Obrázky na stránke
PDF
ePub

2. Intelleximus. --Mulier occidens filium, propter hoc a viro separari non debet; sed alia poenitentia ei imponitur.

3. De infantibus.-Parentes opprimentes infantulos in suo lecto puniendi

sunt.

TIT. XI.-DE INFANTIBUS, ET LANGUIDIS EXPOSITIS.

Cap. unic. Si a patre.-Infans expositus a patre vel alio, eo consentiente, vel ratum habente, hoc ipso a patria potestate liberatur. Idem in servo, et liberto, qui ob praedictam causam liberantur a dominica potestate. Idem juris est in languidis cujuscumque aetatis sic expositis; vel si eis alimenta denegantur. Qui tamen his alimenta praestiterint, nullum jus in eis acquirunt.

TIT. XII.-DE HOMICIDIO VOLUNTARIO VEL CASUALI.

Cap. 1. Si quis.-Homicida incorrigibilis debet deponi et tradi Curiae seculari, ut moriatur.-[Vide additiones meas lib. 3. tit. 39. et quoad remotionem ab altari. Vide Trid. sess. 14. cap. 7. de reform.]

2. Interfecisti.-Ponit poenitentiam occidentis latronem, cum se poterat aliter liberare: si vero aliter se non poterat liberare, non tenetur agere poenitentiam, nisi ad cautelam.-[Poenitentia hic imposita hodie non est amplius in usu; quam si lubet, videre potest in textu.]

3. Si perfodiens.-Non occiditur fur diurnus sine culpa; sed nocturnus sic.[Ex textu clare infertur non licere occidere furem diurnum pro rebus etiam magni valoris conservandis.]

4. Cum juramento.-Sub generali promissione, etiam jurata, non venit illicitum.

5. Si aliquis.-Homicida est, qui facit vel dat sortilegia vel venena sterilitatis. [Vide circa abortum in Auctore hoc eod. tit. n. 84. et 91. Pro petenda dispensatione ab irregularitate ob abortum animatum de stylo Poenitentiariae debet exprimi, an foetus sit a se genitus.]

6. Sicut. In poenitentia imponenda Judex debet attendere circumstantias, ex quibus augetur vel minuitur delictum. Socians homicidam animo occidendi, licet non apponat manum, si tamen ex sua causa mors sequuta est, tenetur fere pari poena cum homicida. Qui sociat homicidam tantum animo prohibendi, ne impediatur, tenetur paulo minori poena. Incitans ad homicidium mitius punitur, quam homicida: secus si incitavit ad certum homicidium; nam eo sequuto, tenetur ut homicida. Custodiantes sarcinas occidentium, scientes eos sicarios, non sunt immunes a poena homicidii. Occupans bona occisi, non tenetur de homicidio, et non sufficit occupanti, quod eroget illa pauperibus; cum poterit restituere eis, quorum constat fuisse. Participantes interfectoribus in excommunicatione di

[blocks in formation]

versimode puniuntur juxta modum participationis. Ponitur poenitentia Clericorum praestantium praedictae morti auxilium, consilium, vel favorem.

7. Presbyterum..-Homicidium casuale imputatur ei, qui dabat operam rei licitae, si non adhibuit diligentiam, quam debuit.

8. Continebatur.-Homicidium casuale imputatur ei, qui dabat operam rei illicitae, vel etiam licitae, si non adhibuit diligentiam, quam debuit.

9. Latro.-Homicidium casuale non imputatur ei, qui non fuit in culpa. 10. Suscepimus.-Is, ex cujus opera illicita sequitur homicidium, irregularis efficitur.[Hic etiam statuitur circa occisionem furis, quod in cap. Si perfodiens 3.]

11. De caetero.-Dans causam homicidio, irregularis est.-[In textu legitur: Non videtur ad Sacerdotium promovendus; sed hoc verbum in Legislatore importat juris dispositionem.]

12. Ad audiențiam.-Summa ut cap. Continebatur 8.

13. Dilectus.-Homicidium casuale non imputatur ei, qui dedit operam rei licitae, nec fuit in culpa.

14. Ex litteris.-Summa, ut supra.

15. Ex litteris.-Summa, ut supra.

16. Significasti.-Summa, ut supra.

17. Petrus.-Non censetur homicida is, quo prohibente, et causam non dante, a consanguineis homicidium committitur.

18. Significasti.-Irregularis censetur, qui aliquem lethaliter percussit, licet ab aliis fuerit extinctus. Idem si non apparet an lethaliter: si etiam percussus ab aliis obiit, et non apparet ex cujus vulnere decesserit. Idem est, si percusserit non lethaliter, si animum occidendi habuit, et ex aliorum vulneribus percussos obierit.

19. Tua nos.--Religiosus chirurgiam exercens, si ex ea mors sequitur, irregularis est, etiamsi sit peritus et diligens, et hoc fecerit causa pietatis; sed cum eo post satisfactionem dispensari potest.-Qui Judici seculari dedit intersignia furis, a quo fuit vulneratus, irregularis.non est, licet ille postmodum occidatur. 20. Sicut.-Qui dat causam abortui animato, homicida est; alias secus.[Vide cap. Si aliquis 5.]

21. Postulasti.-Non imputatur Clerico civiliter justitiam petenti de laico, si in hunc Judex exercet vindictam sanguinis.

22. Exhibita.-Summa, ut cap. Lator 9. supra.

23. Joannes.-Summa, ut cap. Dilectus 13.

24. Petitio tua.-Clericus pungnando etiam contra inimicos fidei, si de interfectione alicujus ipsum remordet conscientia, a ministerio altaris abstinere debet.

[blocks in formation]

25. Quidem.-Summa ut cap. Dilectus 13.

IN SEXTO.-Ibi tit. IV.

Cap. 1. Pro humani.-Per assassinos faciens vel tantum mandans aliquem interfici, ipso facto incurrit excommunicationem et depositionem ab officio et beneficio. [Incurrit etiam poenam perduellionis seu diffidationis (quo verbo utitur textus) perpetuae a toto populo christiano ipso facto in personam et sua bona, ut tanquam publicus hostis habeatur, ita ut impune a quocumque occidi possit, et ipsius bona conceduntur primo occupanti. Ad exequendam autem hanc poenam diffidationis opus est sententia declaratoria criminis probata. Thes. verb. Assassinum cap. 1.]

2. Praelatis.-Sine poena irregularitatis possunt Clerici de suis malefactoribus conqueri coram Judice seculari, etiam de criminibus, ex quibus debetur poena sanguinis; expresse protestando, quod poenam sanguinis non intendunt. 3. Is, qui.-Mandanti aliquem verberari sequuta mors imputatur. IN CLEMENTINIS.-Ibi tit. IV.

Cap. unic. Si furiosus.-Aut infans, seu dormiens, hominem mutilet vel occidat, nullam ex hoc irregularitatem incurrit. Et idem de illo dic, qui mortem aliter vitare non valens, suum occidit, vel mutilat invasorem.

TIT. XIII.-DE TORNEAMENTIS.

Cap. 1. Felicis.-Torneamenta fieri non debent; et vulnerato in eis conceditur poenitentia: sed si moriatur, denegatur ei sepultura Ecclesiastica, si accessit animo pugnandi; secus si accessit alia causa, puta, ut debita sibi exigeret.—[ Vide Auctorem hoc eod. tit.]

2. Ad audientiam.-Idem dicit.

IN EXTRAVAGANTIBUS JOANNIS XXII.-Ibi tit. IX.

Cap. unic. Quia.-Constitutio Clem. V. in quibusdam Regnis torneamenta inhibens sub poenis excommunicationis et interdicti hic revocatur; et illi, qui hujus occasione sententias incurrerant, absolvuntur.

TIT. XIV.-DE CLERICIS PUGNANTIBUS IN DUELLO.

Cap. 1. Porro.-Clericus iniens duellum, sive obtulerit, sive susceperit, deponendus est: poterit tamen Episcopus cum eo dispensare, si mors vel mutilatio membri non sit inde sequuta.-[Vide notata in cap. de presbytero. 1. de corp. vitiat. et ampliationem Elencho III. n. 48.]

2. Henricus.-Irregularis est Clericus, non solum si ipse interficit per se, sed etiam si pugilli ab eo datus adversarium occidat: nec excusat consuetudo: poterit tamen cum eo circa beneficium habendum dispensari. -[Ex Const. Pii IV. Ea quae, duellum committentes incurrunt eo ipso inhabilitatem ad quaecumque beneficia ; ideoque Episcopus dispensare nequit.]

[blocks in formation]

TIT. XV.-DE SAGITTARIIS.

Cap. unic. Autem.-Excommunicandus est sagittarius et balistarius contra christianos.

TIT. XVI.-DE ADULTERIIS, ET STUPRO.

Cap. 1. Si seduxerit. - Stuprans virginem tenetur eam dotare et ducere in uxorem; et si non vult cum ea contrahere, ultra dotem corporaliter castigabitur. -[Vide ampliationem in Auctore circa hoc et sequens c. hoc eod. tit. n. 103.Conciliatores, proxenetae, lenones ac lenae inducentes masculos vel feminas ad prostitutionem, ex Const. Pauli IV. Sanctissimus, perfecto flagitio puniendi sunt capitali poena : imperfecto vero, perpetuo deportandi sunt in insulam: in caeteris casibus, fustibus cedendi. Ex Const. Sixti V. Ad compescendum 30. Octob. 1586. prostituentes filiam et uxorem etiam puniendi sunt ultimo supplicio: aliaque severa sancita sunt contra alios adulteros, lenones et conjugatos non resipiscentes. Eodem ultimo supplicio ex altera ejusdem Const. Volentes 5. Apr. 1587. puniendi sunt scienter matrem et filiam, aut duas sorores carnaliter cognoscentes, ac mulieres patrem et filium, aut duos fratres ad copulam admittentes. Item qui cum matre, filia aut sorore sua concubuit, sicut et mulier, quae concubuit cum patre, filio aut fratre. Quae constitutiones locum habent in statu Ecclesiastico, et quoad ultimum supplicium nostris temporibus nunquam reductae fuerunt ad praxim, teste Ursaja Inst. crimin. lib. 3. tit. 5. n. 46.-Vide notata supra lib. IV. tit. 19. post. cap. 3.—Circa meretricum bona ab intestato decedentium, facultatem testandi vide Const. Leonis X. Salvator 18. Maji 1520.]

2. Pervenit.-Summa, ut supra.

3. Si vir.-Maritus retinens adulteram conjugem non peracta poenitentia, particeps est delicti: secus, si egit poenitentiam, et debet eam, sed non saepe recipere. [Hoc Gonz. dicit esset de consilio.]

4. Maritis.-Maritus propter suspicionem potest accusare uxorem de adulterio, et in accusando praefertur caeteris,

5. Significasti.-Ad solam mulieris confessionem asserentis se commississe adulterium cum Sacerdote, non debet hic puniri, sed sic infamato potest indici purgatio: quam si praestiterit, absolvitur: deficiens vero suspenditur ab officio.

6. Inteleximus.-Conjux conjugem de adulterio impetere non potest, si et ipse adulterium commississe convincatur.

7. Tua.-Non debet separari matrimonium quoad thorum propter adulterium utriusque conjugis.

[blocks in formation]

TIT. XVII.—DE RAPTORIBUS, INCENDIARIIS, ET VIOLATORIBUS

ECCLESIARUM.

Cap. 1. De illis.-Ratione rapinae sortitur quis forum non sui Judicis, et ab eo poterit puniri, proprio Judice suffragante.

2. Super eo.-Manifestus raptor vel Ecclesiae violator, si restituit, vel de restituendo cavet in vita, in morte ad poenitentiam et ad sepulturam admittitur: si vero noluit cavere, cum posset, et in morte non potest, Clerici ejus sepulturae interesse non debent: et si intersint vel injungunt poenitentiam contra hanc dispositionem, deponuntur ab officio et beneficio. [Contra raptores et usurpatores bonorum Ecclesiae vide Bullam Coenae cap. 7.]

--

3. Excommunicationi. - Excommunicari debent qui capiunt vel spoliant fideles ex justa causa navigantes. Excommunicati sunt spoliantes naufragium patientes, nisi ablata restituant. [Ex cap. 4. Bullae Coenae excommunicatio est ipso facto Papae reservata.]

4. In Archiepiscopatu.-Ex Principis delegatione possunt Praelati de raptu et aliis criminibus judicare; poenam tamen sanguinis infligere non possunt.— [In textu habetur, quod possunt etiam flagellis afficere moderatione adhibita, sed ista verberatio abiit in desuetudinem, juxta notata supra cap. Cum fortius 1. de calumniator.]

5. In litteris.--Incendiarius Ecclesiae in morte poenitens, et absolutus in coemeterio sepelietur, et haeredes compelluntur ad satisfaciendum juxta facultates defuncti.

6. Cum causa.-Raptus non dicitur ubi volens pro matrimonio abducitur : aptor tamen cum rapta matrimonium contrahere potest; et post consummationem matrimonii alter sine consensu alterius Religionem ingredi non potest.

7. Accedens.-Rapta potest matrimonium contrahere cum raptore, ubi datur libera facultas in contrahendo.-[Vide correctionem Elencho II. n. 164. etiam quoad cap. praeced.]

TIT. XVIII. DE FURTIS.

Cap. 1. Qui furatur.-Qui furatur hominem, et vendiderit eum, convictus noxae morte moriatur.

2. Fures.-Furibus et latronibus in peccato obeuntibus Sacramenta deneganda sunt: secus si in morte eos poenituit.

3. Si quis.-Committens furtum ex necessitate non multum urgente peccat; unde imponenda est ei levis poenitentia. [Concordat decretum Innoc. XI., quo proscripta est propositio 36. asserens permissum esse furari etiam in gravi necessitate.]

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »