Obrázky na stránke
PDF
ePub

nullo textu Tridentini vel Pontificis declarantis constat, omnia privilegia, quae alicui decreto Tridentini clausulam derogatoriam habenti adversantur, sublata esse. -Prob. II. Positive; quia legislator condens jus commune, non censetur derogare juri particulari, ut particularibus locorum statutis, consuetudinibus, pactis et privilegiis specialibus extra jus commune vagantibus, nisi horum mentionem faciat, cum ista probabiliter ignoret (c. 1. de const. in 6.); sed Tridentinum in suis decretis condit jus commune ; ergo sicut non derogat particularibus locorum statutis et consuetudinibus, ita quoque nec derogat privilegiis Regularium, exceptis decretis clausulam derogatoriam habentibus, prout id ipsum interpretatur consuetudo, optima legum interpres. Tum quia Trid. quibusdam decretis addit derogatoriam, quibusdam non addit; ergo, ne dicamus clausulas istas esse superfluas, fateri cogimur illa tantum privilegia esse sublata, quae adversantur decretis clausulam derogatoriam habentibus.

Dices:-I. Trid. sess. 25. c. 22. de Regg. expresse dicit:' Haec omnia et singula in superioribus decretis contenta, etc.; ergo omnia decreta Trid. observanda sunt, sublatis privilegiis.-II. Pius IV. Const. 94. incip. In principis Apostolorum Sede (habetur ad calcem Trid.), declarat omnia privilegia decretis Tridentini adversantia sublata esse, et ad formam Trid. reducta.-III. Alex. VII. damnavit hanc propos. n. 36. Regulares possunt in foro conscientiae uti privilegiis suis, quae sunt expresse revocata per concilium Trid. -IV. Universalis reformatio omnia sibi adversa excludit; sed in Trid. fit universalis reformatio populi christiani; ergo excludit omnia decretis suis adversantia.

R. Ad I. Cit cap. 22. sermo est de superioribus decretis in sess. 25. de Regg. editis, non vero de decretis aliarum sessionum: alias decreta consequentia non essent observanda.—Ad II. Bulla Piana, utpote confirmatoria, sequitur naturam Tridentini, et revocat omnia privilegia, quae constat a Trid. sublata esse. Jam autem ex Trid. non constat illa privilegia Regg. sublata esse, quae extra sess. 25. de Regg. adversantur decretis Trid. clausula derogatoria carentibus. Sic etiam intelligitur clausula bullaris: dummodo decretis Tridentini non adverscntur.— Ad III. Id ego non affirmo, neque hoc colligitur ex hac sententia, imo contrarium. -Ad IV. D. M. Omnia quae sunt juris communis, C. M. Juris particularis, uti privilegia et particularia locorum statuta, N. M. Jurą particularia, nisi eorum mentio fiat, non excluduntur etiam in universali reformatione, cum probabiliter a conditore reformationis ignorentur (c. 1. de const. in 6.).

5. Privilegia vivae vocis oraculo concessa hodie revocata sunt per Const. Urban. VIII. incip. Alias, et Gregor. XV. incip. Romanus: quae vero post dictas Bullas viva voce concessa sunt, probabilius valent pro foro interno, cum ad substantiam privilegii scriptura non requiratur: at in foro externo non prosunt, nisi fuerint authentizata per publicos officiales Papae ad id constitutos, ut statuitur in cit. Const. Urb. VIII.

§. II.

De quibusdam privilegiis in particulari.

179. Q. I. Quid sit privilegium exemptionis, et quid juris circa illud ? R. 1.o Exemptio est: personae aut loci, vel utriusque liberatio a jurisdictione Ordinarii, sive acquiratur privilegio Papae, sive praescriptione aut conces

sione Episcopi ex justa causa, et de consensu capituli in limine fundationis vel postea. Est triplex: personalis, localis et mixta: quarum prima personam, secunda locum, tertia utrumque eximit a potestate Episcopi.-Rursum exempti, alii sunt nullius dioecesis, qui cum clero, populo et toto territorio eximuntur: alii sunt in dioecesi, sed non de dioecesi, qui quoad personas et locum exempti sunt; sed certum populum cum territorio exemptum non habent.— Item alia est exemptio in capite et membris, dum et Ecclesia principalis, et capellae seu Ecclesiae ei annexae exemptae sunt; alia in capite tantum, dum Ecclesia principalis exempta est, non vero capellae ei annexae; et ideo Abbas, cujus Ecclesia tantum principalis exempta est, ratione capellarum subditur Ordinario, ad Synodum venire, ejusque decreta recipere tenetur (c. 17. h. t.).

2.° Privilegium exemptionis, utpote praejudiciosum, stricte secundum terminos est intelligendum. Unde: -I. Si exempta sit Ecclesia principalis non hoc ipso exemptae sunt capellae si clerici exempti, non hoc ipso exempta est Ecclesia: si Praelatus ratione sui exemptus, non eo ipso exempti sunt clerici: at si exempta sit Ecclesia, hoc ipso etiam exemptus est Praelatus cum clericis, ut deciditur c. 9. h. t. in 6.; nam appellatione Ecclesiae vel monasterii venit etiam Praelatus cum clericis et monachis; sed non econtra.-II. Exempti tantum ratione loci, si extra locum exemptum delinquant, contrahant, aut rem sitam habeant, conveniuntur in foro Ordinarii (c. 4. et fin. de for. compet.), nisi etiam quod haec tria exempti sint, sicut ii, qui personalem exemptionem habent, coram Papa, vel suo Praelato aut Legato a latere conveniuntur (c. 1. de V. S. in 6. c. 35. de elect. in 6.) : non tamen coram Nuncio Apostolico aut Legato nato, nisi ad hoc specialem facultatem habeant.

3. Exemptus renuntiare nequit suae exemptioni, etiam privatae (c. 5. de arbitr. c. 2. h. t. c. 2. de in integ. restit.); nam talis renuntiatio est praejudiciosa Sedi Apostolicae, cui per exemptionem jus speciale acquiritur in exemptum : unde, v. g. religiosi exempti, nec de licentia Generalis subjicere se possunt Ordinario in casibus non permissis.

4. In causa exemptionis judex est Papa privative (c. 12. de judic.), quia privilegium et jus Papale inferior authentice interpretari non potest. Probatur autem exemptio ex instrumento authentico, re judicata, praescriptione 40. ann. cum titulo: non tamen ex privilegio fructus terrae colligendi; quia per hoc non probatur monasterium esse exemptum (c. 19. h. t.). Jam si allegetur privilegium, jus ei favet; atque ita, pendente lite, reus defenditur in possessione certa: si vero possessio est incerta, vel si allegetur praescriptio, jus assistit Episcopo, isque jurisdictione utitur, donec lis decidatur.

180. Q. II. Quae sint privilegia Regularium?

Ad hanc quaestionem multa scribenda forent, quae in Scriptoribus regg. fuse et confuse reperiuntur, et multa jam in decursu juris hujus attuli; et ideo hic breviter me expediam.

R. Seqq.-1. Exemptio a lege dioecesana, non vero jurisdictionali, nisi quibus id specialiter concessum est, ut dixi lib. 1. tit. de off. Ord.-2.° Privilegium eligendi judicem conservatorem (tit. de off. deleg.).-3.° Privilegium non solvendi decimas secundum dicta tit. de decim.).—4.° Privilegium asyli (tit. de immun. Eccl.).-5.° Privilegium sepulturae (tit. de sepult.).-6.° Privilegium dispensandi in votis non reservatis, et plura alia, quorum memini suis locis et titulis.

TOMO III.

17

[Nota, quod Clem. XIII. complura privilegia á suis Praedecessoribus concessa revocavit, etc.

I. Const. Romanum 13. Jan. 1731., revocavit et ad terminos juris communis reduxit privilegia seu exemptiones quomodocumque, et quibuscumque etiam Ordinibus regularibus Societatis Jesu, Praedicatorum et Eremitarum S. Augustini, concessas in damnum Camerae Apostolicae.

II. Const. Romanus Pontifex 12. Febr. 1732. revocavit varias facultates et indulta concessa per vivae vocis oraculum, vel rescripta suorum Decessorum ; non tamen concessa per quasvis litteras Apostolicas; etiam in forma Brevis expeditas, aut rescripta a sacris Congregationibus edita et a praedecessoribus Pontificibus approbata; nec non ab officio S. Poenitentiariae quomodolibet concessa.

III. Item Const. Romanus Pontifex 30. Mart. 1732. revocavit, et ad terminos juris communis reduxit alia quam plurima privilegia concessa Ordinibus regularibus a Bened. XIII., videlicet Theatinorum, Const. Vita et morum: Praedicatorum, Const. Pretiosus una cum declarationibus sub die 28. Septemb. 1728. ab eodem Pontifice factas super quibusdam dubiis circa intelligentiam rerum in ipsa Constitutione contentarum exortis. Universo Ordini S. Francisci quoad Tertiarios Const. Paterna Sedis, Minorum Conventualium Const. Singularis devotio, Capuccinorum Const. Ratio Apostolici, Augustinianorum Const. Libenter ea, Servorum B. V. Const. Exponi nobis nuper. Item privilegia ab eodem Bened. XIII. concessa Const. Summe decet 2. April. 1727. Exponi nobis fecit 21. Mart. 1729., In Sede 1. April. 1729. ]

181. Q. III. An Regulares habeant inter se mutuam privilegiorum communicationem?

R. 1. Mendicantes aeque principaliter seu pariformiter communicant in omnibus privilegiis intuitu status religiosi concessis: ita com. ex plurimis Bullis Pontificiis Leonis X., Clem. VII., Clem. VIII., incip. Ratio pastoralis 1597. 20. Decemb., idque procedit de privilegiis non tantum concessis, sed etiam concedendis in futurum, ut clare exprimitur in iisdem Bullis Pontificiis, uti etiam de privilegiis habentibus clausulam incommunicabilitatis, sicut Const. Greg. XIII. incip. Satis superque, et alia incip. Pium et utile, ut dixi lib. 1. tit. de tempp. ordinat. n. 140.

2.° Mendicantes participant privilegia omnium Ordinum non mendicantium, Congregationum, confraternitatum et aliorum piorum locorum: ita com. ex iisdem Bullis Pontificiis. At contra Ordines non Mendicantes illi tantum communicant in privilegiis Mendicantium, quibus hoc specialiter concessum est, ut Congregationi Cassinensi, Lateranensi, et 12. Congregationibus; et si qui cum eis in privilegiis communicant, uti fere omnes religiosi ad hanc communicationem sunt admissi: et merito, ut eadem sit omnium communio, quorum in votis essentialibus eadem est cum Deo unio.

3.

Religiosi non communicant:-I. In privilegiis adversantibus eorum instituto, sicut sunt privilegia Ordinum militarium, vel laxioris Religionis, quae strictiori accommodari nequeunt.-II. In privilegiis poenalibus et odiosis, nisi et hoc cederet in favorem Religionis.-III. In privilegiis exorbitantibus, quae non intuitu Religionis, sed causae alterius particularis sunt concessa, v. g. ratione hujus Ecclesiae, imaginis miraculosae, etc., ex quo fundamento docent Scriptores Minorum S. Francisci indulgentiam Portiunculae non communicari aliis.

4.

Modus in communicandis privilegiis conformiter cuique Religioni obser

LIB. V. TIT. XXXIII. DE PRIVILEGIIS, ET EXC., ETC.

259 vandus est. Unde Societas Jesu, ejusque religiosi participant privilegia aliorum Regularium illimitate data, cum modo limitationis et dependentiae a Praeposito Generali, quia attentis Constitutionibus Pontificiis, omnes gratiae Apostolicae per dictum Praepos. Generalem derivari debent ad religiosos Societatis; econtra plerique alii Regulares, non tantum sua et aliorum Regg., sed etiam privilegia Societatis cum modo limitationis et dependentiae data, participant immediate et sine tali modo, conformiter suae Religioni; quia dependentia ista, utpote restringens usum privilegii, est quoddam onus et odium, quod in communicationem non cadit (arg. reg. odia in 6.).

5: Sicut privilegiorum, ita et Indulgentiarum communicatio datur inter Regulares, dummodo Indulgentiae intuitu Religionis ejusque Sanctorum sint concessae: ita com. Nam et Indulgentiae veniunt nomine privilegii late sumpti. Ünde religiosus, praestitis praestandis, non tantum lucrari potest Indulgentias cuicumque Religioni, Congregationi aut sodalitati concessas, sed etiam ipsae Indulgentiae datae, v. g. pro festivitate S. Fundatoris Ordinis, applicantur festivitati Fundatoris alterius Ordinis in privilegiis communicantis, etc.

[Circa communicationem privilegii altaris, attendendum est sequens Sac. Indulgent. Cong. responsum ad generale dubium tertio loco eidem discutiendum propositum 5. Febr. 1748., 2. Martii ejusdem an. a Bened. XIV. approbatum. «Tertio. An privilegium altaris sit communicabile?

>> Ad tertium. Negative. »]

§. III.

De excesibus privilegiatorum.

182. Q. I. Qui sint notabiles excessus privilegiatorum?

:

R. Seqq., qui maxime in Templariis et Hospitalariis sunt animadversi : 1.o Recipere Ecclesias vel decimas a manu laici non privilegiati (c. 3. h. t.).—2.o Non vitare excommunicatos et nominatim interdictos, instituere vel amovere presbyteros in Ecclesiis pleno jure non subjectis absque auctoritate Episcopi, celebrare in Ecclesiis interdictis, vel sepelire corpora defunctorum (ibid.).—3.o In privatis oratoriis campanas publicas habere, easque pulsare (c. 10. h. t.).—4.o In Ecclesia polluta ante reconciliationem celebrare, vel suspensos ab Episcopo absolvere (c. 11. eod. et c. 18. de sentent. excom. in 6.).-5.° Ecclesias aut capellas aedificare in locis non exemptis absque licentia Episcopi in exemptis vero absque licentia Papae (cap. 4. h. t. in 6.): quo casu praeter poenam arbitrariam, Ecclesia aedificata cedit Episcopo (c. 14. h. t.).-6.° Extremam unctionem et Viaticum ministrare, vel matrimonia solemnizare sine licentia parochi: quo casu religiosi ipso facto incurrunt excommunicationem reservatam Papae, et per locorum Ordinarios publice denuntiabilem; Clem. 1. hoc tit., ubi plures alii excessus religiosorum enumerantur. Quia vero excommunicatio ista lata est contra eos, qui haec facere praesumpserint, ideo ab hac censura excusatur religiosus, qui ex simplicitate et ignorantia, etiam modicum crassa, dummodo non sit affectata, talia sacramenta administravit. Corripi tamen potest et debet pro qualitate culpae et ignorantiae. Poenam excommunicationis, contra solemnizantes matrimonia absque licentia parochi latam a Trid. sess. 24. cap. 1. de reform. Matr. in suspensionem fuisse commulatam dixi lib. 4. tit. 3.

:

183. Q. II. Quae sit poena excedentium in privilegiis?

R. Amissio privilegii praeter alias poenas delicto proprias; quia meretur quis in eo puniri, in quo deliquit. Sicut econtra, qui privilegiatum impedit in usu privilegii, meretur suis privilegiis et juribus spoliari (c. 4. hoc tit.). Cetera particularia de privilegiis vide hic in textu: consule Bullaria Religiosorum ; et inter plures de privilegiis scribentes, vide etiam Salmant. Moral. trat. 48.

TITULUS XXXIV ET XXXV.

De purgatione canonica et vulgari (1).

184. Nota I. Purgationem in materia criminali esse actum solemnem, quo innocentia rei contra objectum crimen ostenditur. Est duplex: Canonica a Sac. Canonibus introducta, quae licite adhibetur ad ostendendam rei diffamati innocentiam. Vulgaris, a vulgo reperta, quae temere et illicite usurpatur ad ostendendam etc. rei innocentiam, ut per duellum, per contactum ferri candentis, -1.° Per judicium Nota II. Modum purgationis canonicae fuisse varium. sanctae Crucis, dum ad eam, vel preces fundebantur, vel sortes jaciebantur, ve. ea contacta, juramentum praestabatur.-2.o Per juramentum ab accusatore et reo praestitum ad sepulchra et Reliquias SS. Martyrum (Can. 6. et seqq. 2. q. 5.).-3. Per susceptionem SS. Eucharistiae et celebrationem missae (Can. 23. ibid.). Sed hi et similes modi in desuetudinem abierunt. Hodie purgatio Can. fit per juramentum super sancta Dei Evangelia praestitum : et quidem, reus facit juramentum super veritate, quod innocens sit a delicto; compurgatores vero, seu testes purgantis se a delicto, super credulitate, quod credant illum esse inno centem (c. 5. h. t.). 185. Q. I. Quis, cui et super qua materia indicere possit purgationem Canonicam?

indicit purgationem Can. ; R. 1.o Judex Ecclesiasticus competens seu suus, secus praeceptum Judicis non sui non obligat (c. 6. 10. 15. h. t.); nam purgatio ista est actus judicialis, adeoque expediri debet a judice suo in foro Ecclesiastico. 2. Purgatio Can. indicitur regulariter personis Ecclesiasticis, quarum fama integra est valde necessaria populo christiano : uti sunt Episcopi, praelati, sacerdotes, concionatores, religiosi et moniales (c. 3. 4. 5. et seqq. h. t.). Laicis nobilibus in foro canonico conventis raro indicitur, nisi causae gravitas postulet, et crimen sit Ecclesiasticum; ut haeresis, simonia, etc. (c. 1. h. t.). Viles autem et plebejae personae, si de crimine graviter suspectae sint, ad torturam trahuntur: quia in eis periculum est perjurii, et compurgatores facile reperire non possunt.

3. Purgatio Can. indicitur super delicto diffamato, quod non est notorium, neque probabile per testes idoneos, ita tamen ut adsint indicia verosimilia, et praesumptiones cum infamia apud graves viros, aut scandalum publicum generetur (cap. 15. in fin. h. t. Can. 5. et seqq. 2. q. 5.). Item super defectu Canonico, v. g. natalium, vel alio impedimento (c. 14. h. t.). Ratio horum est, quia personae ita diffamatae melius est purgatam esse et famam restitutam, quam suspectam. At si delictum sit notorium vel probabile per testes, vel indicia adsint ad torturam sufficientia, non est locus purgationi, tanquam remedio extraordinario, sed procedi

(1) Agitur de hac materia in Decreto 2. q. 5. et 15. q. 1. Neque hic scrupulose inquirendum, an duo isti tituli recto ordine sint collocati.

0

« PredošláPokračovať »