Obrázky na stránke
PDF
ePub

jura autem non solent condi de casibus insolitis, et per raro evenientibus (l. 4. 5. ff. de LL.).-Neque dispositio ista extendenda est ad sponsalia quae in raptu facta mero jure valent; cum non obligent ad matrimonium in raptu celebrandum, sed si placuerit mulieri in loco tuto positae; secus ad instantiam ejus ex causa violentiae rescindi debent.

Impedimentum disparis cultus.

29. Per disparem cultum hic intelligitur diversitas Religionum inter fidelem et infidelem seu non baptizatum: ut şi fidelis contrahat cum Judaea vel Sa

racena.

30. Q. IX. Quo jure dispar cultus dirimat matrimonium?

R. 1.0 Non jure naturali aut divino; quia de hoc non constat, licet hoc jure talia matrimonia ob periculum perversionis sint illicita; Deut. c. 7. et 2. Cor. 6. ibi: Nolite jugum ducere cum infidelibus. Sic valida erant matrimonia Jacobi, Josephi, Moysis cum feminis infidelibus, Davidis cum Maacha Chananaea, etc.: imo ex justa et urgenti causa cohonestari possunt etiam in lege Christi, sicut fuit matrimonium S. Caeciliae cum Valeriano, S. Monicae cum Patritio, Clotildis cum Clodovaeo.-2.° Dispar cultus solo jure Ecclesiastico, tradito potius, quam scripto dirimit matrimonium, ut unanimiter tenent DD. cum usu et praxi Ecclesiae.

31. Q. X. An subsistat matrimonium haeretici cum catholica et econtra?

R. 1.° Affirmative, quia nullo jure irritatur, licet fiat cum pacto, ut proles in haeresi educentur: ita com. contra Schmier. Nam illa solum pacta irritant matrimonium, quae adversantur bono physico seu naturali prolis, uti est evitare generationem, etc.; non vero illa, quae ad versantur bono spirituali; alias haeretici valide non contraherent cum pacto, ut proles in haeresi educentur.-2.o Matrimonium catholici cum haeretica regulariter et per se est graviter illicitum (Can. 15. et seqq. 28. q. 1. et c. 14. de haeret. in 6.), quia jus naturale et Canonicum jubet declinare periculum perversionis et peccati, quod ex talibus matrimoniis imminet; praesertim si adjiciantur impia pacta de quibusdam prolibus in haeresi educandis; cum omnes proles educari debeant Deo et ad vitam aeternam, non vero Diabolo et ad interitum sem piternum. In certis tamen circumstantiis cohonestari potest matrimonium catholici cum haeretica; ut si ex una parte nullum sit periculum perversionis; ex altera vero parte adsit gravis causa, maxime boni publici, ut pacis, defensionis fidei catholicae, etc.

[Semper tamen expetenda est facultas non ab Episcopis, sed a Sede Apostolica, ut decisum fuisse testatur a Cong. S. Officii Cardinalis Albitius, de inconstantia in fide c. 36. n. 164. et seqq. et n. 204. 205. 225. 238. Ceteroquin dicta facultas concedi nunquam solet a Sede Apostolica sine adjectis quibusdam conditionibus et opportunis cautelis, relatis a Bened. XIV. in Epist. ad Primatem Regni Poloniae Magnae nobis 8. Junii 1748. ut in ejus Bullario Romae impresso tom. 2. p. 414. et seq. ac lib. IX. de Synod. dioec. c. 3.]

His non obstat Can. 72. Sextae Synodi generalis, ubi tales nuptiae dicuntur irritae et nefarium conjugium: nam Canon iste Trullanus, vel nunquam receptus fuit ab Ecclesia, vel contrario usu abrogatus est.

Impedimentum publicae honestatis.

32. Hoc impedimentum aliter vocatur justitia publicae honestatis; estque: Affinitas quaedam imperfecta orta ex sponsalibus vel matrimonio rato. Ortum habet a jure Ecclesiastico Can. 11. et seqq. 27. q. 2. c. 3. 4. 8. h. t. cap. un. eod. in 6., etc.; quia publica honestas suadet, ut sponsus abstineat a nuptiis cum consanguineis sponsae, et haec cum consanguineis sponsi.

33. Q. XI. In quibus casibus et gradibus publica honestas dirimat matrimonium?

R. 1.o Jure novo Trid. sess. 24. c. 4. de reform. matr., publica honestas oritur ex sponsalibus validis, non vero ex quacumque causa invalidis: neque ultra primum gradum extenditur, v. g. Titius contraxit sponsalia cum Berta, adeoque matrimonium contrahere nequit cum ejus sorore, matre aut filia, bene vero cum nepte, consobrina, avia, etc. Hoc jure Trid. correctum est jus antiquum, quo publica honestas dirimens matrimonium oriebatur ex sponsalibus etiam invalidis, dummodo invalida non fuerint ex defectu consensus (c. un. h. t. in 6.), et extendebatur usque ad quartum gradum, sicut affinitas (c. 8. de consang.).-Porro ut impedimentum hoc oriatur ex sponsalibus, haec debent esse pura et non conditionata, certa, non vero incerta: ut si quis duabus sororibus promittat matrimonium; tunc enim ante eventum conditionis, vel electionem unius ex pluribus, nullum est impedimentum (cit. c. un. h. t. in 6.). Si sponsalia sint invalida ex causa fictionis, putat Sánchez et alii locum esse huic impedimento, quia, cum fictio sit occulta, perseveret publica indecentia obstans matrimonio. Navar., Gobat et alii contrarium probabilius tenent, quia Trid. generaliter dicit hoc impedimentum non oriri ex sponsalibus quocumque ex capite invalidis.

2.o Publica honestas ex matrimonio rato orta extenditur usque ad quartum gradum inclusive: ita declaravit S. Pius V. Const. incip. Ad Romanum 1568. 1. Jul. Nam Trid. loquitur solum de publica honestate, quatenus orta ex sponsalibus; ergo circa honestatem publicam ex matrimonio rato ortam servatur etiam odie jus antiquum, cum non reperiatur mutatum. Insuper sicut olim, ita hodie locus est huic impedimento, etsi matrimonium ratum pure et non conditionate initum, fuerit invalidum, v. g. ex causa consanguinitatis, affinitatis, frigiditatis, etc., dummodo non fuerit invalidum ex defectu consensus, v. g. propter metum, errorem personae, revocatum mandatum procuratori datum, etc. (cit. c. un. h. t. in 6.). Ex qua generaliter textus videtur sequi hodie impedimentum hoc oriri ex matrimonio clandestino, cum non sit invalidum ex defectu consensus, licet oppositum probabiliter teneant Sánchez, Engl. et alii; quia talis contractus sine parocho et testibus non habet figuram matrimonii, praesertim cum personae a Trid. inhabilitentur ad sic contrahendum, atque ita non videantur consentire.

3. Impedimentum publicae honestatis est perpetuum, etiamsi sponsalia dissolvantur morte vel mutuo consensu (Can. 11, et seqq. 27. q. 2. c. 8. h. t.); ita Sánchez, Laym. et communior DD. quam firmat declaratiò S. Cong. 1658. die 6. Julii approbata ab Alex. VII., praecipiente id amplius in dubium non vocari, teste Fagnan. et Gobat. Nam impedimentum hoc oritur ex sponsalibus semel validis, ut docet Trid. l. c.; sed talia fuerunt etiam illa, quae mutuo consensu dissolvuntur; neque ex ullo jure constat, quod dissolutis sponsalibus, vel matrimonio rato, etiam dissolvatur honestas publica inde nata; ergo. Oppositum docuerunt Gutiér.,

Barbos., Engl. hic §. 6. n. 3. nisi quadam declaratione S. Cong.; sed huic declarationi, si tamen extitit, praeferenda est cit. declaratio Alex. VII., praesertim cum meliori jure et ratione nitatur.

4. Publica honestas non habet vim retroagendi (c. un. h. t. in 6.): ut si Cajus ineat sponsalia valida cum Berta, et deinde matrimonium ratum contrahat cum Titia ejus sorore, ex hoc matrimonio invalido non oritur impedimentum honestatis, et cons. Bertam in uxorem ducere potest; at si Cajus cum Titia fornicatus est, neutram potest ducere: non Titiam propter impedimentum publicae honestatis ex primis sponsalibus ortum; non Bertam propter impedimentum affinitatis ortum ex copula fornicaria cum d. Titia (*).

De ceteris impedimentis agetur in seqq. titulis.

(1) Quoad matrimonium praesumptum prae oculis habenda est Instructio S. Congregationis de propaganda fide diei 17. Januar. 1821.

(2) In allocutione consistoriali diei 27. Sept. 1852. quae incipit Acerbissimum Sum. Pontifex Pius IX. expresse docet inter fideles legitimum matrimonium non dari, quod non sit pariter sacramentum. Hinc in Syllabo damnata legitur sequens propositio, matrimonium non est nisi quid contratui accessorium, ab eoque separabile, ipsumque Sacramentum in una tantum nuptiali benedictione situm est. Sic damnata fuithaec alia, vi contractus mere civilis potest inter christianos constare veri nominis matrimonium; falsumque est aut contractum matrimonii inter christianos semper esse sacramentum, aut nullum esse contractum si sacramentum excludatur. Ex sensu contrario harum damnatarum propositionum debet inferri, veram esse et retinendam doctrinam quae tenet in concreto, rationem sacramenti matrimoniorum christianorum non esse separabilem a ratione contractus: Haec doctrina confirmata est a Summo Pontifice Leone XIII. in sua Encyclica Arcanum.

(3) Matrimonium civile producit impedimentum justitiae publicae honestatis? Quaestio haec tractata est a Doctoribus et in duas incidunt sententias, sed praetermissis argumentis ab eis adductis pro utraque sententia, hodie standum est pro negativa ut resolvit S. Cong. Conc. die 13. Mart. 1879., cui propositum fuit dubium hoc modo. An actus qui vulgo audit matrimonium civile pariat impedimentum justitiae publicae honestatis? S. Cong. respondit, negative, et consulendum est Sanctissimo ut id declarare ac statuere dignetur.

Quaere Smus. D. N. Leo Papa XIII. in audientia diei 17. Apr. ejusdem an. declarat ac statuit, matrimonium civile, in locis ubi promulgatum est Decretum Conc. Trid. sive fideles actum ipsum explentes intendant uti par est (matrimonio ecclesiastico jam rite celebrato, vel cum animo illud quamtotius celebrandi) meram ceremoniam civilem peragere, sive intendant sponsalia de futuro inire, sive tandem ex ignorantia, aut in spretum Ecclesiasticarum legum, intendant matrimonium de praesenti contrahere, impedimentum justitiae publicae honestatis non producere.

(*) Vide notam (3).

TOMO III.

3

TITULUS II.

De desponsatione impuberum (1).

34. Q. I. Quae aetas requiratur ad sponsalia?

R. 1. Regulariter septemnium completum (c. 4. 5. 13. h. t. c. un. eod. in 6. et l. 14. ff. de sponsal.); nam jus non praesumit usum rationis citius adesse, nisi completo septemnio. Si tamen post septemnium non adesset usus rationis, sponsalia jure naturali ex defectu consensus liberi essent invalida; quia ista praesumptio juris in facto fundata cedit veritati. Porro cum versemur in materia obligatoria, probabilius septemnium computandum est mathematice de momento ad momentum (arg. l. 3. §. 3. ff. de minor.), ut non sit paritas ex l. 5. ff. qui test. fac. Nam ibi ultima dies anni 14. habetur pro completa; quia conditio testamenti merum favorem testatoris continet: econtra sponsalia plura secum gravamina trahunt.

2.o Valent sponsalia a minore septemnio inita, si malitia, seu potius prudentia suppleat aetatem, hoc est, si usus rationis acceleretur ante septemnium; S. D. in 4. d. 27. q. 2. a 2. S. Anton., Covar., Sánch. cum citt. contra Abb., Ros., Engl., Schmier, etc. Nam talia sponsalia jure naturali valent, cum adsit consensus : jure autem positivo nullibi irritantur, sed potius supponuntur valida c. 3. de sponsal., ubi juvenis puellam nedum septemnem duxit, et inde contraxit impedimentum publicae honestatis; quod etiam jure veteri oriri non potuit, si sponsalia fuissent invalida ex defectu consensus. Ratio est, quia jus praescribit septemnium ex sola praesumptionem facti, quod usus rationis citius non adsit: ergo si usus rationis acceleretur, praesumptio ista cedit veritati; et consequenter sponsalia valide contrahentur : sicut matrimonium ante legale tempus, si pubertas citius adveniat (cap. 9. h. t.). Unde JCtus. l. 14. ff. de sponsal. ait: In sponsalibus contrahendis aetas contrahentium definita non est. Ex quibus explicantur posteriora verba, forsan a Triboniano addita, si non sint minores, quam septem annis: haec enim, uti et cap. 4. 5. 13. h. t., disponunt praesumptive, quod ante septemnium non sit usus rationis.-Nec frustra aetas ista praescribitur; nam qui asserit sponsalia ante septemnium inita fuisse valida, vel post septemnium invalida, probare debet illic adfuisse, et hic defuisse usum rationis. Econtra qui dicit sponsalia ante septemnium esse invalida, et post septemnium valida, propter praesumptionem juris relevatur ab onere probandi.

3.o Sponsalia impuberum ex beneficio juris non sunt firma ; quia imbecillis est consensus eorum. Et-I. Si ambo impuberes contraxerunt sponsalia, durante impubertate, non possunt ea solvere, ne haec facile et temere contrahantur et distrahantur; at si uterque simul, vel alter eorum citius ad annos pubertatis perveniat, statim uterque vel alter, non expectata alterius pubertate, resilire potest a sponsalibus (c. 7. 8. h. t.). Si autem pubes factus statim (quod tempus mathematice definiri non potest) non resiliat, censetur saltem tacite priora sponsalia ratificare; ac proinde amplius variare non potest.—II. Si pubes cum impubere sponsalia contraxit, pubes resilire non potest; sed tenetur expectare alterum, donec ad

(1) Agitur de hac materia in 6. h. t. et in Decreto 30. q. 2.; et examinatur hic impedimentum aetatis, seu aetas requisita ad sponsalia et matrimonium, et quam necessarius sit consensus parentum ad matrimonium filiorumfamilias.

annos pubertatis perveniat; qui si stare voluerit sponsalibus, efficaciter obligabit puberem ad matrimonium ineundum, ibid.; nam privilegium resiliendi solis impuberibus, non puberibus a jure datur. In illo tamen casu quo sponsalia propter reclamationem impuberis facti puberis resolvuntur, non cessat impedimentum honestatis publicae, utpote ex se perpetuum (cap. 4. hoc tit.). Probabile autem est, quod dissensus in pubertate factus, si continuetur in pubertate, sufficiat ad solvenda sponsalia: quia ut ita continuatus aequivalet novo dissensui in pubertate elicito. III. Sponsalia jurata ab impuberibus inita, non possunt a puberibus alterius consensu contrario dissolvi, c. 10. de sponsal., ubi ratio datur, quia periculosum est contra suum venire juramentum, quod sine dispendio salutis servari potest. Notant tamen Pérez, Laym., Reiff. et alii dispositionem istam procedere de impuberibus pubertati proximis: qui autem erant infantiae proximi communem possunt sequi regulam: quod sicut a sponsalibus tanquam principali, ita etiam a juramento tanquam accessorio, resilire possint. At mutuo consensu ambo puberes sponsalia jurata dissolvere possunt, ut dictum tit. praeced. n. 7.

4. Promissio matrimonii: a pubere infanti facta, vim habet simplicis promissionis: ita ut pubes promissor resilire non possit: S. Ant., Decius, Sánchez, etc. Nam promissio infanti facta non requirit personalem acceptationem, sed ab ipso jure statim acceptatur (arg. lib. 5. C. de emancip. liber.).---Nec obstant aliqua exempla personarum illustrium in contrarium facta; quia juribus, non exemplis judicandum est. Quod si infantes post septemnium promissionem acceptent et repromittant, aut sponsalia antea invalide inita ratificent, adepto usu rationis, haec convalescunt, ac si post septemnium fuissent primo inita: Sánch., etc. 35. Q. II. Quae sit aetas legitima ad matrimonium?

R. 1.o In masculo annus 14., et in femina 12., quo tempore a jure praesumitur advenisse pubertas, seu aptitudo ad generandum (c. 6. 10. et 11. h. t.). In femina minor aetas requiritur, quia femina, tanquam imperfectior, citius adolescit, seu fit viripotens et apta ad actus conjugales.

2. Si malitia suppleat aetatem, hoc est, si aptitudo generandi praeveniat tempus a jure praescriptum. valet matrimonium ante illud contractum (cap. 9. h. t.), quia hic praesumptio cedit veritati, dummodo constet de tali habilitate. In dubio tempus istud mathematice computandum est: si vero post tempus legale contrahentes necdum sint habiles ad generandum, et contrahant, valet matrimonium; quia jus in hoc casu non requirit potentiam actu expeditam, sed aptitudinem generandi. Quod si mas in plena pubertate 18. annorum generare nequeat, praesumitur impedimentum perpetuum, ratione cujus, servatis servandis, matrimonium dissolvi potest. Ceterum impuberes, nisi eos excuset causa urgentissima, contrahendo peccant graviter, quia violant praeceptum Ecclesiae in re gravi: et ideo Nicol. I. c. 2. h. t. dicit se districtius prohibere talia matrimonia.

3.o Dispensare in aetate ad matrimonium potest solus Papa, cum Episcopi sint inferiores jure communi, nec reperiatur facultas eis concessa ad ita dispensandum. Dispensati vero, antequam fiant habiles ad generandum, cohabitare non debet propter periculum incontinentiae.

4.o Puella impubes desponsata viro, etsi traducta sit in domum ejus, pubes facta reclamare potest, et audire debet, cum matrimonium praesumatur esse invalidum. Si tamen vir asserat, quod eam cognoverit, viro potius creditur affirmanti et juranti (Can. 3. si quis 33. q. 1.), nisi mulier contrarium probet: quo casu etiam sponsalia in impubertate facta resolvuntur.

« PredošláPokračovať »