Obrázky na stránke
PDF
ePub

suffragari sponsis utriusque catholicis ibidem degentibus, si coram civili magistratu aut haeretico ministro consensum in matrimonium de praesenti declaraverint, nec illud ad formam Tridentini contraxerint, aut post contractum more haereticorum consensum renovaverint.]

3.o In casu, quo revalidatur matrimonium ob impedimentum publicum, necessaria est praesentia parochi et testium; nam alias non erit matrimonium firmum et probabile in facie Ecclesiae. At si impedimentum est occultum, non est necessaria talis praesentia, ut declaravit S. Pius V., quam declarationem sequitur S. Poenitentiaria et communis praxis. Nam Tridentino satisfit per hoc, quod antea matrimonium contractum sit in facie Ecclesiae, adeoque probari possit; ita ut revalidatio retrotrahatur ad tempus, quo praesentia parochi et testium fuit adhibita.-Nec obstat, quod Clem. VIII feratur dispensasse, ut revalidatio fieret sine parocho et testibus: nam dispensatio ista vel fuit ad majorem cautelam et securitatem, vel necessaria fuit, ex eo quia impedimentum in foro externo fuit probabile: Schmalz a n. 119.

4.o Episcopus contra decretum Trid. non potest dispensare, ut matrimonium clandestinum valeat; nam talis potestas ei non conceditur, maxime cum ipsi contraentes reddantur omnino inhabiles ad sic contrahendum. Neque in casibus, in quibus ante Trid. matrimonia clandestina erant licita, hodie post Trid. sunt valida; quia casus isti non reperiuntur excepti a decreto irritante: uti sunt, periculum mortis, grave malum ex publico matrimonio secuturum, malitiosa impeditio matrimonii, periculum amittendae opportunitatis illud contrahendi, et revalidatio illius publice contracti, si impedimentum fiat notorium.

5.o Fideles transeuntes ex loco, ubi Trid. non observatur, ad locum ubi observatur, tenentur servare formam Tridentini; nam ratione contractus sortiuntur forum (c. fin de foro compet.); ergo ut valide contrahat, tenentur servare formam substantialem praescriptam matrimonio in tali loco contrahendo. At si ex loco, ubi Trid. observatur, veniant ad locum, ubi non observatur, animo ibi figendi domicilium, valide contrahunt matrimonium clandestinum.-[Quod verum est, etiam si ibi figant domicilium solo animo, ut sine parocho et testibus contrahant, si hoc vere transferatur, ut ex infra cit. decreto, ].-Quod speculative loquendo, verum est etiam in illo casu, quo data opera se conferunt ad illum locum contraendi matrimonii clandestini causa: quia utentes jure suo, nihil faciunt in fraudem legis. Sed odie contrarium est tenendum ex decreto Cong. Conc. an. 1627. 14. Aug. relato etiam a Bened. XIV. Ins. Ecclesiast. 33., quod approbavit Urban. VIII. idemque recepit Archiep. Coloniensis.- [Ubi insuper declarantur invalide contraere, si per dictum locum transeuntes, etiam sine fraude contrahant, quoties adhuc retinent domicilium in loco, ubi Tridentinum quoad hoc punctum promulgatum est.]

6. Matrimonia clandestina non valent per se in vim sponsalium: ita Sanch., Barbos., Fagnan. et alii contra Laym., Conink., etc. Nam talis contractus est absolute irritatus; ergo nec valet in vim sponsalium, nisi alia esset intentio contrahentium. Hinc. S. Cong. teste Joann. Gallemart. respondit Episcopo Patavino, matrimonium clandestinum non resolvi in sponsalia.-Nec obstat cap. unic. §. idem de despons. impub.; nam jus praesumit matrimonia impuberum valere, saltem ut sponsalia: quae praesumptio non stat in matrimonio clandestino, ne scil. actus agentium operentur ultra intentionem eorum.

42. Q. V. Qualis debeat esse parochus assistens matrimonio?

R. 1.° Debet esse parochus proprius domicilii, vel cuasi domicilii, ratione

cujus fit aliquis parochianus; nam aliae qualitates a Trid. sess 24. c. 1. de reform. matr. non requiruntur in parocho. Nomine parochi veniunt etiam illi, qui cumulativam potestatem habent cum parocho: ut Episcopus, Legatos apostolicus, Papa, Cardinalis in Ecclesiis suorum titulorum, capitulum, Sede vacante: item illi, qui vices parochi agunt, ut Vicarii perpetui et temporales. Unde:-I. In parocho non requiritur qualitas sacerdotii; quia sine hac est verus parochus, et assistere potest; cum assistentia non sit actus Ordinis, sed testimonii.-Nec obstant verba cit. Trid. vel alio sacerdote, nam particula alius non semper est repetitiva similium, sed quandoque dissimilium, prout subjecta materia patitur; sicut Luc. 23. ducebantur autem et alii duo nequam cum eo.-II. Parochus suspensus vel excommunicatus, etiam non toleratus, valide assistit matrimonio, quia adhuc est parochus; cum censurae istae non tollant titulum parochiae, neque inficiant talem assistentiam; cum ista nec sit actus jurisdictionis, nec actus officii sub censuram cadens, nec actus testimonii specialiter qualificati; eo quod testes etiam infames recipiantur ad probationem matrimonii.-III. Parochus, cui ordinarius specialiter prohibuit assistere matrimonio, licet assistendo graviter peccet contra praeceptum superioris, valide tamen assistit; quia per hanc prohibitionem non desinit esse proprius parochus, ac prohinde locus est regulae: Multa fieri prohibentur, etc. Ex quo patet disparitas ad c. 16. de elect., quia suspensio privat voce activa et passíva: et cons. inficit electionem: econtra dicta prohibitio non privat titulo parochiae. Multo minus validae assistentiae obstat vita criminosa parochi, vel occultus defectus tituli; dummodo ex errore communi habeatur pro parocho, ut alias saepe dictum ex l. Barbarius 3. ff. de offic. Praetor.

2.° Parochus, licet excommunicatus, potest delegare facultatem assistendi matrimonio; non tamen alii, quam sacerdoti sive seculari, sive regulari, ex Trid. loc. cit., ubi in delegato requirit qualitatem sacerdotii ibi : vel alio sacerdote: secus sine hac comissione et qualitate sacerdotii invalida est assistentia ob decretum irritans ibi subnexum.-[Sacerdos a proprio parocho ad hoc delegatus potest assistere matrimonio nedum intra delegantis parochiam, sed etiam extra propriam dioecesim; et multo magis delegatus ab Episcopo, ut probat Fagnan. hoc eod. tit. cap. Quod nobis n. 33. et seqq.; non posset autem assistere cum consuetis solemnitatibus, nec sponsos benedicere sine consensu porochi intra cujus parochiam contraheretur matrimonium: cum tunc exerceret jurisdictionem in alieno territorio Reiff. hoc tit. §. 2. n. 67.]-Venit autem in generali commissione ad sacramenta administranda etiam facultas assistendi matrimoniis; ut com. cum praxi tenet contra Enriq., Sánch., etc. Nam licet parochus proprie non administret sacramentum matrimonii; vulgari tamen et abusivo modo dicitur administrare, quatenus praesentiam praestat huic sacramento; ergo si vicario alicui generaliter committat sacramentorum administrationem, censetur includere etiam assistentiam matrimonii: si v. g. inter duos parochos vel capellanos bellicos est generalis conventio aut consuetudo, ut alter alterius absentis vices suppleat in actibus parochialibus, valide alter loco alterius assistit matrimonio; cum talis commi ssio generalis non prohibeatur a Trid.

3.o Licentia praesumpta de futuro non sufficit ad valide assistendum; bene vero praesumpta seu tacita de praesenti, dum parochus est praesens, videt, non contradicit ei, qui vult assistere: ita com. Ratio I. quia licentia praesumpta de futuro, non est actu licentia, quam requirit Trid. sed tantum esset, si parochus adesset; ergo. Neque locum hic habet ratihabitio ex reg. in 6., quia valor matrimonii

non pendet ex solo mandato parochi, sed etiam ex consensu partium, qui sine actuali licentia parochi non est legitimus. Ratio II. est ex reg. 43. qui tacet in 6., quia tacens tunc habetur pro consentiente, etiam in odiosis, dum facile posset et deberet contradicere, et non contradicit: sed in dato casu parochus facile posset et deberet contradicere; ergo.-II. Si licentia, conscio sacerdote, petita est, is valide assistit matrimonio, dummodo licentia prius sit data, licet nuncio in via existente necdum sit intimata; nam talis licentia censetur statim accepta a momento concessionis. Hoc tamen modo illicite agit sacerdos; quia sacramentum exponit periculo invaliditatis, casu quo licentia est denegata, vel posterius concessa. Si autem sacerdote inscio, licentia data est, donec intimetur, non est valida assistentia; quia non censetur acceptata.-III. Ordinarii licentia, ut sacerdos assistat copulationi Titii cum certa persona, non sufficit ad assistendum contrahenti cum alia persona, cui Ordinarius interdixit matrimonium; quia iste casus specialis non venit in generali commissione ex reg. 81. in 6.: at si dedit licentiam, ut assistat, praemissis denuntiationibus, his omissis, valide assistit; quia concessio ista censetur conformis juri, juxta quod matrimonium, omissis denuntiationibus celebratum, est validum.-IV. Licentia metu extorta valet, cum nullibi irritetur, sicut irritatur concessio jurisdictionis metu facta (l. 2. ff. de judic.). Dolus, nisi sit in causa finali, non vitiat licentiam ; quia causa finalis vera, licet impulsiva sit falsa, sufficit ad validam impetrationem.-V. Revocatio licentiae non prius sortitur effectum, donec ab Ordinario per se, vel per litteras, aut nuncium sit intimata commissario, licet is aliunde sciverit esse revocatam: ita Sánchez et alii ex lib. 17. ff. de off. praesid. Nam licentia data est voluntate parochi et accepta voluntate commissarii ; ergo etiam utriusque voluntate dissolvi debet, scil. per intimationem ab Ordinario seu Parocho factam.-Nec obstat paritas a delegato, cujus jurisdictio, re integra, expirat morte delegantis (c. 20. de off. Deleg.), quia delegatus non potest agere in virtute delegantis, utpote mortui ; at in nostro casu commissarius tamdiu censetur agere in virtute parochi, donec revocatio mandati ei intimetur; quod etiam accidit in procuratore (c. 13. de procur.).

4. Si sponsi actu sint diversarum parochiarum, valide assistit parochus, sive sponsae, sive sponsi: ita fertur declarasse S. Cong.; nam propter unitatem hujus Sacramenti parochus unius sponsi fit parochus etiam alterius.-I. Quoad licentiam attendi debet consuetudo dioecesium, juxta quam in plerisque locis copulatio spectat ad parochum sponsae.-II. Sponsus aequaliter habitans per annum in duplici domicilio, contrahere potest coram alterutro parocho; licet conveniens sit, ut contrahens in hyeme, adhibeat parochum hyemalis domicilii et econtra. Principes et alii magnates coram parocho sui palatii contrahere debent.-III. Vagi regulariter contraunt coram parocho loci, in quo tempore contractus versantur, quia in eo sortiuntur forum: licet Sanchez dicat probabile, quod vagi, vel saltem si unus sit vagus, eligere sibi possint parochum. Circa matrimonia vagorum observandum est praeceptum Trid. sess. 24. cap. 7. de reform. matrim.: ut scil. nullus parochus eorum matrimoniis assistat, nisi prius facta diligenti inquisitione de ipsorum statu et habilitate, re tota delata ad Ordinarium, atque ab eo obtenta licentia. Quod sane fit propter evitandum periculum animarum, ne uxores uxoribus superinducantur, prolibus noceatur, et alia mala perpetrentur. Idem dic de matrimonio forensium, seu peregrinorum, qui alibi domicilium habent.-IV. Milites in castris contrahunt coram Curione seu Capellano castrensi, si is a Papa vel Ordinario loci approbatus sit ad curam animarum; et si facultas Curionis extendat se

[ocr errors]

etiam ad praesidia, potestas ista est non privativa, sed cumulativa cum potestate parochi Sac. Cong. in una Belgii 1683. 29. Maji. Si vero Capellanus bellicus. non sit approbatus ad curam animarum, milites contrahere debent coram parocho loci, in quo existunt, cum iste sit proprius eorum parochus. Ceterum approbatio ab Episcopo unius dioecesis non extendit se ad aliam dioecesim: et ideo non sufficit ad valide assistendum matrimonio militum, ad aliam dioecesim discedentium. [Ex decretis Cong. Conc. relatis a Bened. XIV. Instit. Eccl. 33., rite contrahere possunt matrimonium coram parocho loci, intra cujus parochia limites degunt: I. Praetor, judex, medicus temporalis, professor alicujus facultatis, discipuli et famuli, licet exteri: circa quod punctum, vide regulam ab Auctore allatam lib. II. tit. 2. de foro comp. n. 20. et seq.-II. Carceribus detenti, dummodo non detineantur pro custodia tantum, videlicet donec eorum causa judicis sententia cognoscatur. III. Puellae expositae in hospitio spuriorum detentae.IV. Puellae, quae in aliis hospitiis seu conservatoriis servantur et eorumdem proventibus aluntur, licet per breve tempus discedant suos domesticos invisurae. Puellae vero, quae data fide, et viro jam destinatae per consaguineos invitae monasteriis detinentur, ex generalibus decretis Cong. Episc. et Regul. cit. Instit. relatis, extrahi debent ab iisdem monasteriis, licet Ordinario minime subjectis, ut 'contrahere possint coram Parocho, cujus ditioni paterna aedes adjecta judicabitur. Quod si difficile sit ad extractionem devenire, illaeque in alia parochia domici lium non habeant, tunc matrimonium contrahent coram parocho, intra cujus parochiam situm est monasterium: si vero proprium domicilium habeant, coram hujusmodi domicilii parocho contrahent, ut probat idem Benedictus loc. cit.

Quis autem debet assistere matrimonio, quod aliquando ineundum est ab iis, qui in xenodochiis in gravi vitae periculo versantur, ut animae saluti prospiciant, an scilicet xenodichii capellanus, vel parochus in cujus ditione illud situm est, magna est contentio inter DD. ideoque standum erit in tali casu declarationi, seu deputationi Ordinarii, ut ibidem sentit idem Pontifex. Verum tunc monendus erit aegrotus, ne sanitati restitutus ad uxorem accedat, donec paruerit iis, quae a S. Officio praescribuntur circa juramentum ab eo praestandum de sua libera conditione, ceterisque impedimentis, juxta instructionem d. Tribunalis relatam a Corrado in Praxis dispensat. lib. 7. c. 6. n. 23., si temporis spatium non suppetat ea uti, antequam matrimonium sive intra, sive extra praefata xenodochia contrahatur.

Caeterum ex aliis decretis Cong. Conc. cit. Instit. relat. parochus loci, ubi quis degit rusticationis, recreationis vel negotiorum causa; seu ad quem quis se transfert solo animo contrahendi matrimonium, non autem contrahendi domicilium, non est proprius quoad ipsum matrimonium.

43. Q. VI. Quot et quales esse debeant testes matrimonio interessentes ? R. Saltem duo; in quibus tamen nulla specialis qualitas requiritur, sed sufficiunt qualitates de jure naturali requisitae, scil. usus rationis, et plena advertentia ad id, quod agitur inter sponsos: ita colligitur ex Trid. sess. 24. c. 1. de reform. matr. ibi: duobus vel tribus testibus: ubi pro testibus nulla specialis qualitas exprimitur; ergo nec nos illam requirere debemus, ne magis in hac materia correctoria recedamus a jure naturali. Ratio congrua est, quia favor matrimonii exposcit testes etiam minus habiles, uti sunt feminae, minores, infames (arg. c. 6. de haeret. in 6.), ne praecludatur via contrahendis matrimoniis; maxime cum minor idoneitas testium regulariter adjuvetur per excellens testimonium parochi. Unde

in hoc contractu cessat edictum prohibitorium de testibus (l. 1. et seqq. ff. de test. Can. 2. placuit 4. q. 3. c. 28. de sponsal.).—His non obstat c. 1. de consang.; nam ibi non agitur de contrahendo, sed dissolvendo matrimonio; quae dissolutio, ne fiat cum irreverentia tanti Sacramenti, exigit testes omni exceptione majores.

44. Q. VII. Qualis, et in quo loco debeat esse praesentia parochi et testium? R. 1.o Praesentia ista non debet esse mere physica, sicut est dormientium, ebriorum; sed moralis, ut testes adsint modo humano, et intelligant quid agatur; non mere casualis sine advertentia: si tamen testes, qui casu advenerunt, admoneantur a sponsis, ut attendant contractui celebrando, sufficit eorum testimonium, cum per eos probari possit matrimonium: ita saepius decidit S. Cong. Ob eamdem rationem sufficit praesentia parochi et testium vi aut dolo extorta, ut com. tenet contra Seguram, et saepius declaravit S. Cong.; nam hoc modo, cum probari possit matrimonium, obtinetur principalis finis Tridentini; et aliunde voluntaria praesentia nullibi a jure requiritur ad valorem matrimonii. Huc valet illud JCti. lib. 209. ff. de V. S.:. Scire, non etiam velle is debet, cum eo invito recte fit.

Dices: Ad auctoritatem praestandam requiritur praesentia moralis secundum intellectum et voluntatem; puta, ut quis sciat et velit contractum fieri (lib. 1. in fin. ff. de auct. tut.); sed parochus nomine Ecclesiae debet praestare auctoritatem matrimonio, et sponsos copulare per verba : Ego vos conjungo, etc.; ergo.

R. D. M. Debet praestare de ritu accidentali, C. m. De ritu substantiali ad valorem matrimonii requisito, N. m. Auctoritas parochi est solum ritus accidentalis, et cons. et sciente invito parocho, valide contrahitur matrimonium, non tamen licite; quia parocho coacto injuria et praecepto Ecclesiae contemptus infertur, ac proinde ita contrahendo graviter peccatur. Similiter parochus, si data opera omittat consueta verba copulationis, videtur graviter peccare, cum talis omissio adversetur gravi praecepto; licet Sánch., Gonz. et alii dicant non excedere veniale.; quia verba ista nec sunt de forma Sacramenti, nec de ritu magni momenti.

2. Matrimonium regulariter celebrandum est in Ecclesia propriae parochiae, ut habet com. praxis. Potest tamen parochus proprius extra fines suae parochiae, imo et dioecesis assistere matrimonio suorum parochianorum ; quia talis assistentia nec est actus jurisdictionis contentiosae, nec per se exigit actum Ordinis, sicut benedictio nuptiarum, neque locum a Trid. habet determinatum. Si tamen Parochus solemniter vult assistere matrimonio in aliena Parochia, opus habet licentia parochi loci, ne functiones eorum perturbentur. Ex causa aliqua potest parochus matrimonio assistere in oratorio vel domo privata : ut si sponsus vel sponsa aegrotet, etc. Haec eadem proportionaliter observat commissarius, cui parochus licentiam dedit assistendi.

45. Q. VIII. Quomodo probetur valor matrimonii?

R. 1.° De jure Trid. probatur ex testimonio parochi et testium, uti etiam ex libro parochiali; quia parochus in annotandis matrimoniis constituitur a cit. Trid. sess. 24. c. 1. de reform. matr. instar notarii publici.—2.o De jure veteri matrimonium probandum est ab eo, qui asserit esse contractum, quia asserentis est probare ex l. 2. ff. de prob., ex qua regula suppletur textus c. 1. h. t. ibi : Viro incumbit probatio, puta asserenti vel mulieri asserenti. Si uterque neget, non sunt cogendi ad matrimonium : si vero uterque affirmet matrimonium esse clandestine contractum, eis credendum est (c. 2. h. t). Porro matrimonium clandestinum, postquam ex judicio Ecclesiae publicatum est, habetur pro valido, ac si ab

« PredošláPokračovať »