 7. v. 2. et 2. Cor. 6. v. 14. Si tamen fideles non possent haberi in bello justo defensivo, licebit

« PredošláPokračovať »