Obrázky na stránke
PDF
ePub

privantur sepultura sacra, tanquam manifesti peccatores: ipsi vero domini agitationem bestiarum permittentes incurrunt excommunicationem ex Const. S. Pii V., quae tamen ad terminos juris com. reducta est per Greg. XIII. et Clem. VIII., dummodo agitationes istae fiant secluso periculo mortis et extra dies festos (Barb. in c. 1. h. t. Gonz. et alii.). (*).

(*) De poena excommunicationis, inflicta a Pio V. in Constitutione De salute contra Principes saeculares et alias auctoritates civiles permittentes istos ludos, et contra clericos sive seculares sive regulares hujusmodi ludis assistentes, nihil legitur in Constitutione Apostolicae Sedis adeoque cessasse dicendum est etiam quoad regulares juxta probatos auctores.

TITULUS XIV.

De clericis pugnantibus in duello (1).

97. Praesens rubrica est strictior nigro; quia in hac non tantum clericis, sed etiam laicis duellum prohibetur. Definitur autem Duellum, graece Monomachia, quod sit singularis pugna ex condicto a duobus sponte suscepta. Aliud est solemne seu publicum, quod fit cum certis solemnitatibus, cujusmodi sunt: determinatio seu securitas loci pro duello, determinatio temporis, litterae provocatoriae seu chartulae denuntiationem continentes, et patrini seu secundantes. Aliud est privatum, quod fit sine dictis solemnitatibus.

98. Q. I. An duellum ex genere suo sit illicitum ?

R. 1.o Affirmative; nam exponere se periculo mortis temporalis et aeternae est illicitum; hoc autem fit in duello. Unde duellum omni jure prohibetur: naturali, quia est contra justitiam, charitatem sui et proximi: divino, per praeceptum non occides: civili, l. un. C. de gladiatorib. Canonico h. t. Quia vero materia duelli non est ita intrinsece mala, ut in nullis circumstantiis cohonestari valeat, ideo quaeritur de causis, ex quibus duellum possit, vel non possit cohonestari.

2.° Duellum cohonestatur ex seqq. causis:-I. Si fiat jussu Dei, qui est dominus vitae et necis.-II. Si fiat ob deffensionem honoris divini religionis et bonicommunis, cui bonum privatum vitae postponendum est.-III. Si fiat ex causa terminandi bellum, dummodo per hoc victoria, alioquin satis certa, non reddatur dubia: sic David cum Golliath, S. Wenceslaus cum Duce Curimensi singulare certamen iniverunt.-IV. Si fiat ad necessariam defensionem vitae et fortunarum, servato tamen moderamine inculpatae tutelae.-V. Si fiat auctoritate publica a duobus condemnatis ad mortem, quatenus alter in alterum constituitur minister justitiae. Sed quia res ista crudelitatem sapit, peccat princeps tale duellum offerendo sub conditione, ut is veniam vitae obtineat, qui alterum occiderit, seu victor extiterit.

3.o Duellum non cohonestatur ex causis vanis, futilibus et imaginariis, uti sunt:-I. Duellum inire ad ostentationem virium et artis militaris, ad voluptatem et recreationem spectatorum.-II. Ad declinandam injustam accusationem vel de

(1) Agitur de hac materia in Decreto Can. 22. Monomachiam 2. q. 5.-In Trid. sess. 25. c. 19. de reform.

tractionem; quia duellum ad eam abolendam nec est necessarium, nec utile, cum alia ordinaria dentur remedia repellendi injustum accusatorem.—III. Ad ostendendam innocentiam, veritatem, et objecti criminis purgationem, quia hoc modo Deus tentatur.-IV. Ob punctum honoris, si vir militaris offerat vel acceptet duellum, ne timiditatis et ignominiae notam apud alios incurrat, et propterea ab eis non aestimetur. Oppositam propos. n. 2. damnavit Alex. VII. his verbis: Vir equestris ad duellum provocatus potest illud acceptare, ne timiditatis notam apud alios incurrat, Ratio est, quia duellum non est medium necessarium ad defensionem honoris, cum iste pluribus licitis modis defendi possit, v. g. dicendo: ob reverentiam legis divinae et humanae non accepto duellum, si tamen me aggressus fueris, generose resistam tibi; neque est medium utile, quia duellans non tantum honorem non conservat, sed potius reipsa infamiam et perpetuum dedecus incurrit (Trid. sess. 25. c. 19. de reform.). Aliqui tamen DD. et nimis quidem laxe, excipiunt illum casum, quo recusans acceptare duellum, amitteret suum officium bellicum, ex quo praecise sustentatur, ita ut deinde mendicare cogeretur; nam, ajunt, acceptans duellum, non movetur ex puncto honoris, sed ex necessitate conservandae sustentationis, quam, recusato duello, certo amitteret. Principes autem graviter obligantur ad pravas istas consuetudines extirpandas.

Dices:-I. Defensio cuique est licita; ergo potest quis per duellum suum honorem tueri.—II. Statuta ordinis equestris S. Jacobi non admittunt illum, qui proVocatus, duellum recusavit.

R. N. C. Nam hic non praecessit offensio; ergo nec est justa defensio. Nec juvat stulta opinio improborum duella laudantium, quia contra legem Dei praevalere nequit.-Ad II. Statuta illa procedunt de timidis, qui fugerunt; non vero de illis, qui duella non acceptant, parati tamen sunt aggressori resistere.

99. Q. II. Quae sint poenae duellantium?

R. 1.° De jure civ. si provocans occidit, punitur poena ordinaria L. Corn. de Sicariis, scilicet gladio; provocatus, si occidit, plerumque mitius punitur (l. 14. §. 6. ff. de bonis libert.), quia ignoscendum est provocato.

2.° De jure Can. clericus duellans deponitur, seu perpetuo suspenditur ab officio et beneficio; et si alterum occidit, fit irregularis (c. 1. h. t. Can. 8. d. 50.). Si nec mors, nec mutilatio secuta est, poterit Episcopus suspensionem istam relaxare.

3.o Vi Trid. sess. 25. c. 19. de reform., domini temporales concedentes locum securum pro duellis, incurrunt excommunicationem latae sententiae: et si talem locum obtineant ab Ecclesia, privantur ejus dominio et jurisdictione: si vero ab alio illum habeant in feudum, hoc revertitur ad dominium directum.--II. Duellantes et eorum patrini incurrunt excommunicationem latae sententiae, proscriptionem suorum bonorum et perpetuam infamiam; et qui in duello occiderit, puniendus est ut homicida: qui vero in ipso conflictu decesserit, privatur sepultura Ecclesiastica, etsi decedat cum signis poenitentiae, ut habetur in Rituali Pauli V. tit. de Exequiis.-III. Consilium dantes in causa duelli, aut illud suadentes, et spectatores, qui scilicet, ex proposito spectant, approbando et animando duellantes, excommunicationis et perpetuae maledictionis vinculo tenentur. Quod extendi non debet ad eos, qui fortuito veniunt ad locum duelli, et ibi aliquantum ex curiositate morantur; vel qui a longe ex fenestris suis aspiciunt, vel qui vadunt ad locum duelli, ut illud impediant. Et hae sunt poenae a Trid. statutae pro duellis publicis, quas poenas Greg. XIII. const. incip. Ad tollendum 1582. et Clem. VIII. const. incip.

Illius vices 1592. extenderunt ad duella privata ex condicto seu praevio pacto inita, ubi nulli patrini, sociive ad illa vocati fuerint, nec loci securitas habita, nullaeve provocatoriae litterae, aut denuntiationis chartulae praecesserint (*).

4. Ex his poenis censurae, inhabilitates et privationes juris quaerendi, incurruntur ante sententiam; poenae vero privantes jure quaesito post sententiam declaratoriam criminis, ex communi doctrina de poenis. Privatio sepulturae sacrae, si duellum est notorium, incurritur absque ulla sententia, ut habet usus Ecclesiarum si vero duellum non sit notorium, opus erit sententia Episcopi.

Si quis in duello lethale vulnus accepit, et deinde extra duelli locum post aliquod tempus decessit, non privatur sepultura sacra; nam non decedit in ipso conflictu, quod requirit Trid. Imo favorabilis est sententia Portelli, de la Croix, Tambur., neque hunc privandum esse sepultura sacra, qui in loco conflictus ante mortem confessus, et sacramentaliter absolutus fuit; nam moraliter censetur extra locum conflictus decedere.-Nec contrarium colligitur ex Rituali Pauli V.; quia sacramentaliter confiteri et absolvi plus est, qu am edere signa poenitentiae.

(*) Quoad duellantes in Const. Apostolicae Sedis sub n. 3, legitur excommunicatio latae sententiae Sum. Pontifici simpliciter reservata contra «duellum perpetrantes, aut simpliciter ad illud provocantes, vel ipsum acceptantes, et quoslibet complices, vel qualemcumque operam vel favorem praebentes, nec non de industria spectantes, illudque permittentes, vel quantum in illis est non prohibentes, cujuscumque dignitatis sint etiam regalis vel imperialis».

Vicarius generalis Pictaviensis nonnulla circa duellum dubia ad Supremam Inquisitionem Romanam detulit quoad confessarium et medicum qui duellantibus assisterent; et responsum datum est 31. Maji 1884., in quo decernit Suprema Inquisitio utrumque incurrere excommunicationem simpliciter reservatam Summo Pontifici.

TITULUS XV.

De sagittariis.

100. Sagittarii erant, qui olim ex arcubus simul et semel plures sagittas emittebant. Ballistarii, qui ex ballistis seu catapultis ejaculabantur xaxa in hostes. Hodie in usu sunt tormenta et mortaria bellica, ex quibus glandes, globi plumbei, ferrei aut lapidei artificiose emittuntur. Haec ars tormentaria in bello justo, quod Christiani gerunt adversus infideles vel inter se, licita est; quia nihil refert, quibus armis militetur (Can. 2. Maximianus 23. q. 2.). At docere artem istam infideles, vel loco infidelium eam exercere contra fideles, est illicitum et prohibitum sub poena excommunicationis latae sententiae (arg. cap. 6. de Judaeis), et Bullae Coenae, quae prohibentur instrumenta bellica deferri ad infideles. Si illicite christiani hac arte utantur, v. g. cum superstitionibus, et venenationi gladium, excommunicandi sunt (c. un. h. t.).

TITULUS XVI.

De adulteriis et stupro (1).

101. A crimine homicidii transiit Compilator ad crimen luxuriae, cujus species sunt: Fornicatio simplex, concubinatus, stuprum, adulterium, incestus, sacrilegium, vitium contra naturam, et raptus. Non tamen omnes istae species manent intra genus luxuriae, sed alteri generi miscentur; siquidem adulterium et stuprum justitiae, incestus pietati et reverentiae erga sanguine junctos, sacrilegium religioni opponitur. De his delictis in ordine ad forum conscientiae plura differunt TT. morales; hic generalia solum explicabo, ut termini intelligantur.

I. Actus luxuriae alii sunt perfecti seu consummati in sua specie, ut fornicatio et ceteri mox relati: alii imperfecti, ut delectatio morosa, oscula, tactus, turpiloquia et hujusmodi, quibus perveniri solet ad aliquem actum perfectum luxuriae.

II. Fornicatio a fornicibus dicitur; quia scorta sub fornicibus prostare solebant: et quamvis late recipiatur pro quocumque concubitu extra matrimonium, stricte tamen et proprie fornicatio est concubitus voluntarius soluti cum soluta, inter quos matrimonium consistere posset. Prohibetur non tantum jure positivo, sed et naturali, ut patet ex opposita propositione n. 48. ab Innoc. XI. damnata: nam per se adversatur fini matrimonii, scilicet, rectae educationi prolis, licet per accidens unus vel alter recte educaret prolem fornicariam.

III. Concubinatus est, conjunctio seu consuetudo soluti cum soluta citra affectum maritalem, sive femina detineatur in eadem, sive in alia domo. Sicut fornicatio, ita multo magis concubinatus contrariatur juri naturali: et quo diuturnior est, eo gravius facit peccatum (Can. 6. d. 34. et Can. 11. meretrices 32. q. 4.).— Nec obstat Can. 4. et 5. d. 34., ubi permittitur concubina; nam hujus nomine saepe venit vera uxor, quae ducta est sine pactis dotalibus et solemnitatibus civilibus: sicut Agar, licet esset vera uxor, tamen dicitur concubina Abrahae.

IV. Stuprum proprie est, illicita virginis defloratio. Si fiat volente et consentiente virgine, non differt specie a simplici fornicatione, neque speciem injustitiae superaddit. Nam jus defloratae, utpote volentis, non laeditur, neque jus parentum ; quia filia quoad usum sui corporis non subest patriae potestati. At si concubitus cum virgine aut cum vidua honeste vivente fiat per vim aut fraudem, aut metum injuste incussum, tunc stuprum superaddit speciem injustitiae, cum graviter laedatur jus, quod femina habet in suam pudicitiam; et consequenter circumstantia ista, cum transeat in aliam speciem, necessario aperienda est in confessione.

V. Adulterium est, alieni thori violatio; adeoque praeter peccatum luxuriae, continet speciem injustitiae ob violatum jus conjugale: et si duo conjugati adulterium committant, est in eo duplex injustitia ; si vero conjugatus cum soluta, vel econtra, adulteret, unam tantum injustitiam committunt: ob quod dici solet adulterium simplex seu unilaterale, et illud duplex seu bilaterale: ita de jure Can. Can.

(1) Agitur de hac materia in Trid. sess. 24. c. 8. de reform. matr., et §. 4. Inst. de publ. judic.-In Pandectis lib. 48. tit. 4.-In Codice lib. 9. tit. 9. 10. 11. 13.

14. 19. caus. 32. q. 5., quamvis de jure civili vir fornicans cum soluta non puniatur ut adulter, sed ut stuprator (l. 34. ff. ad L. Jul. de adulter.). Porro species injustitiae non tollitur per hoc, quod maritus consentiat in adulterium uxoris et econtra ; quia jus conjugale, vi cujus licite et juste copula exercetur, non est in potestate conjugum eo sensu, ut illud in alterum transferre, vel ad usum commodare possit in gravem auctoris naturae injuriam. Oppositam propositionem n. 50. damnavit Innoc. XI.

;

VI. Incestus est, concubitus illicitus inter personas consanguineas vel affines estque peccatum gravius adulterio, maxime in linea recta (Can. 2. lex §. cum ergo 36.q. 1.).-Sacrilegium est, concubitus illicitus cum persona voto castitatis, praesertim solemni obstricta. Et quamvis probabilius sit, votum solemne castitatis religiosae specie aut modo intrinseco differre ab alio voto castitatis, tamen ex RR. doctrina probabile est vota ista specie non differre, et consequenter nec sacrilegia eis opposita.- Vitium contra naturam est, quo semen humanum contra finem et ordinem naturae effunditur: cujus tres sunt species. Mollities seu simplex pollutio, qua quis se ipsum polluit: Sodomia et quidem perfecta, si coeant duae personae ejusdem sexus; imperfecta vero, si coeant duae personae etiam diversi sexus, sed non servato vase naturali, v. g. utendo vase praepostero, coxendice, etc.: Bestialitas, quae est coitus cum bruto quocumque; adeoque non opus est explicare speciem bruti, cum in omnibus eadem turpitudo reluceat. De raptu dicetur tit seq. Sic intellectis nominibus, descendamus ad ea, quae sunt fori juridici. 106. Q. I. Quae sint poenae delicti fornicationis et concubinatus ?

R. 1.° De jure civ. rom. fornicariis et concubinariis nulla poena statuta est (l. 13. §. 2. ff. ad L. Jul. de adult. l. 1. ff. de concubin.), quia tunc ad evitanda majora mala tolerabantur concubinatus.

2. De jure Can. poena simplicis fornicationis est arbitraria.

3.o Juxta Trid. sess. 24. c. 8. de reform. matr. circa concubinatum observari debent seqq. :-I. Concubinarii ter monendi sunt ab Ordinario ; et non resipiscentes, excommunicari; si vero per annum censuras neglexerint, severo processui Ordinarii subjici debent.-II. Concubinae ab Ordinariis locorum ex officio graviter puniendae sunt, et extra oppidum vel dioecesim relegandae. Et cum versemur in materia peccati, constitutio ista locum habet etiam in foro seculari, quod sacros Canones non dedignantur imitari.-De clericis fornicariis et concubinariis vide lib. 3. tit. 2.

103. Q. H. Quae sint poenae stupri ?

R. 1.o Si agatur criminaliter ex stupro per vim consummato, est poena capitis seu mortis, praesertim si stuprum illatum sit feminae valde honestae vel puellae nondum maturae ante annum duodecim ( l. 1. §. fin. ff. de extraord. crim. Const. crim. Carol. V. art. 119.). Si vero stuprum sit vi attentatum, sed non consummatum, eo quod femina se liberaverit e manibus stupratoris, hodie est poena arbitraria; ex cit. Const. Carol. olim fuit deportatio aut fustigatio. At si virgo sponte consentiens, vel blanditiis et precibus inducta, deflorata est, hodie plerumque est poena arbitraria, licet olim stuprator, si honestae conditionis fuit, punitus fuerit publicatione dimidiae partis bonorum: si vero vilioris, verberatione et relegatione (§. 4. Inst. de publ. judic.). A poena mortis eximi videtur, qui vi meretricem compressit; Konig.: et a poenis stupri excusatur, qui virginem veste meretricali indutam deflora vit (arg. lib. 15. §. 15. ff. de inj.), quia justam ignorantiae causam habet.

« PredošláPokračovať »