Obrázky na stránke
PDF
ePub

5. Matrimonia impuberum praesumuntur vim habere sponsalium, et ex illis oritur impedimentum publicae honestatis (c. un. fin. §. idem h. t. in 6.); nam si actus iste non valuit, ut debuit, valet saltem ut potuit ; maxime si id ex circumstantiis colligatur. Cessat autem ista praesumptio, si impuberes nuptias solum, et non sponsalia contrahere voluerunt; cum actus agentium non operentur ultra intentionem eorum (arg. lib. 19. ff. de R. C.). Hodie in locis in quibus Trid. viget, casus isti non sunt timendi, quia impuberibus parochus non assistet.

36. Q. III. An matrimonia filiorumfam. sine consensu parentum inita sint valida?

R. 1. Affirm. de jure Can.; ita definit Trid. sess. 24. c. 1. pr. de reform. matr.; cui consonat jus antiquum Can. 2. sufficiat, 27. q. 2. c. 13. 14. 23. 25. de sponsal. c. 12 de Regul. c. 7. de raptor. in quibus juribus ad valorem matrimonii requiritur solus consensus contrahentium, non vero parentum. Nam liberi quoad spiritualia et electionem status non substant patriae potestati: unde etiam sponsalia, sine consensu patris inita regulariter sunt valida, excepto casu, quo matrimonium iniretur cum gravi offensa patris; tunc enim, cum obligarent ad aliquid illicite agendum, non essent valida. Neque pater talia sponsalia irritare potest, quia patriae potestati non praejudicant (S. D. 2. 2. q. 104. a 5. in corp.). -His non obstant. Can. 1. aliter 30. q. 1. et Can. 3. cum seqq. 30. q. 5. c. 3. qui matrim. accus. pr. In. de nuptiis, l. 2. 18. ff. de rit. nupt. Nam jura civilia hic non curantur : Canones vero recte conciliantur cum aliis juribus, dicendo nuptias sine consensu patris non esse legitimas aut justas quoad honestatem et licitatem; quia regulariter sunt illicitae, quatenus filius aut filia omittit aut contemnit judicium paternum in re tam gravi.

2. Pater ad certum matrimonium cogens filium aut filiam, per se graviter peccat; nam tolli plenam libertatem a jure concessam, est causa tristium eventuum ex matrimonio coacto consequentium: non tamen incurrit excommunicationem latam a Trid. sess. 24. c. 9. de reform. matr. ; nam ibi sermo est tantum de dominis temporalibus et magistratibus ad certa matrimonia cogentibus. Si tamen adsit urgentissima causa maxime boni publici, v. g. propter bonum pacis, licebit patri' filium aut filiam compellere ad certas nuptias, cum in tali casu liberi teneantur patri obedire.

3. Filius in contrahendo matrimonio nolens sequi consilium aut praeceptum patris, non potest ideo exhaeredari; nam casus iste non numerantur in Nov. 115. cap. 3. An vero de jure statutario talis exhaeredatio, vel dotis negatio induci possit, dubitant DD. Negative subscribunt Abb., Sylv., Nav., Clar., Covar., Sanch., Gobat, etc. Affirmant. Bald., Sot., Laym., Zoes, Schmalz. et alii, quorum sententia videtur probabilis, saltem pro illo casu, quo nuptiae contrahuntur cum personis indignis et vilibus; nam statutum istud cohonestatur ob utilitatem publicam ne sanguis illustris commaculetur, discordiae et scandala oriantur, ut reverentia liberorum erga parentes conservetur, abusus et temeritas libertatis restringatur: et ita fertur practicari in Lusitania, Bavaria, etc. Nec in hoc casu secularis potestas disponit de rebus spiritualibus, sed praecise punit abusum libertatis et contemptum parentum. At si liberi sine consensu parentum dignas suo statu ineant nuptias, judico tali poenae non esse locum; quia jure suo utentes, nullique injuriam facientes, non sunt puniendi; et aliunde libertas matrimonii talibus poenis non est coarctanda (c. 29. de sponsal.).

[ocr errors]

TITULUS III.

De clandestina desponsatione ( 1 ).

37. In hoc tit. examinatur impedimentum clandestinitatis, quod oritur: 1.o Ex omissione publicarum denuntiationum. 2.o Ex omissione publicae praesentiae parochi et testium.

38. Q. I. An matrimonio praemittendae sint denuntiationes publicae?

R. 1.o Affirmative ex Conc. Later. c. fin. pr. h. t., cui inhaeret Trid. sess. 24. c. 1. de reform. matr. Nam Episcopi et parochi est curare, ut honeste et sine impedimentis matrimonia contrahantur; ad hunc vero finem potissimum inventae sunt denuntiationes publicae, ut si quis de populo impedimentum novit inter sponsos, illud intra praefixum terminum manifestet coram parocho. Porro praeceptum eas faciendi cum sit grave, concernens reverentiam Sacramenti, regulariter obligat sub mortali; non tamen est irritativum, ut saepius declaravit S. C., quia decretum irritans in cit. Trid. afficit posteriorem dispositionem de praesentia parochi et testium, non vero priorem de faciendis proclamationibus. Neque contrarium elicitur ex ablativo: denuntiationibus factis: siquidem ablativus iste significat conditionem accidentalem de praecepto, non vero substantialem de necessitate ad valorem matrimonii.

2.° Denuntiationes faciendae sunt tribus diebus festis continuis in Ecclesia inter Missarum solemnia (cap. fin. pr. h. t. Trid. l. c.); nam tali tempore et loco frequentior populus convenit. Ob quam rationem satisfieret Tridentino, si die non festo conveniret magnus populus, v. g. ad concionem vel processionem, et coram illo fierent denuntiationes: item si Parochus uno, alterove festo intermedio omitteret denuntiationes : quia continuitas ista moraliter est intelligenda, ne nimium temporis intervallum inter has denuntiationes intercedat.

3.

Denuntiationes faciendae sunt a proprio parocho sponsorum, licet committi possint alteri, sicut alicubi fieri solet per laicos aedituos; nam Trid. talem commissionem non prohibet. Si sponsi sunt actu diversarum parochiarum, denuntiationes faciendae sunt in utraque parochia; quia sic facilius impedimenta deteguntur. Si sponsi transtulerunt domicilium, circa denuntiationes servanda sunt in primis statuta cujusque dioecesis. Ut vero menti Conciliorum satisfiat, discrimen adhibendum est : et quidem, si sponsi noti sunt in loco contrahendi matrimonii, sufficit ibi fieri denuntiationes; si vero sint ignoti ambo vel alter eorum, denuntiationes fieri debent non tantum in nova parochia, sed etiam in priori parochia, ut ita facilius innotescant impedimenta, de quibus parochi inquirere debent ex praecepto Conc. Lateranensis, cui inhaeret Trid. l. c., licet solum meminerit denuntiationum in propria parochia faciendarum. Notat tamen P. Reiff. et alii, quod, si sponsi a loco nativitatis absint per quinque vel sex annos, non sint in eo denuntiandi, sed in loco domicilii, vel quasi domicilii, sicut opifices, famuli, etc., nisi specialis ratio aliud suadeat. Expediet autem, si tali casu parochus exigat juramentum ad cautelam, quod nullis sponsalibus vel matrimonio ligentur.

(1) Agitur de hac materia in Decreto, Can. 4. consanguineorum, 3. q. 4. et 30. q. 5. per tot.-In Trid. sess. 24. c. 1. de reform. matr.

39. Q. II. Quid juris circa deferenda impedimentȧ?

R. 1.o Populus sub gravi obligatione tenetur manifestare impedimenta latentia; cum omne jus praecipiat avertere peccatum et irreverentiam Sacramenti. Prius tamen ex lege charitatis monendi sunt sponsi de impedimento; et si monitio non prodest, necesse erit manifestare parocho impedimentum.— 2.o Cessat obligatio manifestandi, si exinde grave dampum denuntiatori immineat, vel timeatur grave apud alios scandalum; vel denuntiatio credatur non profutura, sed potius bona fide contrahentibus obfutura; vel si sciatur dispensationem pro foro interno esse obtentam, etc. Per hoc tamen non excusatur a denuntiando, quod sub secreto impedimentum cognoverit, quia secreto praevalet reverentia Sacramenti; imo ipsi contrahentes ab Ordinario interrogati, tenentur fateri impedimentum, vel a nuptiis abstinere; etenim quisque tenetur in conscientia delictum proprium manifestare, quando agitur de vitando peccato. — 3.o Si parochus extra confessionem certo novit impedimentum, tenetur illud, sicut quicumque alius, denuntiare Ordinario; nec potest assistere sponsis matrimonium etiam publice petentibus. At si impedimentum novit tantum ex confessione, debet monere poenitentem, ut a nuptiis abstineat; secus nolentem, utpote indispositum, non absolvet. Si tamen publice petat matrimonium, tenetur ei assistere, quia scientia sacramentalis ad actus exteriores non porrigitur, nec ea uti licet ( c. 2. de off. Ord.). - 4.° Si Episcopus, vel parochus sciunt impetratam esse dispensationem pro foro interno, dissimulare possunt, et sponsos copulare; secus vero si quis alius impedimentum denuntiet, quia dispensatio ista non porrigitur ad hunc casum.-- 5.o Delato impedimento, officium parochi est interdicere matrimonium, non tamen de illo cognoscere, sed cognitio ista spectat ad Episcopum (c. fin. pr. et §. fin. h. t.), licet sit tantum impedimentum impediens: Ordinarius vero, si saltem semiplene probetur. impedimentum, prohibebit nuptias; quia ad avertendum peccatum sufficit semiplena probatio, licet ad dissolutionem matrimonii, utpote negotium valde arduum, plena probatio requiratur (cap. fin. in fin. pr. hoc tit.).-6.o Si nullum impedimentum appareat, sponsi obligantur quantocius matrimonium contrahere: si vero illud differant ultra tres vel quatuor menses, novae denuntiationes faciendae sunt, ut fertur declarasse Sac. Cong. teste Rebello, quia intra tantum tempus facile novum impedimentum oriri potuit. Quod si autem sponsi sine denuntiationibus contraxerunt, istae supplendae sunt post matrimonium ante ejus consummationem (Trid. loc. tit.), nisi Ordinarius ex justa causa tales denuntiationes remisserit.

40. Q. III. Quis, et ex qua causa dispensare possit in denuntiationibus? R. 1. Jure novo Trid. l. c. Ordinarius, uti est Episcopus proprius, legatus apostolicus in sua provincia, praelatus plenissime exemptus cum clero et populo, capitulum, sede Episcopali vacante: et probabilius etiam Vicarius generalis Episcopi, cum et iste in materia sibi accommoda veniat nomine Ordinarii; idque praxi et usu confirmatur. Parochus econtra, cum nomine Ordinarii non veniat, regulariter in denuntiationibus dispensare nequit, nisi quantum ei permittit consuetudo in casu necessitatis, qui moram non patitur recurrendi ad Episcopum: ut si concubinarius in articulo mortis vellet contrahere cum concubina, etc., quod procedit etiam in casu, quo Episcopus ex obligatione officii sui tenetur dispensare, quia nullo jure constat, in tali casu facultatem dispensandi divolvi ad parochum.

2. Ordinarius facultatem dispensandi potest alteri delegare; nam id nullo jure prohibetur: imo Ordinario licet generaliter omnes causas matrimoniales committere; ergo et facultatem in denuntiationibus dispensandi.-Nec verum est cum

Host., Covarruv., Sánch., etc., quod Concilium ad hanc dispensationem eligat industriam personae Episcopi, ideoque eam delegare nequeat; nam industria personae non censetur electa, quando negotium a jure committitur prudentiae personae incognitae et indeterminatae, nisi expresse aliud statuatur.

3. Justae causae dispensandi in denuntiationibus sunt:-I. Probabilis timor de malitiose impediendo matrimonio, si denuntiationes praemitterentur.-II. Scandalum publicum: ut si concubinarius velit ducere concubinam, quae publice existimatur ejus esse uxor.-III. Repentinus casus: ut si statim proficiscendum sit ad bellum, vel si copulandi sint concubinarii, ne a judice comprehendantur. -IV. Casus revali dandi matrimonii antea publice in facie Ecclesiae contracti.— V. Qualitas personae, ut si Reges et alii proceres velint contrahere, quia eorum matrimonia non solent denuntiari. Similiter etiam ob ludibrium evitandum remitti solent denuntiationes seni volenti contrahere cum juvencula.-VI. Si instet tempus Adventus, vel Quadragesimae, praemissa una denuntiatione, reliquae omitti possunt.-VII. Denique quaecumque notabilis commoditas, sive spiritualis, sive corporalis, vel incommoditas evitanda.

4. Judicare de justitia causae est Ordinarii, qui, antequam dispenset, summarie et extrajudicialiter cognoscet, an causa sit justa dispensandi: nam Trid. totum hoc committit prudentiae et conscientiae Episcopi; et consequenter necessario non requirit probationes judiciales, sed nudam et planam cognitionem, etiam extrajudicialem. Et quamvis Ordinarius, stante justa causa, non teneatur ex rigore justitiae dispensare, cum dispensatio sit gratiae, et non necessitatis, Can. 15. in fin. 1. q. 7. c. 14. de elect. ibi: possit Ordinarius gratiam dispensationis facere; tamen quando adest causa boni communis vel notabilis commoditatis in bonis animae, corporis aut fortunae, obligatur Ordinarius vi officii fui, quo tenetur studere bono subditorum, dispensationem impertiri; alioquin potestas ista non esset ad aedificationem. Idem argumentum currit in dispensatione aliorum generum et materiarum.

[In Const. Bened. XIV. Satis vobis 17. Novem. 1741. circa matrimonia contrahenda, quae vocantur conscientiae, praecipitur:-I. Ut hujus modi matrimonia contrahenda cum denuntiationum dispensatione celebrentur coram parocho alterius ex contrahentibus: nec sine gravi causa adhibeatur alius sacerdos; et tunc a solo Episcopo deputandus.-II. Ut documenta sic celebrati matrimonii, statim a parocho vel alio sacerdote, ut supra deputato, ad Episcopum transmittantur, transcribanturque in libro distincto ab altero, in quo adnotantur matrimonia publice contracta, in Episcopali cancellaria sigillis obsignato asservando, et nunquam aperiendo, nisi de licentia Episcopi: documenta autem a parocho transmissa, vel sacerdote, qui illius vices gessit, serventur in secretiori loco penes ipsum Episcopum.—III. Ut proles inde suscepta baptizetur in Ecclesia, in qua aliis baptismus indistincte confertur, denuntieturque Episcopo intra triginta dies a nativitate dictae prolis numerandos, vel per parentes, vel per litteras eorum charactere exaratas, vel per aliam personam ab ipsis designatam, ac ejusdem prolis, et utriusque parentis vera nomina in libro adnotentur distincto ab altero matrimoniorum, eodem modo, quo hic, custodiendo.—IV. Ut conjuges aperte moneantur a parocho vel sacerdote, ac supra deputando, harum binarum conditionum adimplendarum pacto eis permitti secreti matrimonii celebrationem sub poena evulgationis matrimonii per Episcopum faciendae, licet hoc contractum sit data per eumdem Episcopum secreti fide.]

1

41. Q. IV. An matrimonia clandestina, sine parocho et testibus praesentibus, sint invalida?

R. 1.o Affirmative in locis, ubi viget decretum Trid. cit. sess. 24. c. 1. de reform. matr. ibi: Qui aliter, quam praesente parocho, et duobus vel tribus testibus matrimonium contrahere attentabunt, eos sancta Synodus ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit: et hujusmodi contractus irritos et nullos esse decernit. Quo decreto correctum est jus antiquum, juxta quod matrimonia clandestina erant valida (c. 2. h. t.), semper tamen graviter illicita, ut testatur Trid. cit. c. 1. pr. ex Can. 1. et seqq. 30. q. 5. Rationes gravissimas, ob quas matrimonia clandestina irritata sunt, insinuat Trid. l. c.; uti sunt gravia peccata, pluralitas conjugum, et continuatio adulteriorum; dum aliqui, relicta uxore clandestine ducta, cum alia palam contraxerunt, et cum ea in perpetuo adulterio vixerunt, etc. Et quia hoc decretum irritans fundatur in praesumptione periculi universalis, sequitur illud non cessare, etsi per accidens in uno, vel altero casu cessent ista mala et matrimonium non negetur.

2. Decretum hoc Trid. in nulla alia parochia obligat, nisi in qua publicatum et usu receptum est Trid. (cit. c. 1. in fin.). Unde:-I. Non stringit fideles in Anglia, Scotia, Hibernia, Suecia, Dania Saxonia, Prusia, etc.; quia ob haeresim regnantem in locis non est publicatum. Et similiter non stringit fideles inter Turcas et alios infidelis commorantes, cum ibi publicatum non sit.-II. Haeretici in locis, in quibus Trid. publicatum est, ligantur hoc decreto per se et regulariter; cum rebelles subditi non eximantur ab observatione legum, nisi decretum hoc contraria consuetudine abrogatum sit.--III. Fideles commorantes, v. g. in Hollandia et aliis provinciis confoederatis, ubi Trid. publicatum est, si nullum habere possunt sacerdotem catholicum, videntur valide coram duobus vel tribus testibus contrahere matrimonia: tum quia pia mater Ecclesia videtur condescendere ad eorum valorem; tum quia in talibus locis decretum Trid. moraliter impossibile est observari. Pastor tamen haereticus non est adhibendus, ut talis recognoscatur a catholicis.

[Benedictus XIV. per organum sacrae Cong. Conc. coram se habitae die 13. Maji 1741. generali decreto a se confirmato die 4. Novemb. ejusdem anni, per extensum relato in ejus Bullario tom. 1., pag. 87., declaravit:-I. Matrimonia contracta et contrahenda sive ab haereticis inter se, sive a catholicis cum haereticis, aut catholicus haereticam feminam ducat, aut catholica haeretico nubat, in foederatorum Ordinum Belgii provinciis valida esse, etiam si in iis celebrandis non servata fuerit forma a Tridentino praescripta; ita ut, si contingat utrumque conjugem ad catholicae Ecclesiae sinum se recipere, non opus sit eos coram parocho catholico consensum renovare: sin autem unus tantum sive maritus, sive uxor convertatur, neuter ad alias nuptias transire potest, quamdiu alter vivit.—II. Similia matrimonia itidem valida esse, etiam contracta extra fines dominii eorumdem foederatorum Ordinum ab iis, qui addicti sunt militaribus copiis, quae ab eisdem foederatis Ordinibus transmitti solent ad custodiendas, muniendasque arces conterminas; dummodo uterque conjux ad easdem copias pertineat.-III. Hujusmodi declarationem complecti etiam matrimonia contracta in civitate Mosae trajactensis, quamvis non jure dominii, sed oppignorationis tantum a republica foederatorum Ordinum possessa.-Nota tamen, ex epistola decretali ejusdem Pontificis ad Paulum Carmelitam excalceatum in iisdem provinciis missionarium: Redditae sunt, sub die 17. Sept. 1746., tom. 3., hujusmodi declarationem non

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »