Obrázky na stránke
PDF
ePub

sívum, utpote proprie tale. Unde privilegium testandi datum Episcopo intelligitur de testamento quoad bona ecclesiastica, non patrimonialia, etc. Illi autem actus, qui substant juri naturali praeceptivo, non sunt objectum privilegii humani; quia princeps non est supra jus naturale. Unde nec privilegium dare potest contra pacta justitiae, quibus ipse obligatur, nisi causae gravissimae suaderent, ut Papa de absoluta sua potestate relaxaret aliqua pacta, etiam publica, quae semper a fidelibus fiunt, salva auctoritate Vicarii Christi.

2.o Forma intrinseca privilegii, sicut legis, est actus principis, ut legitime manifestatus: forma vero extrinseca desumenda est ex stylo cujusque Curiae principalis: et si in scripto detur, eadem proportionaliter est forma, quae in rescriptis. Ceterum ad valorem privilegii per se non requiritur scriptura (c. 7. institutionis 25. q. 2. et Clem. 2. v. nos etenim de sepult. ibi: Universa privilegia verbo seu scripto concessa; et Extrav. 5. de poenit. inter com. ibi: Tam verbo, quam scriptis, confectis inde litteris, vel non. Nam totus valor, sicut legis, ita et privilegii, pendet a voluntate principis ; ergo sive scripto, sive verbo, sive alio signo voluntas principis intimetur, valebit privilegium, nisi in casu particulari expresse scriptura requiratur: uti in collationibus, confirmationibus et unionibus beneficiorum a Sede apostolica factis (Extrav. 1. de elect. int. com.), in delegationibus judicum papalium, ex reg. 24. Cancell., in facultatibus non residendi in beneficio (Trid. sess. 23. cap. 1. de reform.), et ingrediendi monasteria monialium (sess. 25. c. 5. de Regg., etc.). Hodie ex Const. Urb. VIII. incip. Alias, et Greg. XV. incip. Romanus, privilegia apostolica non valent, saltem pro foro externo, nisi authentizata sint per officiales publicos, quibus id in Curia apostolica incumbit.

3.o Causa efficiens privilegii est princeps, cum iste solus relaxare possit jus commune: et quidem tribus modis:-I. Personali concessione.-II. Praescriptione aut consuetudine rationabili et legitima, quae nititur generali seu legali consensu principis (c. fin. de consuet. c. 18. de praescript.).--III. Communicatione, dum princeps privilegium uni concessum deinde communicat seu concedit alteri, vel relative seu ad instar, hoc est, indirecte accessorie, sicut multa privilegia viris regg. concessa communicantur monialibus, illorum familiaribus medicis, advoca. tis, etc.; vel absolute seu pariformiter et aeque principaliter, seu directe, ac si specialiter his concederentur: ita hos terminos sumi patet ex pluribus Bullis Pontificiis, in specie ex Bulla Greg. XV. incip. Ad uberes fructus, ubi terminus adinstar opponitur termino pariformiter: sic enim §. 1. communicans Scholis Piis privilegia Regularium, inquit: Pari modo, non solum ad eorum instar, sed pariformiter et aeque principaliter, perinde ac si illis nominatim et in specie concessa fuissent, etc. Ex quibus conciliabit P. Schmalz. et alios DD. qui terminos istos aliter usurpant et subdividunt. Porro hoc interest inter privilegia adinstar et pariformiter concessa, quod illa minuantur et amittantur, si priora privilegia contingat minui, vel amitti; ista vero nec minuantur, nec amittantur, etiamsi priora contingat amitti, vel minui; quia illa, et non ista per se dependent a prioribus.

4. Causa finalis seu finis generalis privilegii est aliqua utilitas redundans in bonum reipubl. (l. 6. ff. de LL.): finis vero partialis, seu causa motiva concessionis est illud motivum, quo princeps motus, concedit privilegium. Circa hanc causam eadem observantur, quae circa causam rescripti. Vide tit. de rescriptis an. 45.

5.° Subjectum, cui privilegium stricte tale datur, debet esse subditus principis, jure communi obstrictus, saltem in transitu, sicut externi et peregrini; nam

privilegium est liberatio ab obligatione juris communis. At privilegium late tale, acceptum pro gratia et beneficio, concedi potest etiam non subdito; cum sit actus merae liberalitatis, et praeter jus, sicut Theodosius Imp. concessit judicibus ecclesiasticis cognoscere causas temporales laicorum (Can. 35. quicumque 11. q. 1.). Porro licet princeps absolute dare possit privilegium independenter a consensu privilegiarii, regulariter tamen solet illud dare quasi conditionate, si privilegiarius illud acceptaverit, tum ne gratia principis contemnatur, tum quia privilegium vim habet donationis, quae non est absoluta, nisi aceptetur a donatario: et hoc intellige de privilegiario directo; in caeteris enim nullus requiritur consensus; ut si alicui communitati concedatur exemptio, potestas absolvendi, etc.: imo sine ullius consensu, Papa motu proprio posset aliquam Religionem eximere a jurisdictione Ordinarii, a consuetis processionibus, etc.

175. Q. IV. Quis sit effectus privilegii?

[ocr errors]

R. 1.o Ex parte privilegiarii est jus utendi privilegio secundum tenorem et rectam interpretationem illius: ex parte vero aliorum est obligatio non impediendi usum privilegii (c. 26. h. t.). Debet autem in usu privilegii observari locus, tempus, modus et aliae conditiones in privilegio expressae: si autem locus vel tempus non sint expressa, neque subjecta materia aliud suadeat, concessa gratia porrigitur ad omne tempus, et omne territorium concedentis: ut si obtinuisti privilegium legendi libros haereticos, praedicandi Evangelium in omni Ecclesia, etc.: imo si gratia tollit solam inhabilitatem, vel concedit actum nullo speciali jure loci prohibitum, licitus est usus illius etiam extra territorium concedentis, ut ubique legere libros haereticos, celebrare ante auroram, etc.

2.° Privilegiatus non tenetur uti privilegio privato (c. 6. h. t.), quia favori suo renuntiare potest, nisi per accidens obligatio oriatur, ut audire missam die festo tempore interdicti. At si privilegium sit ex fine suo publicum, tenetur eo uti, sicut clericus privilegio fori (c. 12. de for. comp.), quia favori publico privatus renuntiare nequit.

3. In concursu duorum privilegiatorum discrimen faciendum est: et quidem: -I. Si privilegia sint aequalia, sibi non opposita, privilegiatus utitur privilegio adversus privilegiatum; quia is quoad hunc effectum non censetur privilegiatus. Sic Ecclesia vel minor laesus restituitur contra Ecclesiam vel minorem laedentem; quia non laedentibus, sed laesis restitutio promissa est.-II. Si privilegia sint respectiva et circa idem sibi opposita, speciale praevalet generali; quia species derogat generi, ex reg. 34. in 6. Si vero utrumque sit aeque generale, vel aeque speciale, id praevalebit, quod est fortius; hoc est, antiquius, vel a majori potestate concessum v. g. Dominicanus Ordo habet privilegium, ne alius Ordo monasterium aedificare possit intra certum spatium: alter vero Ordo habet privilegium aedificandi, hic praevalebit privilegium, quod est specialius, vel antiquius, si ambo sint aeque specialia.-III. Si privilegia tantum apparentem habent contrarietatem, praevalet magis absolutum; alterum vero quasi tacite conditionatum cedit ei. Sic Ecclesia privilegiata a solvendis decimis praevalet alteri Ecclesiae privilegiatae ad exigendas decimas ab omnibus Ecclesiis ; quia in hoc secundo privilegio tacita inest conditio: ab omnibus, si non sunt exemptae a solvendis decimis. -IV. Si privilegium ab ipso jure praelationem habet, praevalebit alteri: sic enim filiusfam. non utitur SCto. Macedoniano contra minorem, a quo mutuam pecuniam accepit; quia majus est privilegium aetatis, quam SCti. (l. 11. §. fin. ff. de minor.). Item inter duos minores certantes de damno vitando, vel de lucro capiendo, potior

est conditio possidentis et consumentis, ut dixi l. 1. tit. 41. n. 314.: ex his facile conciliabit illud tritum: Privilegiatus non potest uti privilegio adversus privilegiatum.

176. Q. V. Quomodo liceat uti privilegio per viam interpretationis?

R. 1. Non pro arbitrio, sed secundum regulas communiter a DD. receptas, quas dedi tit. de Const. a n. 39: ut verba privilegii, quantum materia patitur, proprie et generaliter, prout sonant, intelligantur; privilegia odiosa seu adversa juri communi aut juri quaesito tertii restringantur; mere autem favorabilia, tanquam beneficium principis latissime interpretentur, etc.; personalia ad personam; realia etiam ad successores rei porrigantur. In dubio privilegium favorabile censetur reale, uti et conventionale ex pacto, cujus naturam sequitur: at privilegium praejudiciosum censetur personale, uti etiam remuneratorium, licet hoc frequenter sit reale; quia merita antecessorum prosunt etiam successoribus.

2. Privilegia admittunt interpretationem comprehensivam, non vero mere extensivam, ob paritatem aut majoritatem rationis: ita comm. contra Sa, docentem privilegia extendi ad casus similes; et contra Sánchez, qui talem extensionem admittit in favorabilibus, saltem si pro casu omisso expressa sit causa concesionis. Ratio I. Quia interpretatio comprehensiva detegit casum aut personam; quae quidem in privilegio non exprimitur: virtualiter tamen et implicite continetur, quatenus casus iste aut persona in mente legislatoris seu principis privilegiantis fuit comprehensa. Et hic valet illud brocardicon: ubi est eadem ratio, eadem est juris aut privilegii dispositio. Unde privilegio de non evehendo frumento, 'comprehensivi intelligitur de non evehenda farina, privilegium filiorum, fratrum, virorum Regularium commune est filiabus, sororibus, Monialibus; dummodo materia sit eis accommodata, etc.-2.a pars sumitur ex c. 9. h. t., ubi summarium ita concipitur: Privilegium uni concessum, non potest ad alium extendi propter identitatem rationis, et l. 14. 15. ff. de LL. et lib. 1. §. fin. ff. de Const. princ., ubi JCti. docent privilegia non esse producenda in consequentias, aut in exemplum trahenda. Ratio est; quia vis privilegii, licet hoc ob rationem detur, non oritur ex ipsa ratione, sed ex voluntate principis, sicut omnia jura; ergo licet pro casu vel persona non expressis militet similis aut major ratio, quam pro expressis, tamen privilegium ad non expressa extendi non debet etiam in favorabilibus. Unde qui propter merita aut scientiam accepit privilegium obtinendi plura beneficia, vel legendi libros haereticorum, non potest hoc privilegium extendere ad personam non expressam, quae habet eadem merita, et eamdem scientiam; et qui propter urgens studium accepit privilegium non recitandi breviarum, nequit illud extendere ad omissionem missae die festivo, etc. Ex his explicantur lib. 12. ff. de LL., l. 8. ff. de Senator., l. 1. C. de dignitatib., c. 27. de decimis, c. 13. qui filii legit. in fin. pr. quod in majori conceditur, licitum esse videtur et in minori, c. 11. h. t. in 6., etc.

177. Q. VI. Quomodo amittantur privilegia?

R. Seqq. modis:-1.° Interitu subjecti; et ita privilegium personale, pereunte persona, perit, ex reg. 7. in 6.; et pereunte re totaliter, perit privilegium reale ei inhaerens: ut si destruatur Ecclesia sine spe aedificationis, nisi privilegium inhaereret pavimento vel communitati, quae alio translata trahit secum privilegium, sicut religiosi vel academici alio translati (c. 2. de relig. domib. Can. 48. et seq. 16. q. 1.).—2.° Lapsu temporis, pro quo data sunt, vel non servata conditione cum qua data sunt: ut si religiosus profiteatur aliam religionem ; quo casu privi

legia prioris Ordinis amittit.-3.o Non usu, seu usu contrario, illa tantum privilegia amittuntur, quae gravamen tertii continent; ut privilegium affirmativum decimandi, et negativum non solvendi decimas. Nam si quis legitimo tempore non utatur privilegio, dum eo uti posset et deberet, tacite censetur illi renuntiare, illudque submittere praescriptioni extinctivae, sicut qui non utitur servitute rustica (1. 6. pr. ff. de servitut.), qualiter etiam amittitur jus seu privilegium nundinarum, utpote onerosum et sub conditione usus concessum (l. 1. ff. de nundinis). Si amissio privilegii fit per tacitam renuntiationem, tantum tempus requiritur, quantum sufficit ad faciendam praesumptionem, quod quis privilegio se abdicaverit: si vero fit per praescriptionem, servanda sunt tempora et requisita praescriptionum. At contra privilegium, quo datur mera facultas agendi vel omittendi, non usu non amittitur: ut privilegium sacrificandi ante auroram vel post meridiem, non jejunandi, non recitandi horas can., non comparendi in choro, etc. -4.° Abusu; quia meretur privilegio privari, qui in illo abutitur vel excedendo fines privilegii, vel sumendo ex illo occasionem liberius peccandi, vel contra privilegii finem agendo. (Can. 7. ubi d. 74. c. 18. de Regul. c. 24. h. t., etc.) Sic beneficiarius ratione studiorum absens, si studio omisso, vagetur, meretur privilegio privari. — 5.o Libera renuntiatione, si privilegium contineat privatum favorem personae ; quia juri et favori suo quilibet renuntiare potest ex antiqua reg. 29. C. de pact. cap. 6. in fin. h. t. Et quidem, si renuntiatur in gratiam aliorum, requiritur eorum consensus; si vero in nullius gratiam renuntiatur, requiritur consensus concedentis (arg. c. 7. de procur. in 6.): secus privilegium durabit, quamdiu durat voluntas concedentis. At si privilegium contineat favorem publicum, privatus ei renuntiare nequit, ex reg. l. 38. ff. de pact., sicut clericus nequit renuntiare privilegio fori, religiosus privilegio sui Ordinis (cap. 12. de for. compet. c. 5. de arb.). Praelatus regulariter nequit renuntiare privilegio utili et honorifico, si vel unus ex capitulo reclamaret; bene vero privilegio inutili, modo adsit consensus capituli, et renuntiatio non cadat in praejudicium tertii, ut Ecclesiae, Sedis apostolicae, etc. (c. 8. de const. c. 22. de praeb.).— 6.o Cessanté causa; sed hic discrimen faciendum est. Et quidem primo : si causa cessat ante actualem concessionem, nulla fit concessio privilegii; deficit voluntas principis, mota causa finali, quae non existit. Secundo, si privilegium, stante causa, unico actu perfecte et integre consummatum est, cessante causa non cessat; quia in conservando non pendet a tali causa, et locus est reg. 73. in. 6: Factum legitime, retractari non debet, licet casus postea eveniat, a quo non potuit inchoari. Sic irregularis, qui ex causa paupertatis accepit privilegium seu dispensationem recipiendi ordines et beneficium, licet deinde evadat dives, tamen licite exercet actus ordinum et retinet beneficium; quia irregularitas unico actu sublata est. Tertio, si actus privilegio concessus habeat tractum successivum per dies, menses et annos, cessante causa contrarie, ita ut ex actu seu usu privilegii licito fiat illicitus, cessat privilegium, cum hoc super actu illicito dari nequeat. Sic enim cessat privilegium decimandi, si per hoc Ecclesia depauperetur, ut ministros alere non possit (c. 9. de decim.); privilegium non residendi, si ex absentia ministrorum praesertim cura torum, Ecclesia damnum patiatur, et divinus cultus destituatur (c. pen. de Cler. non resid.). Et generaliter privilegia particularium religiosorum cessant, si incipiant esse noxia disciplinae regulari, ita ut haec commode observari nequeat (arg. cit. c. pen.). At si causa privilegii cesset tantum negative, quia non existit; usus vero privilegii non reddatur illicitus, non cessat privilegium semel perfecte da

tum. Sic ob paupertatem obtinens jus decimandi, potest decimare, licet deinde paupertas cesset. Quarto, si causa privilegii non existit tota simul, sed habet tractum successium, ea cessante, cessat privilegium, vel saltem suspenditur, donec causa reddeat ; nam tali casu privilegium in conservando pendet a causa ; ergo ea cessante, cessat, cum cessante causa, cesset effectus (c. 60. de appell.). Sic in quadragesima ex causa debilitatis dispensatus ad usum carnium, vel ad non recitandum horas can., cessante debilitate, tenetur abstinere a carnibus et recitare horas canon.; quia in tali casu virtualiter tot sunt dispensationes, quot dies.-7.° Denique amittitur privilegium revocatione, vel quoad totum, vel quoad partem.

178. Q. VII. Quis, quo modo, et quae privilegia revocare possit ?

R. 1. Solus princeps, vel ejus successor revocare potest privilegia; nam inferior nequit tollere jus superioris. Fit autem revocatio ista vel expresse, dum princeps per verba aperta privilegium datum aufert; vel tacite, dum ponit actum seu legem directe contrariam privilegio (c. 28. de rescript.). Porro revocatio per legem universalem non sortitur suum effectum, nisi lex promulgata fuerit solemniter in locis solitis; quia lex non promulgata non obligat. Item per clausulam generalem : non obstantibus quibuscumque privilegiis, non revocantur privilegia specialibus munita clausulis, ne revocari possint, nisi de illis specialis mentio fiat, cum clausula generalis non contradicat clausulis specialibus. Si autem fiat revocatio specialis per hominem, tunc primo sortitur suum effectum, cum privilegiato debite intimata fuerit; quia per quas causas aliquid nascitur, per easdem dissolvi debet, ex reg. 1. in antiq. Cetera omnia servantur, sicut in revocatione legum : et sic privilegium speciale derogat generali; lex contraria posterior derogat privilegio anteriori clauso in corpori juris communis ; quia hoc princeps non censetur ignorare: non vero privilegiis extra jus commune vagantibus; quia haec probabiliter ignorat, nisi et horum mentio fiat (cap. 1. de Const. in 6.).

2.o Papa, vel alius princeps non potest revocare privilegia ex pacto seu contractu oneroso concessa, nisi in casu extraordinario ex regravi, et publica causa. Nam princeps non potest subdito tollere jus quaesitum, nisi vi dominii alti ex gravi et publica causa; siquidem princeps subditus juri naturali, quod dictat neminem laedere; sed per privilegium ex pacto seu contractu oneroso concessum, subditus titulo justitiae habet jus quaesitum ; ergo. Idem dic de privilegio remuneratorio, ex titulo justitiae dato; ac proinde si princeps talia privilegia revocet, tenetur compensationem facere subdito; quia hic non tenetur jus suum gratis remittere. At privilegium mere gratuitum valide quidem revocatur absque ulla justa causa ; cum totaliter pendeat a gratiosa voluntate principis, non tamen honeste et decenter; quia talis revocatio sapit levitatem et inconstantiam.

3.o Tridentinum non revocavit omnia anteriora privilegia Regularium ; ita sess. 25. c. 20. in fin. de Regul. ibi: In ceteris omnibus praefatorum Ordinum privilegia et facultates, quae ipsorum personas, loca ac jura concernunt, firma sint et illaesa.

4. Tridentinum revocavit omnia privilegia Regularium, adversantia decretis sess. 25. de Regul.: non vero adversantia aliis decretis clausulam derogatoriam non habentibus. Prima pars habetur cit. sess. 25. c. 22., ubi S. Synodus praecipit decreta ista de Regularibus observari ab omnibus Regularibus, non obstantibus quibuscumque privilegiis. Secunda pars est Rodrig., Suár., Reiff., Schmalz. et aliorum contra Donat., Peyrin. et alios docentes revocata fuisse privilegia Regg. quicumque decreto Tridentini adversantia. Prob. I. Negative; quia ex

« PredošláPokračovať »