Obrázky na stránke
PDF
ePub

a diabolo decipiantur. Si tamen fiant exlevitate, curiositate et vanitate, absque ullo commercio cum daemone, et sine fide, quasi veritas per Deum hoc modo manifestaretur, saltem sunt peccata venialia; quatenus sortilegi, sine ulla urgenti causa Dei providentiam his sortibus alligare velint.-Excipe, nisi sortes istae ex speciali instinctu divino adhibeantur, qualiter detectum est furtum Achani (Jos. 7. v. 14.), Mathias per sortes electus est Apostolus, etc.

3.o Sortes divisoriae regulariter sunt licitae, quia mutuo consensu partium, vel mandato judicis fiunt per modum transactionis et compositionis: uti inter haeredes, socios, commilitones: item si agatur de una re individua, de promotione ad officia secularia, de periculosa statione in bello, de puniendis pluribus reis, quorum omnes puniri nequeunt: et generaliter, dum nulla apparet ratio, cur in aliquo commodo vel incommodo alter alteri sit praeferendus; res ista sortibus definiri potest, dummodo eventus non expectetur a daemone, sed via ordinaria a Deo, ut litibus finis imponatur. Dixi regulariter, nam:

4. Electio ad praelaturas et beneficia Ecclesiastica per sortes divisorias aut consultorias, est graviter prohibita : et quidem jure naturali, si sortibus committantur digni et indigni, cum id vergat in damnum Ecclesiae ob indignum pastorem: jure vero Ecclesiastico, si sortibus committantur aeque digni, etiam in casu, quo duo paria vota haberent, et neutra pars eligentium vellet cedere; c. fin. h. t. c. 42. de elect., ubi tales electiones ipso jure nullae pronuntiantur; nam electio personarum Ecclesiasticarum non debet sortibus seu coeca fortuna fieri, sed ex delectu et juxta majorem capacitatem ac dignitatem. Electio compromissariorum per sortes facta reprehenditur quidem cit. c. fin., non tamen irritatur. At lites alias beneficiales et Ecclesiasticas, ex mutuo partium cons ensu, et accedente auctoritate superioris, nihil prohibet per sortes terminari.

138. Q. II. Cujus fori sint sortilegia et mag iae superstitiosae, et quae poenae his constitutae?

R. 1. Sunt mixti fori; nam ratione peccati etiam Ecclesiasticus procedere potest, ut patet ex Const. Sixti V. Coeli et terrae.

2. Sortilegi de jure.civ. puniuntur publicatione bonorum et aliquando poena ignis (l. 3. 5. C. de maleficiis): hodie poenae est arbitraria. Magi verò plectuntur gladio, vel igne comburuntur, si magiam exerceant cum nocumento tertii; vel pro qualitate delicti relegantur; Carpzov.-II. De jure Can. clerici sortilegi, seclusa haeresi, verbaliter degradantur, seu deponuntur ab officio et beneficio, et ad monasterium vel carcerem detruduntur (Can. 4. et seqq. 26. q. 5., Can. 15. admoneant 26. q. 7. c. 1. 2. h. t.). Laici viles verberantur: honestiores incarcerantur aut relegantur (Can. 10. contra 26. q. 1.); imo excommunicari possunt (cit. c. 15.), vel stigmate notati e dioecesi expelli (Can. 12. Episcopi 26. q. 5.). Magi vero, et libros magicos edentes aut legentes, notantur infamia, excommunicantur, et pro qualitate delicti arbitrarie puniuntur. Vide Const. Innoc. VIII. Summis, Leonis X. Honestatis, Greg. XV. Omnipotens, Sixti V. Coeli et terrae.

[Vide etiam Decretum Cong. univers. Inquisit. a me relatum tit. 38. de poenit. et remiss. post n. 220. contra sacerdotes abutentes missae sacrificio ad sortilegia. ]

TITULUS XXII.

De collusione detegenda.

139. Hic revoca dictum tit. de calumniatoribus, etc. ; nam collusio idem est, quod praevaricatio seu occulta dolosa conventio inter actorem et reum, ut reus absolvatur.

140. Q. Quid juris circa collusionem?

R. 1. Si actor et reus colluserunt circa beneficium Ecclesiasticum, ita ut actor in gratiam rei pateretur sibi litem fieri circa illud, uterque illo privandus est (c. 3. h. t.), ne patronis et collatoribus jus conferendi laedatur.

2. Si accusator in criminalibus collusit reo accusato, uterque fit infamis 1. 4. ff. de praevar.). Accusator extraordinarie punitur, vel poena talionis: reus vero absolutus, iterum accusari aut inquiri potest (arg. c. fin. h. t. l. 3. §. 1. ff. de praevaric.), quia sententia ex collusione lata est invalida (l. 3. ff. de collus. deteg.).

3. In civili causa non datur proprie collusio seu praevaricatio; quia actor et reus in civilibus transigere inter se possunt. At procuratores in civilibus judiciis colludere possunt, uti et advocatus, licet hic falsarius potius, quam collusor dicendus sit, ut dixi tit. 20. n. 132.

TITULUS XXIII.

De delictis puerorum.

141. Nomine puerorum venit hic uterque sexus annos pubertatis necdum ingressus. Quamvis vero in ordine ad matrimonia ineunda, ubi potentia generandi attenditur, mas praesumatur pubes an. 14. completo, et femina viripotens an. 12. (c. 3. et 14. de despons. impub.), tamen in ordine ad delicta et poenas nulla videtur esse distinctio aetatis inter marem et feminam, ut innuit Const. Carolina; quia judicium et capacitas doli ac providentiae non advenit citius in femina, quam mare; et ideo neque puella fit citius majorennis. An vero pubertas anno 14., an. 17., vel 18. adveniat pro judicio criminali, mathematice definiri nequit; sed totum hoc pendet a circumstantiis, et cons. judicis arbitrio relinquitur.

142. Q. I. An, et quibus poenis substent infantes, pueri et minorennes delinquentes?

R. 1. Infantes nec civili, nec criminali poenae substant (l. 12. ff. ad L. Corn. de Sicar. l. 5. §. 2. ff. ad L. Aquil.); nam infantes septimum annum non egressi, propter defectum judicii non praesumuntur doli capaces; ergo nec poenae. Infantibus comparantur amentes, furiosi et similes usu rationis destituti. Quod vero in uno vel altero malitia aetatem praevertat, id tanquam rarum non est trahendum in consequentiam.

2.o Pueri ob delicta omissionis raro ad poenam tenentur (l. 2. C. si advers. delict.), quia imprudentia potius, quam malitia actum debitum omississe praesumuntur, nisi probetur dolum in omissione intervenisse (l. 14. ff. de Scto. Syllan.). Magistri tamen et parentes pueros, qui officia sua non implent, missas diebus

festivis et Dominicis non audiunt et alia necessaria exercitia omittunt, moderate castigare debent, ne peccare assuescant.

3.o Pueri ob delicta commissionis, v. g. ob furta, homicidia et similia, puniri possunt et debent, sed poena mitiori, attenta, non tam aetate, quam qualitate doli et malitiae. Ita c. 1. h. t. l. 14. ff. de Scto. Syllaniano. Nam pueri, quatenus sunt capaces doli, substant poenae, quatenus vero patiuntur defectum judicii, merentur remissionem majoris poenae, ex reg. 108. ff. fere in omnibus poenalibus judiciis, et aetati et imprudentiae succurritur ; ergo.

[ocr errors]

Dices Pupilli sine auctoritate tutoris obligari non possunt; pr. Inst. de auct. tit. et l. 22. pr. ff. de L. Corn. de fals. l. 1. v. impuberes C. de fals. monet, et c. 2. h. t. in pueris relinqui solet innultum, quod in aliis severius corrigendum.

R. D. A. Obligari ex contractibus, C. A. Ex delictis N. A. Ceterae leges procedunt in delictis omissionis et c. 2. h. t. loquitur comparative, quod pueri tam severe non puniantur, ac alii.

4. Minorennes 25. annos non egresi ob delicta commissionis puniri possunt poena ordinaria (l. 9. §. 2. l. 37. §. 1. ff. de Minor.) : regulariter tamen ob fragilitatem aetatis non solent ordinaria poena puniri, nisi gravissima delicta concurrant, ut haeresis, simonia, veneficium, laesae majestatis, repetitio delicti, etc., modo delinquens sit major 14. annis. Imo pueri, si malitia supplet aetatem, tenentur de adulterio, aliisque delictis carnalibus (l. 36. 38. §. 4. ff. de L. Jul. de adult. et lib. 37. §. 1. ff. de Minor.).

143.

Q. II. An pater teneatur ex delicto filii quoad poenam pecuniariam? R. Negative, si delicti particeps non fuit (tit. C. ne filius pro patre); 'nam nemo alieni criminis successor constituitur (l. 26. ff. de poenis), et peccata suostenent auctores (l. 22. C. de poen.); ergo. Unde pater non tenetur solvere ex peculio profectitio (l. 58. ff. de R. J.); neque ex bonis adventitiis, ne usufructu privetur; neque ex legitima, quia hanc ante mortem suam dare non tenetur. Idem dic de praelato, qui ex delicto monachi non tenetur, ne delictum personae noceat monasterio.

Dices :-I. Pater ex L. XII. Tabb. non secus ac dominus, judicio noxali conveniri potest ex delicto filii.-II. Pater saltem ex peculio filii solvere tenetur ; l. 1. C. ne filius pro patre, ibi: Neque amplius, quam de peculio actionem sustinere cogitur.-III. Frustra alias filius ex delicto conveniretur.

R. Ad I. Cessante potestate vitae et necis in filium, cessat istud judicium noxale (§. fin. In. de noxalib. actionib.).—Ad II. Ex contractu filiifam. pecunia peculiaris solvenda est, non vero ex delicto.-Ad III. N. S. Quia si filius ex peculio castrensi satisfacere nequit, alia poena puniri potest.

Hactenus examinata fuerunt delicta fidei, religioni, justitiae et charitati proximi adversantia: nunc a tit. 24. usque ad 33., examinabuntur illa delicta, quae potissimum a clericis committuntur. Sit.

TITULUS XXIV.

De clerico venatore (1).

144. Nota hic non agi de venatione oppressiva hominum, sicut Nemroth fuit robustus venator (Gen. 10.), hoc est, oppressor hominum (Can. fin. in fin. Scholii d. 6.); neque de venatione arenaria, seu pugnatione cum bestiis; sed de venatione occupativa ferae liberae, quae ad ferarum, volucrum et piscium capturam ordinatur. Estque duplex: clamorosa, quae fit cum magno tumultu armorum, retium, canum et aliorum requisitorum ; quieta, quae fit sine magno strepitu, v. g. ad lepores, aves et ejusmodi feras capiendas. Venatio ista sylvatica, licet per se sit licita, per accidens tamen fit illicita ut damnum fiat proximo, si missa die festo omittatur, et si ob graves causas aliquibus personis prohibeatur.

145. Q. I. Quae venatio sit clericis prohibita?

R. Clamorosa seu tumultuosa (c. 1. et fin. h. t.); nam talis venatio non convenit modestiae clericali, neque lenitati propter imminentem calidi sanguinis effusionem et potissimum, quia vehementer distrahit et avocat animos ab orationibus et officiis clericalibus. At modesta et quieta venatio, si fiat necessitatis aut honestae recreationis causa, et rarius citra turbationem officiorum spiritualium, permissa est clericis, ut probat consuetudo, optima legum interpres. Quamvis autem nomine clericorum in materia odiosa non veniant Episcopi et monachi, hic tamen in hac materia accommoda veniunt, ut patet ex c. 1. et fin. h. t. : imo quia Episcopi et monachi gravius obligantur vacare exercitiis spiritualibus, gravius peccant venando; nisi in sylvis suis per alios venentur, sicut c. 21. de censib., ubi fit mentio de spallis seu armis Episcopo ab Abbate offerendis.-Nec obstat Can. 33. v. laxantur de consecr. d. 5.; nam piscatio moderata non tantum distrahit, quantum venatio : et piscatores Sanctos in Evangelio legimus, non vero vel unum venatorem (S. Hier. Can. 11. d. 86.).

146. Q. II. Quae sint poenae clericorum venatorum?

R. Ex c. 1. h. t. Episcopus jubetur tribus mensibus a communione arceri : presbyter duobus : diaconus vero suspendi ab officio, puta ad arbitrium Episcopi ; coeteri vero beneficiati arbitrarie puniendi sunt: quas tamen poenas regulariter monitio praecedere debet. Et quamvis Wagnereck et alii dicant in multis locis poenas istas contraria consuetudine abrogatas esse, si tamen venatio impedit debita exercitia clericalia, praesertim Episcopalia et monachalia, jus naturale cui consuetudo non praevalet, obligat ad omittendas istas venationes, praesertim si scandalo sint conjunctae. Vide notata in Sumariis post C. primum h. t.

(1) Agitur de hac materia in Decreto Can. 8. et seqq. d. 86. et Can. 1. d. 34.Et Trid. sess. 24. c. 1. 12. V. vestitu, circa fin. de reform.

[ocr errors]

TITULUS XXV.

De clerico percussore (1).

147. Q. I. Quis dicatur clericus percussor, et quae poena illius?

R. 1. Clericus, praesertim in sacris constitutus, tunc dicitur percussor, dum laicos etiam delinquentes, sive fideles, sive infideles, propriis manibus percutit, quod est contra modestiam et mansuetudinem clericalem (Can. 1. et seqq. d. 45.). Poena illius est correctio arbitraria: et si se non emendaverit, sed consuetudinarius sit in percutiendo, jubetur deponi (c. 2. h. t.): imo etiam ob unam percussionem gravem et lethalem deponi potest (c. 2. eod.).

2. Praelatus Episcopo inferior clericos sibi subditos disciplinae causa potest propria manu percutere, non vero Episcopus (C. 25. d. 86.), sed is verberationem istam demandare debet alteri clerico, et ex hodierna consuetudine etiam laico; quia exsecutio hujus verberationis non satis decet clericos: ita tamen ut castigatio sit moderata; alioquin mandans et mandatarius incurret excommunicationem Canonis, si quis suadente.

3. Clerici magistri, si verba non proficiunt, possunt discipulis suis clericis etiam moderata verbera infligere (Can. 19. de poen. d. 1. c. 10.54. de sent. excom.); nam talis potestas censetur esse quasi necessaria ad docendum et corrigendum, ne magister clericos docens sit in periculo excommunicationis. Similiter senioribus sacerdotibus permittitur, ut pueros minoristas inquietos et divina officia turbantes leviter percutore possint (c. 16. et 54. de sent. excom.). De clerico in bello percutiente dixi tit. de homic. n. 90.

TITULUS XXVI.

De maledicis (2).

148. Nota. Maledictum esse malum sermonem de alio : cujus tres sunt species. Blasphemia, dum quis male loquitur de Deo vel Sanctis, sive affirmando, quod Deo non convenit, ut quod sit crudelis; sive negando, quod ei convenit, ut quod non sit providus; sive imprecando malum Deo, v. g. ut pereat, punire non possit; sive indecentia verba in Deum et Sanctos proferendo, ut contemptim dicendo Christum esse fabrum, vel B. ejus Matrem non esse Virginem, etc.; vel denique creaturae attributum divinitatis attribuendo, v. g. daemonem esse omnipotentem, etc. Dum error haeresis miscetur, vocatur blasphemia qualificata; secus, blasphemia simplex. Vide S. D. 2. 2. q. 13. et 14.-Altera species est detractio seu mala locutio de proximo absente.-Tertia est contumelia, seu mala locutio de proximo praesente; ut si quis in faciem ei objiciat, quod sit fur, adulter, illegitimus, etc. Vide S. D.

149. Q. I. Quae sit poena blasphemantis?

(1) Agitur de hac materia in Decreto dist. 45. per tot. et c. 25. d. 86.

(2) Agitur de hac materia in Decreto dist. 46. et 24. q. 3. sparsim.

« PredošláPokračovať »