Obrázky na stránke
PDF
ePub

nium a fidelibus contractum valide, esse Sacramentum, cum Christus matrimonium in Ecclesia validum elevaverit ad rationem Sacramenti. Sicut ergo in lege Christi repugnat, ut matrimonium ponatur validum in ratione Sacramenti, et invalidum in ratione contractus, ita quoque repugnat, ut matrimonium ponatur validum in ratione contractus, et invalidum in ratione Sacramenti; cum ista duo Christus inseparabiliter conjunxerit (Sánch. 1. 2. de matr. disp. 10. in fin.). -Ad II. Nihil quidem sustulit, sed tamen annexuit conditionem Sacramenti, ut contractus iste validus esset Sacramentum; ergo si fideles volunt contrahere valide, debent etiam velle conficere Sacramentum. Sic ordinatio clericorum, si non valet ut Sacramentum, neque valet ut actus civilis deputans ad ministeria clericalia. Unde phrasis ista: Christus non immutavit naturas rerum ad Sacramentum elevatarum, sane est intelligenda, quod scil. ratio Sacramenti non destruat, sed elevet essentias rerum; non vero quod ea, quae attento jure naturali valide fierent, etiam valide fiant in Ecclesia Christi sine ratione Sacramenti, ut probari potest per omnia Sacramenta. Sic etiam Tridentinum irritando matrimonia clandestina, non sustulit naturam matrimonii, sed determinavit; et tamen hodie matrimonia clandestina sicut non valent in ratione Sacramenti, ita neque valent in ratione contractus.—Ad III. Eodem jure, quo constat matrimonium validum elevatum esse ad rationem Sacramenti, etiam constat per necessariam consequentiam nullum in Ecclesia Christi matrimonium valide contrahi, quod non sit Sacramentum. Vel adversarii ostendant exceptionem, aut dicant Concilia temere loqui, dum sine exceptione definiunt matrimonia fidelium, utique valida, esse vere et proprie Sacramenta; quae definitio non esset vera, si vel unum matrimonium valide a fidelibus contractum, non esset Sacramentum.

Dices: Valida est baptizatio physica, etsi non sit Sacramentum; ergo etiam validus est contractus matrimonii; etsi non sit Sacramentum.

R. Istam paritatem non esse ad rem: nam baptizatio non elevatur ad lavandum corpus, sed ad lavandam animam a peccatis: sine ratione autem Sacramenti aqua nec physice, nec moraliter lavat animam: et similiter matrimonium in lege Christi, sine ratione Sacramenti moraliter non ligat animam, licet physice ponatur consensus internus et externus, sicut physice ponitur baptizatio corporis, in quo paritas ista currit, non vero in valore, de quo loquimur: secus etiam ordinatio sacerdotum, de jure naturali sufficiens, sine ratione Sacramenti sufficeret ad sacerdotium novae legis christianae, quod unice volunt Sectarii.

12. Q. III. Qui sint effectus et proprietates matrimonii?

R. Seqq.-1.° Vinculum conjugale, quod ex natura sua relativum est, dicens habitudinem mariti ad uxorem, et econtra (S. D. in supplem. q. 44. art. 1.). Et per tale vinculum ex mutuo maritali consensu resultans, constituitur matrimonium in facto esse, seu status conjugalis ex natura sua continens individuam vitae societatem; ac proinde vinculum istud ab intrinseco, ex natura sua, seu de jure naturali est indissolubile, ut infra dicam tit. de divortiis.-2.° Bonum fidei conjugalis, seu jus maritale, aut mutua potestas in corpora, vi cujus conjuges obligantur mutuam amicitiam et amorem sibi exhibere, communiter in eadem domo habitare, communi mensa et thoro uti, debitum sibi reddere, et nulli extraneo commisceri vel copulari per nuptias; et ideo de jure naturali contrahunt impedimentum ligaminis dirimens alias nuptias. Quae omnia expressit Deus Gen. 2. vers. 24. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una: eademque inculcat Apostolus. 1. Cor. 7. Ex mutuo tamen con

sensu jura ista restringi vel remitti possunt, quatenus subjacent potestati conjugum, et jus cohabitandi, exigendi debitum, modo absit periculum incontinentiae. ́—3.° Bonum prolis, quae sit legitima, ali et christiane educari debet a parentibus. -4.° Bonum sacramenti, vi cujus conjuges recipiunt gratiam sanctificantem cum jure ad specialia auxilia bene et sancte vivendi in hoc arduo statu, ejusque onera sustinendi. Quod si conjuges in peccato mortali contrahant matrimonium, pecant gravi peccato sacrilegii: juxta nonnullos duplici, vel uno aequivalente duobus, quatenus indigne sibi administrant et recipiunt sacramentum: probabile tamen est, quod remoto obice, gratia matrimonii eis conferatur, cum Sacramentum matrimonii virtualiter perseveret in vinculo conjugali; atque ita capax sit suum producere effectum. Ex bono sacramenti, quatenus ordinati ad consummationem matrimonii, oritur etiam absoluta et omnimoda indissolubilitas, ita ut matrimonium consummatum nulla potestate humana, etiam Summi Pontificis dissolvi possit ; quia Christus Dominus voluit unionem suam indissolubilem, quam habet cum Ecclesia per carnem, significari per matrimonium consummatum, ut docet Apost. Ephes. 5. v. 32. Trid. sess. 24. in doctr. de sac. matrim. et Can. 5. et 7. Et hi sunt praecipui effectus matrimonii utrique conjugi communes; speciales autem effectus ex parte mariti sunt: potestas maritalis, vi cujus maritus est caput uxoris, quae non ut ancilla, sed ut socia subordinata, tenetur marito obedire in his, quae pertinent ad curam domesticam, et rectam familiae administrationem: item potestas patria respectu liberorum, de qua fuse agunt Civilistae. Ex parte uxoris speciales effectus sunt, quod uxor coruscet radiis mariti, participando ejus nobilitatem, dignitatem, privilegia fori, sessionis, immunitatis, domicilii, etc., de quibus consule Civilistas.

13. Q. IV. Quid juris circa petitionem et redditionem debiti?

R. 1.o Obligatio reddendi debitum, si ab altero conjuge petatur, ex genere suo est gravis, regulariter sub mortali obligans, nisi justissima causa excuset (1. Cor. 7. v. 3. Gen. 2. crescite, et multiplicamini); nam obligatio ista est justitiae orta ex contractu matrimoniali graviter obligatorio. At petere debitum per se neuter conjux obligatur; quia nemo obligatur jure suo uti. Per accidens, si altera pars ex verecundiam non petat, at removendum periculum incontinentiae, saltem ex charitate obligatur alter ad petendum debitum; quia tunc petere, moraliter est reddere debitum.

2. In dubio de valore matrimonii, eadem observantur, quae in dubio dominiorum, possessionum et similium jurium. Et quidem:-1. In dubio positivo, dum pro et contra adsunt rationes probabiles, uterque licite petit et reddit debitum: nam ob rationem solum probabilem neuter privatus est commodo possessionis: et aliunde opinio vere probabilis de valore matrimonii contracti excludit periculum fornicationis formalis.—II. Qui bona fide contraxit matrimonium, et superveniente dubio, incipit dubitare de valore illius, si adhibita sufficienti diligentia, veritatem comperire nequeat, deposito hoc dubio speculativo, licite petit et reddit debitum; nam ob superveniens dubium non debet deturbari ex possessione bona fide acquisita; Reiff. Theolog. moral. tract. 4. dist. 13. n. 84. cum aliis ibi cit.-III. Si unus bona, et alter mala fide contraxit, veritate non comperta, bonae fidei conjux debitum petere potest ob rationem mox datam: at malae fidei conjux, qui suspicionem habens de impedimento latente mala fide matrimonium contraxit, debitum petere non potest; quia ex contractu malae fidei non acquisivit jus petendi et utendi; reddere tamen debitum debet, ut communior docet contra Sotum, quia conjux bonae fidei non debet privari jure et commodo possessionis ob malam fidem

[ocr errors]

alterius, donec probetur matrimonium esse nullum. Si vero uterque mala fide contraxit, neuter petere et reddere potest debitum, ob eamdem rationem: quo sensu procedit cap. 44. de sentent. excom.-IV. Si uterque dubitare incipit de valore matrimonii bona fide contracti, probabilius ante sufficiens examen, neuter licite potest reddere aut petere debitum: ita Sanch. et alii contra Cordub., Henriq., etc., docentes licitum esse reddere, sed non petere; nam possessio dubia, non praemissa sufficienti investigatione veritatis, non tribuit jus utendi, sed deficiente tali jure, alter nec tenetur, nec potest dare usum corporis; ergo.-Nec est paritas a conjuge ligato per votum castitatis; nam talis in materia justitiae habet jus exigendi debitum, licet peccet in materia Religionis; et cons. altera pars licite ei reddit debitum. 14. Q. V. Quis parentum teneatur alere proles?

R. 1.° Pater mox a nativitate; imo existentibus in utero tenetur providere de alimentis; ita verior sententia ex lib. 5. §. 1. et seqq. ff. de agnoscend. et alend. liber., et lib. 8. eod., ubi onus alendi liberos generaliter attribuitur patri, et lib. 5. ff. de ventre in poss. mitt., ubi JCtus. ait: curator ventris alimenta mulieri statuere debet; quia videntur, quae ita praestantur, ipsi praestari, qui in utero est. -Nec obstat lib. 9. Cod. de patria potest., ex qua nonnulli volunt matrem obligari usque ad triennium alere proles; nam lex ista, ut bene advertit Lauterbach, Schmier, et alii, procedit de alimento lactis et cura infantis: non vero de aliis alimentis, quae etiam in utero existenti pater praestare tenetur. In defectum patris ad alendos liberos obligantur ejus ascendentes; et tandem mater (cit. leg. 5. §. 2..et 4. ff. de agnoscend. liber.). Si vero liberi aliunde sufficientem sustentationem habeant, excusatur pater ab eorum sustentatione; uti etiam si ingratitudinis delictum in patrem committant (lib. 5. §. 7. et 11. eod.). Porro nomine alimentorum venit victus, vestitus, habitatio, medicamenta et cetera, quibus tuendi curandive corporis nostri gratia utimur (l. 44. ff. de V. S.). Et quamvis de jure civ. Nov. 89. cap. 15. Auth. Ex complexu C. de incest. nupt. prohibeantur alimenta dari spuriis, seu ex damnato coitu natis, hoc tamen correctum est per jus Can. cap. 5. de eo qui duxit, ubi jubentur tales liberi sustentari, cum juri naturali contrarietur prolem, quae non deliquit, ab alimentis parentum arceri.

15. Q. VI. An matrimonium sit in praecepto?

R. Respectu communitatis humanae est in praecepto; non vero respectu singulorum hominum. Ratio primi, quia Deus praecepit speciem humanam propagari, et ita conservari; Gen. 2. Crescite et multiplicamini; ergo hoc praeceptum afficit communitatem generis humani: etideo in casu necessitatis posset, is qui communitati praesidet, aliquos cogere ad matrimonium. Ratio secundi, quia non est necesse ad conservationem generis humani, ut singuli matrimonio jungantur: imo hodie, dum terra repleta est hominibus, expediet ut coelum repleatur virginibus. 16. Q. VII. An concubinatus, in quo unicus coelebs unicae coelibi jungitur absque contractu maritali, sit licitus?

R. Negative; nam licet olim jure civili permissus fuerit, jure tamen naturali, divino et Canonico damnatur, cum foveat peccatum mortale tanto gravius et perniciosius, quanto concubinatus est diuturnior (Can: 6. audite d. 34. Can. 11. meretrices 32. q. 4.). Unde concubinarii, donec deserant occasionem proximam peccandi, non sunt absolvendi in Sacramento poenitentiae, de quo plura TT. et Trid. sess. 24. c. 8. de reform. matrim.-Nec obstat Can. 4. cum seq. d. 34.; nam loquitur de uxore ducta sine solemnitatibus civilibus, quae in sacris litteris et in jure saepe dici solet concubina, licet reipsa sit vera uxor.

§. III.

De impedimentis matrimonii.

17. Cum in matrimoniis maxime spectanda sit honestas (l. 42. ff. de ritu nuptiar.), recte jus induxit certa impedimenta seu obstacula moralia, quibus certa matrimonia ob quamdam indecentiam iniri vetantur: et de his in praesenti. 18. Q. I. An detur in Ecclesia, et penes quem resideat potestas inducendi impedimenta matrimonii?

R. 1.° Potestas ista datur in Ecclesia: ita sub anathemate definivit Trid. sess. 24. Can. 4.; nam praescribere formam contractui, ad rationem sacramenti elevato, non excedit potestatem Ecclesiae, cum Christus Dominus hoc ipso, quod non determinaverit, qui contractus matrimonii sit legitimus, censeatur talem determinationem specificam reliquisse arbitrio Ecclesiae; ergo.

2. Potestas inducendi impedimenta dirimentia matrimonii residet in solo Papa ita com. ex continuo usu Ecclesiae; nam negotium istud circa talia impedimenta est unum ex gravioribus; ergo merito reservatur Sedi Apostolicae. Unde. Praelati Papa inferiores, licet ex justa causa interdicere possint matrimonia, seu aliqua impedimenta impedientia statuere, non tamen dirimentia; cum potestas ista nullo jure sit eis attributa.

3. Princeps politicus, sive fidelis, sive infidelis, non potest fidelibus statuere impedimenta dirimentia matrimonii; bene vero infidelibus sibi subjectis: ita com. cum. S. D. in 4. d. 42. art. 2. ad 4. 1. Ratio primi, quia contractus matrimonii propter conjunctionem cum sacramento, est res spiritualis subducta a potestate politica, et attributa soli potestati Ecclesiasticae (Trid. sess. 24. Can. fin.), neque fideles in contrahendis matrimoniis subduntur Regibus, sed Pontificibus; ergo. Ratio secundi, quia matrimonia infidelium sunt purus contractus humanus et civilis, cui Princeps certam formam praescribere potest; ergo, et impedimenta statuere, quorum plura videre est tit. ff. de ritu nupt.

4. Consuetudine induci et abrogari possunt impedimenta dirimentia matrimonii, etsi consuetudo ista non sit expresse approbata a Papa: ita communior ex reg. generali cap. fin. de consuetud., ubi approbatur omnis consuetudo rationabilis et legitime praescripta; sed consuetudo, qua inducun tur, vel abrogantur impedimenta solo jure Ecclesiastico dirimentia-matrimonium, potest esse rationabilis et legitime praescripta, seu legitimo tempore durans, sicut cap. 1. et 3. de cognat. spirit. jubetur observari consuetudo circa impedimentum cognationis spiritualis ; ergo. Ex hoc capite multi DD. praesertim Germani, docent matrimonia haereticorum in Germania, quae contracta sunt cum solo impedimento juris Ecclesiastici, esse valida, quia leges connubiales, saltem quod vim irritativam, abrogatae videntur per contrariam consuetudinem, quae in his circumstantiis reputatur rationabilis ob bonum commune, ne plurima matrimonia dissolvantur, filii pro spuriis habeantur, atque incapaces sint officiorum publicorum et beneficiorum, ne pax et tranquillitas publica turbetur, praesertim, si nullo modo speretur observantia sac. Canonum.

Dices:-I. Consuetudines istae reprobantur cap. 1. h. t. et c. 5. de consanguin. -II. Sequeretur, quod Sacerdotes apostatae valide contrahant matrimonia in ter

ris haereticorum.-III. Consuetudo cap. 1. et 3. de cognat. spirit. ideo sustinetur, quia expresse approbatur a Papa.

R. Ad I. C. 1. h. t. praetexebatur lex, aut consuetudo contraria juri divino, vi cujus matrimonium rite contractum dissolveretur; cap. 5. cit. procedit de consuetudine irrationabili et legitime non praescripta, quam praesumptores inchoare attentarunt. Ad II. N. S. Nam quoad matrimonia Sacerdotum et religiosorum non est inducta consuetudo, sed potius consuetudo contraria observatur: siquidem isti ad Ecclesiam reduces separantur ab uxoribus putatitiis, et hae ad alias nuptias transire permittuntur.-Ad III. Approbatio ista est solum declarativa legitimae consuetudinis, quae ante ullam personalem approbationem vim suam habuit.

5.

Papa ex gravi causa potest inter duas personas interdicere matrimonium sub nullitate, seu cum decreto irritante, v. g. si magna sit inaequalitas contrahentium, timor discordiarum, scandalorum, etc.; nam Papa, cum possit respectu omnium, etiam potest respectu duorum ponere impedimentum dirimens: imo in poenam gravissimi delicti, praesertim si pendeat in futurum, et timeatur continuandum in posteris, potest aliquem perpetuo inhabilitare, ne matrimonium contrahere possit, sicut, teste Calderin. Urbanus V. inhabilitavit Barnabonem Vice-Comitem Mediolanensem, ejusque liberos Ecclesiae rebelles. Ceterum ut licite, imo et valide, statuantur impedimenta dirimentia, requiritur justa causa; quia matrimonium est juris naturalis permissivi respectu singulorum; quod jus tolli non potest vel mutari absque justa causa.

19. Q. II. Qui obligentur legibus et impedimentis nuptialibus?

R. 1. Si impedimenta sunt juris naturalis et divini, iis ligantur omnes homines, etiam infideles: nam ab obligatione juris naturalis et divini nemo eximitur.-2.° Impedimentis juris Ecclesiastici ligantur soli fideles seu baptizati, etiam regulariter haeretici: nam hi omnes subduntur Ecclesiae, ejusque legibus. At infideles, ut judaei et pagani, cum sint extra Ecclesiam, non ligantur his legibus; bene vero illis, quae a Papa, ut principe politico, aliisque principibus eis praescribuntur.

20. Q. III. Quotuplicia sunt impedimenta ?

R. 1.° Duplicia: Dirimentia, quae vitiant valorem matrimonii, ut hoc valide non contrahatur; et impedientia tantum, quae obstant honestati, ut matrimonium valide quidem, non tamen licite contrahatur : et in his locus est regulae: multa fieri prohibentur, quae tamen facta tenent, ex cap. 16. de regul.2.° Utraque haec impedimenta dividuntur in ea quae sunt juris naturalis, et quae juris Canonici seu positivi.-De jure naturali tantum impedientia sunt votum et sponsalia, quia res uni promissa, licite et honeste alteri non traditu; dirimentia vero sunt: error personae, aetas infantilis, impotentia, ligamen, et consanguinitas in primo gradu lineae rectae: nam priora quatuor ex natura sua adversantur substantiae matrimonii; ultimum vero ob perpetuam turpitudinem, quae reperitur in matrimonio patris cum filia; et filii cum matre irritat ejusmodi matrimonium. Ceter. sunt juris positivi; et quidem, de jure civili romano varia inducta fuerunt impedimenta dirimentia: v. g. liberi sine consensu patris non poterant inire matrimonium, senatores eorumque liberi cum libertinis, tutor et ejus filius cum pupilla, praeses provinciae cum femina provinciali, et plures alii non valebant certa matrimonia contrahere, ut fuse refertur tit. ff. de ritu nuptiar.; sed in Ecclesia Christi haec impedimenta non curantur, nisi illa, quae a sacris Canonibus recepta et approbata sunt.

« PredošláPokračovať »