Obrázky na stránke
PDF
ePub

24. Cum olim.-Summa, ut supra.

25. Abbate.-Verba privilegiorum debent intelligi, ut aliquid afferant, et non remaneat ambiguitas; et ideo verba secundum et juxta videntur apposita causative, non conditionaliter.

26. Super.-Dicit, qui dicuntur haeretici manifesti: quae sint pedagia, guidagia, et salinaria interdicta. Quomodo intelligitur praeceptum factum laico, quod de se conquerentibus in Ecclesiastico foro respondeat.

27. Novimus.-Clericus traditur curiae seculari, quia degradatur seculari potestate praesente, cui denuntiatur, ut suum forum illum recipiat.-[Qualiter facienda sit degradatio, vide Trid. sess. 13. cap. 4. de reform.]

28. Dilecto.- Si Papa indulget reo, qui propter absentiam actoris possessionem recuperare non potest, quod ei lapsus anni non noceat, intelligitur haec indulgentia secundum jus commune.

29. Cum inter.-Oblationis nomine intelligitur quidquid offertur Ecclesiae, quocumque modo in Missa vel extra et in Ecclesia vel extra.

30. Ex parte.-Lis dicitur mota, cum fuerit contestata.

31. Ex parte.--Constitutio legati de solvenda tertia mortuariorum Episcopo, intelligi debet de mortuariis, in quibus de jure communi debetur.

32. Tuae nobis.-In privilegio de percipiendis fructibus beneficiorum, appellatio beneficiorum etiam majora beneficia comprehendit, quando privilegium est concessum Episcopo pro honesta et favorabili causa.

33. Transmissae. — Verbum moderationis diminutionem continet, non augmentum.

IN SEXTO.-Ibi tit. XII.

Cap. 1. Veniens.-Declarat quid significet verbum privilegii: recipimus vos in proprios filios Ecclesiae Romanae, et quis locus dicatur esse desertus.

2. Constitutionem.-Declarat manifestum et evidens esse synonima et idem significare, quo ad casum cap. Si forte 11. de elect. in 6.—Declarat esse conspiratores et conjuratores, qui juraverunt et statuerunt de non recipiendo aliquem in canonicum ad mandatum Papae, donec possent resistere. - Statutum de non recipiendo aliquem ad Papae mandatum, multis ex causis est detestabile et illi

citum.

3. Exiit.-Declarat pene cunctas haesitationes, quae circa D. Francisci regulam contingere possunt, praesertim, an Fratres minores, quos Chordigeros vocant, illius regulae professores sint ad omnia Evangelii consilia obligati: et utrum aliquid proprium habere, et pecuniam recipere, legataque sibi relicta agnoscere valeant, cum multis aliis ambiguitatibus resolutis.- [Vide moderationem Elen

[blocks in formation]

cho I. n. 79, et cap. Ad conditorem 3. infra.-Haec decretalis est Nicol. III. non IV., ut habetur in plerisque antiquis Codicibus, cum data sit Soriani, ubi circa finem anni 1280. obiit idem Nicolaus III.: Nicolaus vero IV. nunquam fuit Soriani.]

4. Privilegium.-—Declarat, quod si eximantur a jurisdictione Episcopi capellae alicujus monasterii, pro his intelligenda tantum sint loca secreta et solitaria specialiter deputata monachis ad contemplandum, ubi illi morantes, et non alii exempti sunt.

5. Sicut.-Appellatione Clericorum suorum, quibus privilegiatus aliqui conferre possit beneficia, declaratur eos venire, qui vere et non ficte sunt ejusdem privilegiati familiares et commensales viventes illius expensis, etiamsi ad aliquod tempus pro ipsius agendis negotiis abfueriut.

IN CLEMENTINIS -Ibi tit. XI.

Cap. 1. Exivit.—Declarat cap. Exiit 3. supra.

2. Saepe contingit.—Declarans quid sign ificet clausula apposita in judicialibus commissionibus, quae fiunt a Principe, vel a jure, procedatur simpliciter, et de plano, et sine strepitu et figura judicii. Determinat de substantia judicii summarii requiri:-1.° Querelam per accusationem, denuntiationem aut inquisitionem propositam.-2. Citationem rei.--3.° Probationem causae aut delicti, quae incumbit quicumque querelanti.-4.° Defensiouem rei.-5.° Prolationem sententiae in scriptis latae.-6. Juramentum de calumnia, vel malitia sive de veritate dicenda.— 7.o Insertionem in actis petitionis actoris, seu querelae accusantis scripto aut verbo propositae.

IN EXTRAVAGANTIBUS JOANN. XXII.-Ibi tit. XIV.

Cap. 1. Quorumdam.-Declarat relinquendum esse judicio superiorum de qua vitalitate debeant esse indumenta Fratrum minorum, praecipiens sub poena excommunicationis illis obedire, et reprehendens Fratres, qui pro arbitrio suo habitus breves, strictos et novitatis plenos portabant: qui transgressores regulae non dicentur, si in hoc Superioribus obsequuntur: Superiores arbitrari posse, an habenda sint granaria, et cellaria pro necessariis ad victum colligendis.-[Concordat cap. Exit et Exivi supra. ]

2. Quia.-Praemisso qualiter glossantes cap. Exiit, excommunicationem ipso facto, non obstantibus quibuscumque privilegiis, incurrunt, illam usque ad Sedis Apost. beneplacitum suspendit.

3. Ad conditorem.-Dominium rerum, quae perveniebant ad Fratres Minores retentum ab Ecclesia Romana, simplici usu facti Fratribus ipsis reservato, in Const. Exiit supra 3. Pontifex refutat, probans eos non posse habere in re aliqua simplicem usum facti. Et statuit, quod de cetero nullum jus, nullumque dominium habeat Ecclesia Romana in rebus consumptibilibus, quae imposterum conferentur vel offerentur ipsis Fratribus.

4. Cum inter.-Opinio, quae asserit Christum et ejus discipulos nihil habuisse, et in his, quae habuerunt nullum jus ei fuisse, erronea est et haeretica.

[blocks in formation]

5. Quia.-Reprobatur opinio praesumentium impugnare Constitutiones ejusdem Joann. XXII. Ad conditorem 3., et Cum inter 4. supra. Et declarantur tanquam haeretici et Romanae Ecclesiae rebelles ab omnibus evitandi, si deinceps scienter verbo vel scripto defendere vel approbare contra illas praesumpserint.[In hac Const. agitur de materia clavium.]

TIT. XLI.-DE REGULIS JURIS.

Vide Auctorem h. t.

5 Joann. XXII. Aven.

ELENCHUS I

Decretalium expresse vel tacite correctarum a posterioribus Decretalibus, partim abrogatione, partim derogatione, partim moderatione; servato ordine titulorum ac capitulorum in unoquoque libro.

LIBER QUARTUS.

TIT. I.-DE SPONSALIBUS.

54. Decretali Alex. III. relatae in cap. Non est 11. prohibentis tempore generalis interdicti celebrationem divinorum officiorum et Sacramentorum administrationem, exceptis baptismo parvulorum, et poenitentia pro morientibus, derogatum est a Bonif. VIII. cap. Quoniam 19. de sentent. excom. in 6. permittente baptismum et confirmationem administrari posse etiam adultis: et permittente alia quamplurima cap. Alma mater ut infra n. 69.

TIT. XIII.—DE EO, QUI COGNOVIT, etc.

55. Decretalis relata in c. Si quis 1. recensens inter impedimenta impedientia matrimonium cum quacumque persona contrahendum, crimen incestus commissi cum propriis consanguineis, vel conjugis, abrogata est a contraria consuetudine, de qua vide notata supra n. 21. et 22.

56. Decretalis Alex. III. relata in c. Veniens 2. statuentis, eum qui post matrimonium contractum cognovit consanguineam uxoris suae, impediri, ea mortua, ad contrahendum cum quacumque alia, sicut et si incestuosus fuerit ante matrimonium, abrogata est ut supra n. 22.

57. Decretalis Coelest. III. relata in cap. Transmissae 4. idem statuentis, abrogata est ut supra.

LIBER QUINTUS.

TIT. III.-DE SIMONIA.

58. Decretali Alex. III. relatae in c. Insinuatum 13. statuentis, simoniacum manifestum amovendum esse a beneficio, tacite derogatum est, seu ampliata a Paulo II. cap. Cum detestabile 2. hoc eod. tit. in Extrav. Comm. declarante simoniacum tam manifestum, quam occultum cujuscumque conditionis sit, etiam Cardinalatus honore fulgentem, ipso facto privatum beneficio simoniace acquisito; et teneri ad illius dimissionem, et fructuum restitutionem ante omnem declarationem; sicuti et ex Const. S. Pii V. Cum primum §. 8.

59. Decretalis Alex. III. relata in cap. Veniens 19. statuens, superiores reguleres simoniace accipientes aliquem ad habitum suspendendos esse ab officio, et sic receptum ingredi debere aliud monasterium, ampliata est ab Innoc. III. cap. Dilectus 30. et cap. Quoniam 40. hoc eod. tit. extendente hanc prohibitionem ad Regulares utriusque sexus; poenam vero egressus e monasterio, in quo recepti vel receptae sunt, in locum arctioris regulae ad agendam perpetuam poenitentiam, tam ad recipientes, quam ad receptos seu receptas, ut in cit. cap. Quoniam.

60. Eadem Decretalis ampliata est ab Urb. V. cap. Sane 1. hoc eod. tit. in Extravag. comm. addente excommunicationem ipso factó tam in dantes, quam in recipientes Regulares pariter utriusque sexus: suspensionem vero, si capitulum, et conventus fuerit, ipso jure, quas poenas Papae reservat. Hanc tamen suspensionem Thes. de Poen. verb. Simonia c. 10. n. 1. sentit intelligendam esse non ab officio et beneficio, sed ab officio tantum capitulari, seu administratione.

TIT. V. DE MAGISTRIS.

61. Decretalis Honorii IV. relata in cap. Super specula 5. indulgentis beneficiatis tam docentibus theologiam, quam huic studentibus integram perceptionem fructuum suorum beneficiorum, et praebendarum per quinquennium ob hanc causam non residentibus, ampliata est a Bonif. VIII. cap. Cum ex eo 34. de elect. in 6. impertientis hujusmodi gratiam etiam beneficiatis curam animarum habentibus cum Episcoporum, seu suorum superiorum dispensatione per septennium. Vide notata supra n. 6.

TIT. VI. DE JUDAEIS.

62. Decretalis Conc. Later. relata in cap. Ita quorumdam 6. excommunicantis Christianos deferentes arma, et alia facientia ad belli apparatum ad Saracenos; aut gubernationem exercentes in eorum piraticis navibus, ampliata est ab Innoc. III. cap. Ab liberandam 17. eod. tit. addente poenam satisfactionis tempore absolutionis faciendae in favorem Terrae Sanctae. Verum haec censura et poena non est in usu, cum hodie Terra Sancta ab Infidelibus detineatur.

TIT. XIX.-DE USURIS.

63. Decretalis Alex. III. relata in cap. Quia 3. statuentis usurarium manifestum decedentem in hoc peccato privandum esse Ecclesiastica sepultura, ex quo infertur ea non esse privandum, si poenitens decedat, mandaudo, ut restituantur usurae, prout notat Gloss. in cap. Quamquam 2. hoc eod. tit. in 6. verb. Mandaverint, ampliata est a Greg. X. cit. cap. Quamquam hoc eod. tit. in 6. praescribente non esse sepeliendum, licet restitutionem mandaverit, nisi prius vel facta sit restitutio, vel praestita idonea cautio de restituendo pro viribus haereditatis.

TIT. XXXI. -DE EXCES. PRAELATORUM.

64. Decretali Greg. IX. relatae in cap. Nimis 17. permittentis Ordinibus Praedicatorum et Minorum novorum conventuum erectionem de licentia tantum Ordinariorum, derogatum est a Bonif. VIII. cap. unic. Cum ex eo hoc eod. tit. in 6. praecipiente hos erigi non posse neque ab ipsis, neque ab aliis Ordinibus mendicantibus absque speciali Sedis Apostol. facultate.

« PredošláPokračovať »