Obrázky na stránke
PDF
ePub

21. Q. IV. Quae in Ecclesia sint impedimenta impedientia matrimonii ?

R. De jure hodierno sunt tantum quatuor: Ecclesiae vetitum, feriae, sponsalia, votum. De jure antiquo erant 12. : scilicet impedimentum ex catechismo, et ex 7. criminibus. De impedimento sponsalium et voti simplicis castitatis agetur tit. 4. et 6: de reliquis omnibus tit. 16. quo te remitto.—[ Circa ista impedimenta impedientia, vide notata in Elencho I. n. 21. ]

22. Q. V. Quot et quae sint impedimenta dirimentia?

R. De jure antiquo sunt duodecim, vel quatuordecim, si triplicem cognationem numero distinguas. His de jure novo Trid. adduntur duo: clandestinitas et raptus: aetas vero impuberum reducitur ad impotentiam. Haec impedimenta comprehenduntur his antiquis versiculis :

Error, conditio, votum, cognatio, crimen,
Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas,
Si sis affinis, si forte coire nequibis,

Si parochi et duplicis desit praesentia testis,

Si mulier sit rapta, loco nec reddita tuto ;

Haec facienda vetant, connubia cuncta retractant.

Error hic intelligitur circa individuum personae: conditio significat servitutem: votum professionem religiosam: cognatio propinquitatem personarum legalem, spiritualem et carnalem: crimen machinationem in mortem alterius conjugis, vel adulterium cum promissione matrimonii: cultus disparitas religionem aliam a christiana: ordo tres sacros ordines: ligamen vinculum matrimoniale cum alio: vis metum honestas impedimentum publicae honestatis: si sis affinis impedimentum affinitatis: si forte coire nequi bis impedimentum impotentiae: cetera verba significant impedimentum clandestinitatis et raptus. Ex his impedimentis quae-. dam habent suos proprios titulos ; nam de aetate agitur tit. 2.; de clandestinitate tit. 3.; de ligamine tit. 4.; de conditionibus adversis matrimonio tit. 5. ; et de conditione servili tit. 9. ; de voto et Sacro Ordine tit. 6.; de crimine tit. 7.; de cognatione tit. 11., 12. et 14.; de impotentia tit. 15. Reliqua non habent proprios titulos in jure, sed quaedam insinuantur hoc tit., ac proinde hic mihi videbatur agendum de errore, vi seu metu, raptu, dispari cultu, et justitia publica.

Impedimentum erroris.

23. Hic revoca ex dictis lib. 3. tit. 14., errorem in contractibus alium esse substantialem, qui versatur circa ipsum objectum substantiale: alium accidentalem, qui versatur circa accidentia et circumstantias objecti. Uturque vel est ante. cedens seu dans causam contractui, quo praecognito, contractus non fuisset celebratus: vel incidens seu concomitans, quo praecognito, nihilominus contractus fuisset celebratus.

24. Q. VI. Quis error dirimat matrimonium?

R. 1.o Error substantialis circa individuum personae reddit matrimonium ipso jure naturali nullum: ita com. ex Can. un. 29. q. 1. ibi: error personae, conjugii consensum non admittit. Nam ad valorem matrimonii requiritur consensus, sine quo certa nequeunt foedus perficere conjugale (cap. 26. h. t.); sed stante errore substantiali circa individuum personae, nullus adest consensus, quia errantis

nulla est voluntas, nullus consensus, per l. 8. 9. C. de J. et F. Ignor.; ergo.-Instantiam habes in omnibus contractibus, in quibus error circa substantiam objecti causat invaliditatem actus, ut si emas poculum aurichalcinum putans esse aureum, aquam coloratam pro vino, etc. Porro cum impedimentum istud sit juris naturae, locum habet etiam in infidelibus: neque ab Ecclesia tolli potest, cum Papa consensum personalem supplere nequeat.

Dices: I. Sine consensu stat matrimonium in eo, qui contrahit sub conditione impossibili (cap. fin. de condit. apposit.), et in eo qui ante Trid. sponsam de futuro cognovit (c. 30. h. t.).—II. Jacob contraxit cum Lia, licet cogitaverit esse Rachelem. III. Error personae non invalidat reliqua sacramenta; ut si puer baptizetur, cum tamen sit puella.

R. Ad. I. In utroque casu, si verus consensus defuit, non est verum matrimonium; sed tantum praesumptum, quae praesumptio in foro civili cedit veritati. -Ad. II. N. A. Nam contractus iste a principio fuit invalidus, deinde autem Jacob expresse consensit in Liam.-Ad. III. N. C. Nam in ceteris sacramentis non attenditur haec vel ista persona, sed solum praesens, quaecumque illa sit, nisi minister intentionem suam restringere ad hoc individuum personae: econtra in matrimonio attenditur haec individua persona cum contrahentis intersit sociam thori habere illam, in quam consentit.

2.o Error substantialis non tantum antecedens, sed etiam incidens relinquit matrimonium invalidum: ita com. Nam licet error incidens non faciat involuntarium, sed potius secum trahat voluntarium habituale, tamen non causat actuale et positivum voluntarium, seu consensum ad valorem matrimonii requisitum; ergo tali casu ex defectu consensus, matrimonium est invalidum; ut si contraxisti cum Caja, quam cogitasti esse Bertam, et nihilominus contraxisses cum Caja, si scivisses esse Cajam: hic enim, ut vides, non fuit actualis contractus celebratus cum Caja, sed tantum fuisset celebratus, si notitia Cajae adfuisset.

3.o Error circa qualitatem et circumstantias personae, sive sit antecedens, sive incidens, per se et regulariter non vitiat valorem matrimonii: ita com. ex Can. un. in fin. 29. q. 1. ibi: error fortunae et qualitatis non excludit consensum. Nam stante tali errore, absolute et voluntarie, consentitur in hanc numero personam; qui consensus sufficit ad valorem matrimonii, licet secundum quid sit involuntarius circa accidentia et causas impulsivas: ut circa nobilitatem, divitias, sanitatem, etc., cum quibus matrimonium non contrahitur; ergo. Praeterea bonum commune suadet talia matrimonia sustineri: cum enim error circa accidentia saepe interveniat in contractu nuptiali, multa matrimonia deberent dissolvi cum ingenti prolium et reipubl. damno et scandalo publico. Excipe:I. Nisi qualitas deducta sit in conditionem : ut duco te, si es nobilis, dives, etc. : tunc enim deficiente conditione, deficit matrimonium. In dubio non censetur qualitas deducta in conditionem, quia matrimonia conditionata non solent admitti.-II. Nisi qualitas redundet in substantiam seu individuum personae, quia hoc casu non est error mere accidentalis, sed substantialis circa personam, quatenus vestitam hac qualitate. S. D. 1. p. q. 29. a. 1. Quando autem qualitas redundet in substantiam personae, difficile est dignoscere: Sánchez hanc regulam subministrat : si persona, prius non visa, per certam qualitatem designetur, animoque apprehendatur, tunc error in qualitate redundat in errorem personae : v. g. Titius ob spem regni vult contrahere cum primogenita hujus Regis, adeoque in hunc finem eligit matrimonium, tanquam medium : si deinde ei offeratur secundo genita, consentiens in

illam censetur errare in persona. Item vult quis inire amicitiam cum hac illustri familia, et in hunc finem eligit matrimonium cum Titia Caji filia; si deinde alia persona ei offeratur, in eam consentiendo, errat in persona. Econtra si qualitas non determinat hoc individuum personae, error circa illam non redundat in errorem personae v. g. Titia dicit, se esse primogenitam Regis, non determinando cujus Regis; vel dicit, se esse illustrem, non determinando, cujus sit familiae; error aut dolus circa has qualitates non transfunditur in errorem personae, sed tantum impellit ad contrahendum; et cons. stante tali errore, valet matrimonium. Dices: I. Contrahens cum errore antecedente circa qualitatem, ita est dispositus, ut deficiente qualitate, nollet contrahere; ergo consensus ipsius non est voluntarius, et cons. insufficiens ad valorem matrimonnii.—II. Contractus bonae fidei ex errore antecedente initi, ipso jure non valent in probabili sententia, vel saltem rescindi possunt; ergo et matrimonium.-III. Metus vitiat matrimonium, licet causet tantum secundum quid involuntarium ; ergo et error circa qualitatem, cum et iste causet secundum quid involuntarium.

R. Ad I. Habitualis dispositio contraria non tollit consensum voluntarium in personam; ergo nec vitiat matrimonium. —Ad II. D. A. Contractus ex natura sua solubiles, O. A. Ex natura sua indissolubiles, sicut matrimonium, aut professio religiosa N. A.-Ad III. N. C. ob contrariam juris dispositionem. Disparitas congrua est: quia metus minuit voluntarium circa substantiam personae, facilius probari potest, neque eum removere est in potestate metum passi; econtra error minuit voluntarium circa qualitates, difficulter probari potest, et plerumque diligentia adhibita removeri potest; ergo licet irritetur matrimonium metu initum, non tamen dolo aut errore accidentali contractum.

4. Error privatus, quo alter, vel uterque falso putat subesse impedimentum dirimens, quod reipsa non subest, non obstat valori matrimonii: ita Sanch. cum citt. contra Abb., Sylv., Sotum, etc. Nam error iste non impedit consensum per Clem. unic. de consang., ubi contrahentes scienter in gradibus prohibitis excommunicantur: quod sane non fieret, si non consentirent; ergo. Tum quia talis error, licet inducat peccatum, quatenus agitur contra conscientiam, tamen rem ipsam non mutat, ut patet in aliis sacramentis: ut si velit quis more christianorum baptizare, valet baptismus, etsi baptizans falso cogitet baptismum non esse sacramentum.-Nec obstat lib. 15. ff. de acquir. haered. : nam ibi haeres voluntarius, qui cogitavit se esse necessarium, ideo repudiare nequit haereditatem, quia scire debet, ex quo jure et causa similem actionem exerceat; quod tamen ad matrimonium non requiritur.

Impedimentum metus.

25. Nota, impedimentum metus antiquo et perpetuo usu Ecclesiae introductum esse; non vero jure naturali, ut vult Scotus et alii, cum spectato jure naturali, contractus metu gesti valeant, eo quod metus non tollat voluntarium simpliciter.

26. Q. VII. Quis metus dirimat matrimonium?

R. 1.° Metus gravis injuste et directe a causa libera incussus ad extorquendum matrimonium, vitiat valorem illius: ita deciditur cap. 14. 15. 28. h. t. Nam Ecclesia voluit matrimonia esse plene libera, seu spontanea : tum propter arduitatem vitae conjugalis, tum propter significationem voluntariae conjunctionis Chri

sti cum Ecclesia, tum maxime ad praecavendos tristes et infelices exitus, qui ex matrimoniis coactis sequi solent, ut discordia inter conjuges, malum prolis, pericula adulterii, etc. Gravis metus censetur, v. g., mortis, exilii, mutilationis, confiscationis bonorum, carceris squalidi, privationis officii, etc. Levis autem metus, qui non cadit in virum constantem, sed facile superari potest, non irritat matrimonium cujusmodi etiam regulariter est metus reverentialis erga parentes, dominos, etc.-Dicitur autem 1.° injuste; nam si metus juste incutiatur, non vifiat matrimonium, cum non injuriet : ut si judex defloratorem cogat ad ducendam defloratam, cui matrimonium promisit. Dicitur 2.o a causa libera; nam si metus incutiatur a causa necessaria, ut morbo, peste, etc., non vitiat matrimonium : siquidem nullam injuriam infert. Porro resolutio ista probabilius locum habet etiam in illo casu, quo quis cogitur ad unam, v. g. ex tribus sororibus ducendam, quia et hic deficit plena libertas contrahendi, et infelices exitus timentur.-Nec est paritas a casu, quo electores coguntur, v. g., ad unum ex tribus eligendum, quia hic, praeter diversam juris dispositionem, etiam dispar est ratio; cum electio comparetur sponsalibus, et non matrimonio; neque tanta mala timeantur ex electione, quae ex matrimonio.

2. Metus indirecte incussus, hoc est, alio fine quam ad extorquendum matrimonium, probabilius vitiat valorem matrimonii: ita Palatios, Schmier, Schmalz. et alii contra Sánchez, Laym., Zoes, etc. Nam jura supra allegata c. 14. 15. 28. h. t. c. 2. de eo, qui duxit, requirunt ad valorem matrimonii plenam libertatem et securitatem contrahendi; neque distinguunt inter metum directe et indirecte incussum, idemque manet motivum, scilicet periculum infelicium et tristium exituum, et similiter injuria infertur, sive quis directe, sive indirecte cogatur ad aliquod matrimonium; ergo. Unde non valet matrimonium, si aegra contrahat cum medico; alias ex justitia ad curandum obligato, quia timet per malitiam ejus se non curandam: vel si innocens contrahat cum judicis filia, quia timet se injuste condemnandum, etc.

Dices: Tali casu metus non influit in matrimonium, sed hoc sponte eligitur, tanquam medium ad evadendum malum imminens.

R. N. A. Nam matrimonium eligitur in gratiam metum injuste incutientis, atque ita consensus injuria obtinetur; ergo metus influit in hoc matrimonium, et cons. vitiat illud. Ceterum quia juramentum non supplet defectum consensus spontanei, sequitur matrimonium metu contractum, etsi juramento firmatum sit, esse invalidum, ut clare colligitur ex cit. c. 2. de eo, qui duxit.--Cui non obstat Can. 22. inter cetera 22. q. 4.; nam licet ibi metus fuerit in promissione, tamen matrimonium, cessante metu, initum est.

3. Matrimonium ex metu invalidum, convalescit, si metus purgetur:-I. Per spontaneam cohabitationem sesquianni.-II. Per voluntariam copulam, nullo metu extortam. Prima pars habetur c. 21. h. t., quia talis cohabitatio praesumitur continuata affectu conjugali; estque haec praesumptio juris et de jure non admittens probationem in contrarium. Secunda pars pariter deducitur ex praesumptione, quatenus copula ista voluntaria, ad excludendum peccatum, praesumitur fieri affectu conjugali, et non fornicario, ut recte observant TT. et Canonistae (arg. c. 30. h. t.), idque ipsum docet S. D. in 4. d. 29. q. un. a 3. q. 2. ad 2. Secus dic, si etiam copula viet metu extorqueretur, quia tunc prior consensus a metu non purgatur.-Nec obstat cap. 22. h. t. c. 4. de despons. impub., c. 4. qui matr. accus.; nam jura ista procedunt de copula spontanea: stante enim metu, copula potius

praesumitur fornicaria, quam conjugalis. Quare remedium evadendi fornicationem et malum ex metu imminens, vel erit spontaneus consensus in copulam, vel petitio dilationis in aliud tempus, quo metus deponi possit, vel fortis resistentia. 4. Matrimonium metu initum non est dissolvendum, donec metus plene probetur per testes et alia indicia; nam metus est quid facti, et de genere delictorum, quae non praesumuntur, sed probari debent. In dubio, an metus fuerit gravis vel injuste incussus, standum est pro favore et valore matrimonii per c. 47. in fin. de testib. ibi: Tolerabilius est aliquos contra statuta hominum dimittere copulatos, quam conjunctos legitime contra statuta Domini separare. Porro in illo casu, quo constat metum intervenisse, pars altera metum incutiens, non tenetur de novo contrahere, licet pars metum passa spontanee contrahere vellet; nam obligatio ista ex nullo jure colligitur, neque ex causa injuriae, cum ista tollatur per matrimonii dissolutionem et aliam poenam huic delicto infligendam. Si tamen praecesserunt sponsalia valida, vel pars metum passa sentit damnum aliter non reparabile, quam per matrimonium, poterit pars metum incutiens per judicem compelli ad matrimonium spontanee contrahendum.--His non obstat paritas ab aliis contractibus, quibus stare tenetur metum incutiens, quia contractus isti sunt validi; at matrimonium metu contractum est invalidum. Cetera, quae hic incidenter quari possunt, solvuntur ex dictis l. 1. tit. de his, quae vi.

Impedimentum raptus.

27. Nota, secundum antiquos Canones causae 36. q. 1. et 2. matrimonium absolute irritari inter raptorem et raptam, saltem si haec desponsata non fuit. At per c. 7. et fin. de raptorib. subsistit matrimonium inter raptorem et raptam; dummodo haec, etiam in potestate raptoris constituta, libere consentiat. Hodie circa hoc impedimentum servatur jus novum Trid. sess. 24. c. 6. de reform. matr. 28. Q. VIII. Quando raptus dirimat matrimonium?

R. Si vir violenter abducat feminam invitam de loco ad locum matrimonii contrahendi causa, invalidum est matrimonium inter raptorem et raptam, quamdiu rapta est in potestate raptoris, etsi illa post raptum commissum sponte consentiret in raptorem: ita Trid. loc. cit. Et quia ibi generaliter loquitur, non distinguendo inter mulieres, sed libertati matrimoniorum consulendo, sequitur hoc impedimentum dari, etsi rapiatur femina inhoneste vivens, aut propria sponsa, praesertim si habeat causam resiliendi.-Praeter nullitatem matrimonii statuitur triplex poena his verbis: Nihilominus raptor ipse, ac omnes illi consilium, auxilium et favorem praebentes, sint ipso jure excommunicati ac perpetuo infames, omniumque dignitatum incapaces, et si Clerici fuerint, de proprio gradu decidant. Teneatur praeterea raptor mulierem raptam, sive eam uxorem duxerit, sive non duxerit, decenter arbitrio judicis dotare.-Cessat hoc impedimentum:-Si rapta constituta in loco tuto extra potestatem raptoris sponte in illum consentiat, ibid.II. Si non fuit invita, sed sponte consensit in sui abductionem, etiam ignorantibus, vel invitis parentibus; quia hic volenti non fit injuria, neque libertas contrahendi minuitur. In praxi tamen propter sedandum scandalum, maxime si paren tes sunt inviti, solet rapta separari, et deponi in loco tuto, ut constet de libero consensu. III. Probabilius cessat hoc impedimentum, si femina rapiat virum: tum quia dispositio Trid. utpote odiosa, non est extendenda a raptore ad raptricem; tum quia dispar est ratio, eo quod rarissimum sit, ut femina virum rapiat:

« PredošláPokračovať »