Obrázky na stránke
PDF
ePub

nitio ista competit matrimonio in fieri, prout est actualis contractus, et legis novae Sacramentum: si vero conjunctio accipiatur formaliter pro vinculo permanente, data definitio competit matrimonio in facto esse, prout est vinculum viri et mulieris, individuam vitae consuetudinem continens. Quae circa particulas hujus definitionis examinari possent; infra dicentur.

Nota III. Matrimonium varie dividi: -1.o In legitimum, ratum et consummatum. Legitimum tantum est, quod secundum leges, praesertim naturales, contractum est inter personas idoneas, attamen sine ratificatione Ecclesiae; et cons. non est Sacramentum, sed purus contractus civilis, sicut sunt matrimonia infidelium (cap. 7. de divort. Can. fin. v. item illud. 28, quaest. 1.). Ratum est, quod secundum leges Christi contrahitur a baptizatis; et cons. ratificationem Ecclesiae habet, estque verum novae legis Sacramentum. Consummatum est, quod per copulam carnalem, quasi integraliter et per modum complementi perficitur.2.o In verum, praesumptum et putativum. Verum est, quod re ipsa valide contrahitur. Praesumptum, quod ab Ecclesia, seu a jure praesumitur contractum, sicut jure antiquo cap. 30. hoc tit. sponsalia per subsequentem copulam praesumebantur transire in matrimonium (1). Putativum, quod putatur legitime contractum : reipsa tamen non est ob latens impedimentum dirimens.-3.o In publicum, quod fit in facie Ecclesiae, scil. in praesentia proprii Parochi et testium; et clandestinum, quod fit clam, absque praesentia Parochi et testium.-4.° In solemne, in quo adhibentur solemnitates civiles, ut pacta dotalia, consensus parentum, solemnis traductio sponsae in domum sponsi, musica, etc.; aliter vocatur politicum seu civile, et non solemne, seu pure theologicum aut Canonicum, in quo adhibentur ea solum, quae de jure Can. necessaria sunt ad nuptias. Sicut autem in matrimonio solemni ducta vocatur uxor, ita in matrimonio non solemni ducta dicitur concubina, licet reipsa sit vera uxor. (Can. 35. et seqq. d. 34.) Sub matrimonio pure Canonico continetur matrimonium contractum ad morganaticam, de quo infra tit. 5.

10. Q. I. Quid requiratur ad matrimonium, ut est contractus civilis seu pure humanus ?

R. 1.o Legitimae personae, mas et femina: cujusmodi sunt omnes homines, qui specialiter non prohibentur. Nam edictum de matrimonio contrahendo est prohibitorium in materia generaliter permissa; ergo. Prohibentur autem ob defectum judicii infantes, furiosi, amentes, perfecte ebrii, et probabilius illi, qui a nativitate surdi, muti et caeci sunt, ut supra n. 3. dictum. Ob defectum aetatis impuberes; senes vero, dummodo apti sint ad actus conjugales, non arcentur a nuptiis jure hodierno: et ideo Justin. lib. 27. C. de nuptiis correxit L. Juliam Papiam, quae senes ultra 60. annos non admittebat ad nuptias. Denique prohibentur a nuptiis omnes illi, qui laborant aliquo impedimento dirimente, aut impediente.

2.o Ad substantiam matrimonii requiritur consensus reciprocus, quo vir et mulier sibi mutuo tradunt et acceptant corpora in ordine ad actus conjugales. Unde consensus conjugalis explicite ferri debet in jus reale seu potestatem maritalem, et saltem implicite in copulam: ita comm. sententia contra Pontium et paucos alios, qui essentiam matrimonii constituunt in solo consensu seu conjunctione animorum sine ullo consensu in copulam. Prov. ex Gen. 2. v. 24. ibi: Adhaerebit uxori suae,

(1) Vide notam in finem h. t.

et erunt duo in carne una: et 1. Cor. 7. vers. 4. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Idem docet Florentin in Decr. un. §. septimum, Trid. sess. 24. c. matrimonii, et c. 1. de reform. matrim. Ex qua doctrina ita argumentor: matrimonium essentialiter et ex natura sua institutum est ad procreationem prolium et propagationem generis humani: ergo consensus maritalis essentialiter ferri debet in jus et potestatem ad actus conjugales. Sed hoc ipso, quod quis consentiat in talem potestatem, etiam implicite consentit in copulam, seu in actus conjugales: nam consentiens in causam, virtualiter et implicite consentit in ejus effectum; ergo consensus conjugalis, saltem implicite fertur in copulam: secus non apparet repugnantia, cur inter patrem et filiam non posset matrimonium consistere. Unde S. D. in supplem. q. 48. art. 1. docet, consentire in matrimonium idem esse, ac consentire in copulam carnalem implicite, non explicite; non enim debet intelligi, nisi sicut implicite continetur effectus in causa: quia potestas carnalis copulae, in quam consentitur, est causa carnalis copulae, sicut potestas utendi re sua est causa usus. Et p. 3. q. 29. art. 2. in corp. ait: omnino verum fuit matrim. Virg. Matris Dei, et Joseph, quia uterque consensit in copulam conjugalem (hoc est in vinculum, seu potestatem conjugalem), non autem expresse in copulam carnalem, nisi sub conditione, si Deo placeret.-An vero consensus maritalis suppleri possit a Deo, dubitatur: affirmantium opinio videtur probabilis, quia Deus, cum in sua potestate corpora hominum habeat, potest virum et mulierem conjungere absque ullo eorum consensu, tribuendo utrique jus mutuum ad usum corporum.

Dices contra superiorem resp.:-I. Nuptias non concubitus, sed consensus facit (lib. 81. ff. de R. J.), quod etiam docet S. August. lib. 3. de bono conjug. cap. 3. et alii SS. PP.-II. In aliis rebus dominium directum separabile est ab utili; ergo etiam in matrimonio potest dari potestas directa sine potestate utendi corporibus. ---III. Sufficit, quod ex parte contractus consentiatur implicite in copulam, licet non ex parte contrahentium.-IV. Videtur requiri consensus expressus in copuJam, quia per matrimonium sunt duo in carne una: unde Can. 16. et seq. 27. q. 2. dicitur: non est dubium illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua commistio sexus non docetur fuisse.

R. Ad I. Consensus iste seu conjunctio animorum, non est qualiscumque, sed essentialiter ordinatus ad actus conjugales, qui saltem implicite continentur in jure maritali.-Ad II. N. C. Nam dominium, seu jus maritale per se est potestas utendi corporibus, sine qua nullae sunt nuptiae; econtra dominium aliarum rerum per se non est potestas utendi ; et ideo in aliis rebus dominium utile separari potest a directo.-Ad III. Subtilitas ista videtur inconceptibilis; si enim ex parte contractus consentitur in copulam, necessario etiam consentitur ex parte contrahentium, qui contractum faciunt.-Ad IV. N. A. Ad pr. Duo in carne una dicuntur per hoc, quod alter alterius potestatem habeat. Canones allegati, utpote depravati, qui in fontibus non reperiuntur, nihil probant, nisi per commistionem sexus intelligatur commistio seu conjunctio viri et mulieris in potestatem maritalem consentientium.

3.o Consensus maritalis debet esse:-I. Verus sine fictione; alioquin matrimonium simulatum sine animo contrahendi, coram Deo est nullum (cap. 26. h. t.); et ficte consentiens, utpote alteram partem injuste damnificans, tenetur damna illata resarcire, quod vix alio modo fieri potest, nisi praestando consensum verum; modo non obsit aliquod impedimentum dirimens. II. Mutuus seu

TOMO III.

2

reciprocus, quo alter alteri tradat et acceptet corpus (cap. 1. de sponsa duor.). -III. Liber a coactione et metu gravi injusto (cap. 14. 29. h. t.)-IV. Simultaneus, saltem moraliter, ne interim tempore intermedio ab uno revocetur.— V. Expressus ab ipsis contrahentibus: et ideo parentes, licet pro liberis suis contrahere possint sponsalia, non tamen matrimonium, quod fortiorem obligationem et majora gravamina post se trahit, ut proinde dispositio cap. unic. §. fin. de despons. impub., utpote correctoria juris naturalis, non sit extendenda ad matrimonium.--VI. Consensus matrimonialis debet esse verbo vel alio signo aequivalente extrinsece manifestatus: tum quia matrimonium est contractus humanus, qui verbis aut signis exterioribus perficitur; tum quia est simul Sacramentum, quod signo visibili seu sensibili constare debet. Decens tamen est, ut personae loqui valentes consensum suum verbis claris exprimant, maxime si alias scandalum oriretur, vel dubium de valore matrimonii. Hoc, et non plus colligitur ex cap. 25. hoc tit. c. 3. de spons. duor. Interpreti, quo mediante, contrahitur, integre credendum est, cum sit communi contrahentium voluntate electus.

11. Q. II. An, et quod matrimonium sit Sacramentum?

R. 1.o Matrimonium fidelium in lege Christi est verum Sacramentum: ita contra Sectarios definitum est in Conc. Florent. in decret. un. §§. 5.o et 7.° Trid. sess. 7. Can. 1. de Sacram. et sess. 24. Can. 1. Quae definitio fundatur in perpetua traditione a Christo Domino accepta, et in verbis Apostoli Ephes. 5. in fin. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et Ecclesia. Ratio est, quia, ut docet Trid. (cit. sess. 24. in doctrina de sacr. matrim.)', matrimonium confert gratiam, quae naturalem conjugum amorem perficit, indissolubilem unitatem confirmat, conjugesque sanctificat, et ad sustinenda onera matrimonii corroborat; ergo. Videtur autem hoc Sacramentum institutum, vel illo tempore, quo Christus nuptiis interfuit (Joann. 2.), vel dum, sublato libello repudii, voluit matrimonium esse insolubile; vel complete post Resurrectionem suam, dum multa locutus est de regno Dei seu statu Ecclesiae: Actor 1.-His non obstat cap. 3. de Presbyt. non baptiz.; nam ibi dicitur, quod aliqua, quae in Ecclesia sunt Sacramenta, ab infidelibus more profano et materialiter recipi possint, ut Eucharistia et matrimonium in ratione contractus civilis.

2.o Essentia metaphysica Sacramenti matrimonii consistit in conjunctione maritali, significativa, et collativa gratiae; physica vero in materia et forma. Et quidem corpora conjugum sunt materia remota; proxima vero est consensus externus, ut habet vim traditionis; forma autem est idem reciprocus consensus, ut habet vim acceptationis determinantis traditionem seu materiam. Denique ministri hujus Sacramenti sunt ipsi contrahentes, non vero Sacerdos: ita vera sententia contra Canum: nam ille est minister matrimonii, qui illud efficit; sed ipsi contrahentes efficiunt Sacramentum matrimonii, quia per cit. Flor. §. septimum, causa efficiens matrimonii est mutuus consensus: Sacerdos vero est tantum testis ab Ecclesia deputatus, qui benedictionem conjugibus impertit; ergo, tum qui ante. Trid. matrimonium fuit, Sacramentum, et tamen absque Sacerdote contrahi potuit. (Trid. sess. 24. c. 1. de reform. matr.).

3.o Matrimonium est Sacramentum transiens, seu consistens in actuali usu; non vero permanens, sicut Eucharistia: ita Bosco, Schmier, etc., contra Sánch., Laym. et alios. Nam Sacramentum novae legis est signum practicum ex opere operato collativum gratiae; sed talis gratia confertur conjugibus in ipso actuali contractu, non vero ex opere operato in ipsa copula carnali, ut communis docet ex Can.

4. connubia 32. q. 2. ibi: non tamen tempore illo, quo conjugales actus geruntur, praesentia Sancti Spiritus dabitur; ergo. Ex quo patet disparitas a Sacramento Eucharistiae, quae in usu sui sanctificat ex opere operato.

Dices: Matrimonium semper significat insolubilem unionem Christi cum Ecclesia; ergo semper est Sacramentum.

R. Significatio ista speculativa non competit praecise ex eo, quia Sacramentum est; alias etiam competeret matrimonio rato; sed ex eo, quia matrimonium, quod susceptum fuit ut Sacramentum, per copulam consummatum est. Ut vero quid sit proprie Sacramentum, debet esse signum practicum significativum gratiae. 4. Matrimonium fidelium non est duplex, sed unicum Sacramentum; nam inter duos unicus est contractus, ad rationem Sacramenti elevatus; ergo et unum Sacramentum. Unde si ex dispensatione Apostolica fidelis contraheret cum infideli, sicut S. Monica cum Patritio patre S. Augustini, Clotildis cum Clodovaeo Francorum Rege, probabilius ex parte neutrius est Sacramentum; nam cum sit unum Sacramentum, unusque contractus, deberet esse totum, seu unum in utroque; sed in infideli non potest esse Sacramentum; ergo nec in fideli.—Nec obstat textus ex 1. Cor. 7. v. 14.; nam vir infidelis sanctificatur per mulierem fidelem, non sanctitate sacramentali, sed legali seu legitima, quatenus proles legitimae sunt; item externa et occasionali, quia ex cohabitatione datur occasio conversionis ad fidem.

5. Matrimonium conversorum ad fidem non transit in Sacramentum proprie tale: ita Bosco, Schmalz. contra Sánch., etc., qui volunt transire ipsa baptismi susceptione, et contra Bellarm., Laym, etc., volentes transire, dum prior consensus post baptismum renovatur. Prob. ex dictis, quia actualis contractus matrimonii elevatus est ad rationem Sacramenti; sed contractus iste non fit tempore baptismi, neque post baptismum, cum supponatur factus in infidelitate; ergo.

Dices: Juxta S. D. in 4. d. 39. q. un. a 3. ad 1. infidelium matrimonium est Sacramentum non actu, sed habitu, seu aptitudine, et post baptismum fit ratum.

R. S. D. loqui de Sacramento, non stricte et proprie, prout est signum practicum collativum gratiae, sed late, prout est signum speculativum significans insolubilem unionem Christi cum Ecclesia; cujusmodi signa sunt omnia matrimonia consummata fidelium.

6. Fideles, etiam post Tridentinum, contrahere possunt per procuratorem matrimonium in ratione Sacramenti; ita com. contra Durand., Can., etc.; nam matrimonia a fidelibus contracta sunt Sacramenta, ut definit Flor. et Trid. ll. cit.; sed matrimonia contrahi possunt a fidelibus per procuratorem (c. fin. de Procur. in 6.), cujus dispositio non adversatur Tridentino, cum procurator nomine principalis contrahere possit coram Parocho proprio et testibus; ergo. Idem dic de litteris continentibus consensum matrimonialem ; quia et istae litterae exhiberi possunt Parocho et testibus, et coram eis reciprocus consensus dari. Ceterum, ut tale matrimonium valeat, requiritur in procuratore specialem mandatum, quod propter arduitatem negotii submandari non potest: et ne interim principalis tempore intermedio suum consensum revocet (cit. cap. fin.).

Dices: Poenitentia, Ordo et alia Sacramenta, non possunt suscipi per procuratorem; ergo nec matrimonium maxime cum principalis eo tempore, quo cotrahitur, possent dormire, et nihil cogitare de matrimonio.-II. Consensus matrimonialis est personalissimus; ergo suppleri non potest per procuratorem, sicut nec consensus tutoris.

:

R. Ad I. N. C. Nam cetera Sacramenta non imitantur naturam contractus, neque in eis verificaretur forma: ego te absolvo, etc. Econtra matrimonii Sacramentum sequitur naturam contractus, nec habet formam determinatam per certa verba, cum sufficiant quaecumque aequivalentia signa. Illa autem verba: ego vos copulo, sunt caeremonia accidentalis, et verificari possunt hoc sensu: ego vos nomine procuratorio contrahentes copulo. Quod principalis eo tempore dormiat, non officit, quia consensus ipsius moraliter perseverat in mandato, et dormiens, modo aliunde impeditus non sit, gratiam recipere potest.-Ad II. D. A. Est personalissimus per exclusionem procuratoris, N. A. Per exclusionem alterius, qui sine mandato speciali contrahat, C. A. Quod tutor substituere sibi nequeat subtutorem, specialiter a jure introductum est favore pupillorum, cum datio tutoris legi reservatur; quod jus et ratio non currit in contrahentibus matrimonia.

7. Fideles contrahendo validum matrimonium, non possunt rationem Sacramenti separare a contractu matrimoniali: ita Petr. de Ledesm., Laym., Sánch., Schmalz., et alii, quorum sententia mihi videtur probabilior, licet aliquando oppositam defenderim cum Gonet., Vasq., Dicastill., etc. Prob. ex cit. Flor. §. septimo, et Trid. sess. 24. Can. 1., ubi generaliter et indistincte matrimonium fidelium dicitur esse vere et proprie Sacramentum: sed haec definitio conciliaris non esset vera, si aliqua matrimonia valide a fidelibus contracta non essent Sacramenta; ergo omnia sunt Sacramenta: vel si Sacramenta non sunt, neque sunt vera matrimonia. Ratio est, quia Christus matrimonium in ratione contractus validum elevavit ad rationem Sacramenti, seu voluit esse Sacramentum, et cons., conditionem ei apposuit, ut, si fideles valide illud contrahere velint, contrahant illud modo christiano cum ratione Sacramenti; non vero more ethnico in ratione puri contractus; ergo matrimonium a fidelibus contractum semper est Sacramentum, vel si hoc non est, neque est validum matrimonium: tum quia non est credibile, Christum Dominum in arbitrio fidelium reliquisse, ut pro placito suo matrimonia contrahant cum, vel sine ratione Sacramenti (1).

Dices:-I. Juxta Florentin. intentio est necessaria ad valorem cujuscumque Sacramenti; sed contrahentes matrimonium possunt habere positive contrariam intentionem non conficiendi Sacramentum, maxime si sint haeretici, negantes matrimonium esse Sacramentum.-II. Christus elevando res ad Sacramenta, non sustulit naturam physicam vel moralem illarum; ergo neque sustulit valorem matrimonii in ratione contractus.-III. Ex nullo jure constat, quod conditio Sacramenti annexa sit matrimonio fidelium modo irritativo, ut matrimonium secus contractum sit nullum in ratione contractus.

R. Ad I. Fideles, uti et haeretici habent generalem intentionem contrahendi matrimonia more christianorum, et cons. in ratione Sacramenti; cui intentioni non praevalet privatus error, quo cogitant, vel matrimonium non esse Sacramentum, vel illud a se non contrahi in ratione Sacramenti. Quod si autem nec generalem intentionem habeant contrahendi more christianorum, sed contrahere velint more ethnicorum, tunc quidem, fateor, non conficiunt Sacramentum ex defectu intentionis, ut sanior TT. sententia tenet, sed neque conficiunt matrimonium in ratione contractus validum: tum quia non observant conditionem a Christo annexam; tum quia sequeretur, talem contractum non esse Sacramentum ex doctrina adversariorum, et esse Sacramentum ex doctrina Conciliorum docentium omne matrimo

(1) Vide notam (2) in finem h. t.

« PredošláPokračovať »