Obrázky na stránke
PDF
ePub

pro conjugibus habebunt, contractum est matrimonium de praesenti.-[ Vide notata supra cap. de Francia 1.]

10. Ex litteris. Qui juravit cum aliqua contrahere, si non subest impedimentum, per censuram contrahere compellitur.-[Nec obstat cap. Requisivit 17. infra hoc eod. tit., statuens resilientem a jurata promissione nubendi monendum potius, quam cogendum; hic enim agitur de cogendo viro, ibi de cogenda femina, cum qua mitius procedendum est, nedum propter faciliorem censurarum contemptum difficilioremque coacti matrimonii exitum ob sexus imbecillitatem, sed etiam propter leve praejudicium, quod viro irrogaret resiliendo; qui ceteroquin repudiatus facile alteri posset nubere; non sic femina ob periculum famae, quod subiret, saltem apud vulgares homines propter pravae conversationis suspicionem cum eodem viro. Quibus rationibus innixa ita has duas decretales conciliavit Rota in Majoricen. Sponsal. 25. April. 1746., et 16. Jan. 1747., coram Bussio: quidquid in contrarium senserit Glossa in cit. cap. Requisivit, et DD. communiter. Imo nec cogendus est vir aliqua probabili causa suffragante, ut ex pluribus decretis Cong. Conc. relatis in folio 28. Feb. 1733. in Gallipolitana Sponsal. Ceteroquin nulla suffragante causa, vir cogendus est per censuras, licet sponsalia non fuerint jurata, ut ex veriori recepta opinione firmatur in eadem Majoricen. 25. Aprilis §. 9.]

11. Non est.-Per censuram Ecclesiasticam pater compellitur restituere filio ejus uxorem, quam injuste detinuit vel detinet.-[Vide Elencho I. n. 54.]

12. Praeterea.-Consanguineus viri opponens impedimentum ortum ex copula a se habita cum ipsius sponsa, non auditur, si sponsalia firmata fuerunt jura-mento; cum in hoc casu attendi non debeat dictum unius aliunde non corroboratum ad impediendum matrimonium; secus admittitur.

13. Veniens.-Si mulier invita cum aliquo contrahat, nec in eum postea consentiat, tenet matrimonium, si alteri postea nubunt.

14. Cum locum.-Si timetar inferri violentia puellae, de cujus matrimonio agitur, debet Judex illi providere locum tutum, donec causa terminetur.

15. Veniens.-Sponsalia de futuro, si sequuta est copula, non solvuntur per sponsalia de praesenti: alias tenent sponsalia de praesenti, nisi per metum, qui potuisset cadere in constantem virum, contracta sint.-[Vide correctionem Elencho II. n. 137.]

16. Commissum.--Consulitur conscientiae cujusdam, qui juraverat se intra biennium matrimonium contracturum, et postea Religionem ingredi desideraverat, ut scilicet, prius juramentum servaret, et deinde ante copulam monasterium ingrederetur, si vellet, ne perjurii reatum incurreret, cum sui tantum desiderio, non alia lege teneretur Religionem ingredi.

17. Requisivit.-Qui juravit cum aliqua contrahere, moneri potius debet, quam compelli, ut contrahat.-[In textu casus est de muliere, quae juravit se matrimonium contracturam, non de viro.-Vide notata supra in cap. Ex litteris 10. pro conciliatione utriusque textus.]

[blocks in formation]

18. Cum in Apostolica.- Matrimonium secundum contractum, pendente lite de primo, est validum, si postea constet primum fuisse nullum.

19. In praesentia.-Uxor non certificata de morte viri, contrahere non potest, quamvis ignoret quid sit de marito, qui longo tempore abfuit.

20. Inter opera.-Contrahens matrimonium cum peccatrice volente se corrigere opus charitatis exercet.

21.

valescit.

Ad id.-Matrimonium per vim contractum cohabitatione spontanea con

22. Sicut.-Sponsalia de futuro, etiam jurata, solvuntur per secunda sponsalia de praesenti: non autem per secunda de futuro.

23. Cum apud.-Mutus et surdus, et omnes, qui non prohibentur, matrimonium contrahere possunt.

24.

Dilectus.-Furiosus matrimonium contrahere non potest.

25. Tuae fraternitati.-Solo consensu legitimo contrahitur matrimonium, sed verba requiruntur quoad probationem vel alia signa aequipollentia.-[Vide notata supra de Francia 1.]

26. Tua nos. Si alter contrahentium utitur verbis dubiis animo decipiendi mulierem, et eam postmodum cognoscit carnaliter, judicatur pro matrimonio in foro judiciali; secus in poenitentiali.-[Vide notata d. c. de Francia 1.]

27. Cum in tua.-Ad denuntiationem unius honesti viri, qui defert consanguinitatem, et de fama vel scandalo docet, impeditur matrimonium contrahendum. 28. Consultationi.—Mulieri, quae negat se in matrimonium consensisse, non creditur, marito probante contrarium; secus si probat se consensisse per metum, qui potest cadere in constantem virum.

29. Gemma.-In matrimoniis et sponsalibus debet esse libertas; unde in eis promissio poenae non obligat.-[Vide Trid. sess. 24. c. 9. de reform. matr.]

30. Is, qui.-Sponsalia de futuro transeunt in matrimonium per carnalem copulam subsequutam, sed non per nisum ejusdem copulae.-[Vide correctionem Elencho II. n. 138.]

31. Si inter.-Sponsalia de praesenti non solvuntur per sequens matrimonium, etiam consummatum, sed sponsalia de futuro etiam jurata solvuntur per sequentia de praesenti.

32. Adolescens.--Nisus ad copulam non facit sponsalia de futuro transire in matrimonium.-[Vide correctionem Elencho II. n. 139.]

In SEXTO.

Cap. unic. Ex sponsalibus.—Sponsalia pura et certa ex consensu valida, licet alias nulla, inducunt publicam honestatem, quae dirimit sequentia sponsalia, sed non praecedentia.-[Vide Trid. sess. 24. c. 3. de reform. matr.]-Publicam honestatem non inducunt sponsalia conditionalia ante conditionis eventum.-[Vide correctionem Elencho II. n. 140.]

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

TIT. II.-DE DESPONSATIONE IMPUBERUM.

Cap. 1. Tua nos.-Pater pro filio impubere sponsalia contrahit; secus pro pubere, nisi consentiat.

2. Ubi non.-Impuberes ambo vel alter nisi pro bono pacis conjugi non debent.

3. Puberes.-Puberes sunt, quoad matrimonium, qui ex habitu corporis concipere et generare possunt.

4. Litteras.-Ex sponsalibus contractis cum minore septennio non oritur impedimentum publicae honestatis; secus si cum majore vel minore consentiente post septennium; et affinitas sequens disolvit sponsalia praecedentia de futuro.

5. Accessit.-Sponsalia nulla ex defectu consensus inita ante septennium non creant publicae honestatis justitiam: secus vero si completo septennio sic desponsati consensum praestiterint, licet legitimo modo fuerint dissoluta.

6. Continebatur.-Si impubes desponsata et traducta petit licentiam pubes facta alteri nubendi, non auditur, si vir jurat, se eam congnovisse; nec auditur, si nondum pubes, sed proxima pubertati probetur cognita. Ex sponsalibus contractis cum impubere majore septennio oritur publica honestas.

7. De illis.-Si majores septennio contrahunt sponsalia, neuter ante pubertatem resilire potest. Et ille, qui primo fit pubes, alterum expectabit. Quod si tempore contractus alter erat pubes, non ille, sed alter factus pubes, resilire potest.

8. A nobis.-Impuberes sponsalia contrahentes ante pubertatem separari non debent, sed post pubertatem possunt, si contradicunt sponsalibus, nisi copula carnalis intervenerit.

9. De illis.--Minores apti ad matrimonium ex contractu matrimonii obligantur, nisi violentia intercedat.

10. Attestationes. -Contractus ante pubertatem, etiam cum nisu carnalis copulae, non facit matrimonium.

11. Ex litteris.—Si major invita contraxit sponsalia cum minore, non tenetur ipsum expectare, donec veniat ad aetatem adultam.

12. Duo.-Sponsalia contracta cum minore septennio per cohabitationem mutuam post septennium convalescunt, et inducunt publicae honestatis justitiam: solvuntur tamen per matrimonium de praesenti.

13. Ad dissolvendum.-Accusari non potest matrimonium, quod nullum est; ut si cum minore septennio sit contractum: denuntiari tamen potest impedimentum, ne contrahatur in posterum.

[ocr errors]

14. Tuae. Si quis per verba de praesenti contrahit cum impubere, in qua aetatem malitia non supplet, intelligitur non matrimonium, sed sponsalia contraxisse, etiam si subarrhatio intercesserit.

[blocks in formation]

IN SEXTO.

Cap. unic. Si infantes.-Sponsalia amborum infantium vel alterius tantum, per supervenientem majorem aetatem non validantur, nec publicam honestatem inducunt, nisi fuerint ratificata tacite vel expresse.-Sponsalia per verba de praesenti contracta inter impuberem et puberem, vel inter impuberes non proximos pubertati, valent ut sponsalia de futuro; nec in matrimonium transeunt ex sola perseverantia aetatis, nisi aliter approbentur; inducunt tamen publicam honestatem.-Sponsalia pro absentibus filiis non tenent, nisi ipsis praesentibus, vel nisi. postea approbaverint tacite vel expresse.

TIT. III. DE CLANDESTINA DESPONSATIONE.

Cap. 1. Si quis.-Pro clandestino matrimonio non praesumitur; sed illud alleganti incumbit onus probandi. --[Vide correctionem Elencho II. n. 141.]

2. Quod nobis.-Qui matrimonium clandestine contraxerunt, altero negante vel utroque, non apparente legitima exinde probatione, simul cohabitare non compelluntur: et si illud publicaverint, tanquam in conspectu Ecclesiae factum comprobabitur, nisi rationabilis causa subsit, quae impediat.-[Vide correctionem Elencho II. n. 142]

3. Cum inhibitio.—Cum matrimonia sunt contrahenda, debent per Presbyteros in Ecclesia edicta proponi, assignato termino, intra quem qui voluerit impedire, impedimentum opponat: et si probabilis conjectura fuerit de impedimento, interdicatur matrimonium, donec de hoc cognoscatur: Si in gradu prohibito matrimonium clandestine vel contra interdictum, de quo supra, contractum fuerit, etiam per ignorantes de impedimento, nati ex illo matrimonio sunt illegitimi. Idem est, si ambo parentes sciunt impedimentum matrimonii, licet in conspectu Ecclesiae contrahant. Parochus contemnens prohibere matrimonia interdicta, et quilibet Clericus etiam Regularis, qui interfuit, per triennium a beneficio suspenduntur; et etiam gravius puniuntur juxta culpae qualitatem. Praesumentes vero contra hoc cap. contrahere etiam in gradu licito, puniendi sunt, sicut et calumniose denuntiantes.-[Vide ampliationem Elencho III. n. 40. et 41.]

Cap. 1.

TIT. IV. DE SPONSA DUORUM.

Duobus.-Contrahens successive per verba de praesenti cum duabus, tenetur adhaerere primae. Si autem primo contraxit per verba de futuro, secundo per verba de praesenti, adhaerebit secundae.

2. Accepisti.-Ponit poenitentiam quadraginta dierum in pane et aqua illi, qui alterius sponsam de praesenti sibi accepit in uxorem; nec unquam in uxorem eam habere potest.

3. Licet.-Sponsalia de praesenti, non solvuntur per sequens matrimonium, etiam consummatum.

Un. Bonif. VIII.

1 Ex Conc. Arelat.

2 Alex. III. Belvac. Episc.

3 Innoc. III. in Conc. Later.

1 Aug. juxta 1. Collect.

2

Ex Poenit. Rom.

3 Alex. III. Saler. Arch.

4. Tua.-Appellans in causa matrimonii interdici debet, ne aliud contrahat, lite pendente; et si contraxerit, debet separari.

5. Tuas.-Desponsans duas per verba de praesenti, primam habebit in uxorem, licet secundam prius cognoverit ; nec valet contraria consuetudo.

TIT. V. DE CONDITIONIBUS APPOSITIS IN DESPONSAT. ET ALIIS CONTRACTIBUS.

Cap. 1. Quicumque.-Summa ut cap. Si conditiones infra.

2. Cum sit.-Servus manumissus ea conditione, ut fiat monachus et monasterio serviat, alias in servitutem redeat; si hoc acceptato monachus factus sit, manumittentis voluntatem cogitur observare.

3. De illis.-Qui juravit aliquam in uxorem accipere, si centum sibi donaverit, centum non datis, recipere non tenetur, nisi postea pure consenserit, vel eam cognoverit..

4. Verum.-Res donata Ecclesiae sub modo, statim est Ecclesiae, nec revocatur, modo non servato, nisi hoc in contractu sit expressum.

5. Super.-Contrahens matrimonium sub conditione non improbata a jure, non compellitur matrimonium consummare ante conditionis eventum.

6. Per tuas. Qui sub honesta conditione sponsalia contrahit, et ante conditionis eventum desponsatam cognoscit, a conditione recedit.

7. Si conditiones.-Si contractui matrimonii apponitur conditio turpis vel impossibilis, habetur pro non adjecta, nisi sit contra substantiam matrimonii; quia tunc vitiat contractum.

TIT. VI.-QUI CLERICI VEL VOVENTES MATRIMONIUM CONTRA

HERE POSSUNT.

Cap. 1. De Diacono.-Diaconus vel Subdiaconus matrimonium contrahere non possunt; et si contraxerint, etiamsi sint facti irregulares, debent separari. 2. Ex litterarum.-Subdiaconus matrimonium contrahere non potest. 3. Meminimus.-Votum solemne impedit et dirimit matrimonium postea contractum votum simplex tantum impedit contrahendum; sed non dirimit post contractum.

4. Consuluit.-Susceptio habitus professorum extra Religionem a non habente potestatem incorporandi Religioni, impedit in dubio matrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum.-[Textus loquitur de quadam muliere, qua in susceptione habitus professarum extra monasterium praesumebatur elicuisse votum simplex; et ideo dicitur hujusmodi susceptionem impedire in dubio matrimonium contrahendum, cujus voti obligationem, ut naturalem, neque Trid. sess. 25. c.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »