Obrázky na stránke
PDF
ePub

3.

Alienantes et recipere praesumentes bona ecclesiastica absque beneplacito Apostolico, ad formam Extravagantis Ambitiosae, De reb. Eccl. non alienandis.

4.

Negligentes sive culpabiliter omittentes denuntiare infra mensem Confessarios sive Sacerdotes a quibus sollicitati fuerint ad turpia, in quibuslibet casibus expressís a Praedecess. Nostris Greg. XV. Const. Universi, 20. Augusti 1622. et Benedicto XIV. Const. Sacramentum poenitentiae, 1. Junii 1741.

Praeter hos hactenus recensitos, eos quoque quos Sacrosanctum Concilium Tridentinum, sive reservata Summo Pontifici aut Ordinariis absolutione, sive absque ulla reservatione excommunicavit, Nos pariter ita excommunicatos esse declaramus; excepta anathematis poena in Decreto sess. IV., de editione et usu Sacrorum Librorum constituta, cui illos tantum subjacere volumus, qui libros de rebus Sacris tractantes sine Ordinarii approbatione imprimunt, aut imprimi faciunt.

SUSPENSIONES LATAE SENTENTIAE SUMMO PONTIFICI RESERVATAE.

1.

Suspensionem ipso facto incurrunt a suorum beneficiorum perceptione ad beneplacitum S. Sedis, capitula et conventus ecclesiarum et monasteriorum, aliique omnes, qui ad illarum seu illorum regimen et administrationem recipiunt Episcopos aliosve Praelatos de praedictis ecclesiis seu monasteriis apud eamdem S. Sedem quovis modo provisos, antequam ipsi exhibuerint Litteras Apostolicas de sua promotione.

2.

Suspensionem per triennium a collatione Ordinum ipso jure incurrunt aliquem Ordinantes absque titulo beneficii vel patrimonii, cum pacto ut ordinatus non petat ab ipsis alimenta.

3.

Suspensionem per annum ab ordinum administratione ipso jure incurrunt ordinantes alienum subditum etiam sub praetextu beneficii statim conferendi, aut jam collati, sed minime sufficientis, absque ejus Episcopi litteris dimissorialibus, vel etiam subditum proprium, qui alibi tanto tempore moratus sit, ut canonicum impedimentum contrahere ibi potuerit, absque Ordinarii ejus loci litteris testimonialibus.

[ocr errors]

Suspensionem per annum a collatione ordinum ipso jure incurrit qui, excepto casu legitimi privilegii, ordinem Sacrum contulerit absque titulo beneficii vel patrimonii clerico in aliqua Congregatione viventi, in qua solemnis professio non emittitur, vel etiam religioso nondum professo.

5.

Suspensionem perpetuam ab exercitio ordinum ipso jure incurrunt religiosi ejecti, extra Religionem degentes.

6.

Suspensionem ab Ordine suscepto ipso jure incurrunt, qui eumdem Ordinem recipere praesumpserunt ab excommunicato, vel suspenso, vel interdicto nominatim denuntiatis, aut ab haeretico vel schismatico notorio: eum vero qui bona fide a quopiam eorum est ordinatus, exercitium non habere Ordinis sic suscepti, donec dispensetur, declaramus.

7.

Clerici seculares exteri ultra quatuor menses in Urbe commorantes, ordinati ab alio quam ab ipso suo Ordinario absque licentia Card. Urbis Vicarii, vel absque praevio examine coram eodem peracto, vel etiam a proprio Ordinario posteaquam in praedicto examine rejecti fuerint; nec non clerici pertinentes ad aliquem e sex Episcopatibus suburbicariis, si ordinentur extra suam dioecesim, dimissorialibus sui Ordinarii ad alium directis quam ad Card. Urbis Vicarium; vel non praemissis ante Ordinem Sacrum suscipiendum exercitiis spiritualibus per decem dies in domo urbana Sacerdotum a Missione nuncupatorum, suspensionem ab Ordinibus sic susceptis, ad beneplacitum S. Sedis, ipso jure incurrunt: Episcopi vero ordinantes, ab usu Pontificalium per annum.

INTERDICTA LATAE SENTENTIAE RESERVATA.

1.

Interdictum Romano Pontifice speciali modo reservatum ipso jure incurrunt Universitates, Collegia et Capitula, quocumque nomine nuncupentur, ab ordinationibus seu mandatis ejusdem Romani Pontificis pro tempore existentis ab universale futurum Concilium appellantia.

2.

Scienter celebrantes vel celebrari facientes divina in locis ab Ordinario, vel delegato Judice, vel a Jure interdictis, aut nominatim excommunicatos ad divina officia, seu ecclesiastica Sacramenta, vel ecclesiasticam sepulturam admittentes, interdictum ab ingressu Ecclesiae ipso jure incurrunt, donec ad arbitrium ejus cujus sententiam contempserunt, competenter satisfecerint.

Denique, quoscumque alios Sacrosanctum Concilium Tridentium suspensos aut interdictos ipso jure esse decrevit, Nos pari modo suspensioni vel interdicto eosdem obnoxios esse volumus et declaramus.

Quae vero censurae sive excommunicationis, sive suspensionis, sive interdicti, Nostris, aut Praedecessorum Nostrorum Constitutionibus, aut sacris canonibus praeter eas, quas recensuimus, latae sunt, atque hactenus in suo vigore perstiterunt, sive pro R. Pontificis electione, sive pro interno regimine quorumcumque Ordinum et Institutorum Regularium, nec non quorumcumque Collegiorum, Congregationum, coetuum locorumque piorum, cujuscumque nominis aut generis sint, eas omnes firmas esse, et in suo robore permanere volumus et declaramus. Caeterum decernimus, in novis quibuscumque concessionibus ac privilegiis,

quae ab Apostolica Sede concedi cuivis contigerint, nullo modo ac ratione intelligi unquam debere, aut posse comprehendi facultatem absolvendi a casibus et censuris quibuslibet Romano Pontifici reservatis, nisi de iis formalis, explicita ac individua mentio facta fuerit; quae vero privilegia aut facultates, sive a Praedecessoribus Nostris, sive etiam a nobis, cuilibet Coetui, Ordini, Congregationi, Societati, et Instituto, etiam regulari, cujusvis speciei, etsi titulo peculiari praedito, atque etiam speciali mentione digno a quovis unquam tempore huc usque concessae fuerint, ea omnia easque omnes Nostra hac constitutione revocatas, suppressas, et abolitas esse volumus, prout reapse revocamus, supprimimus, et abolemus, minime refragantibus aut obstantibus privilegiis quibuscumque, etiam specialibus, comprehensis vel non in corpore juris, aut Apostolicis Constitutionibus, et quavis confirmatione Apostolica, vel immemorabili etiam consuetudine, aut alia quacumque firmitate roboratis, quibuslibet etiam formis ac tenoribus, et cum quibusvis derogatoriis, aliisque efficacioribus et insolitis clausulis, quibus omnibus, quatenus opus sit, derogare intendimus, et derogamus.

Firmam tamen esse volumus absolvendi facultatem a Tridentina Synodo Episcopis concessam (sess. 24., cap. de reform.), in quibuscumque censuris Apostolicae Sedi ac Nostra Constitutione reservatis, iis tantum exceptis, quas eidem Apostolicae Sedi speciali modo reservatas declaravimus.

Decernentes has Litteras, atque omnia et singula, quae in eis constituta ac decreta sunt, omnesque et singulas, quae in eisdem factae sunt ex anterioribus Constitutionibus praedecessorum nostrorum, atque etiam nostris, aut ex aliis sacris Canonibus quibuscumque, etiam Conciliorum Generalium, et ipsius Tridentini, mutationes, derogationes, suppressiones atque abrogationes, ratas et firmas, ac respective rata atque firma esse et fore, suosque plenarios et integros effectus obtinere debere, ac reapse obtinere; sicque et non aliter in praemissis per quoscumque Judices Ordinarios, et Delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac S. R. E. Cardinales, etiam de Latere Legatos ac Apostolicae Sedis Nuncios, ac quosvis alios, quacumque praeeminentia ac potestate fungentes et functurus, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter judicandi et interpretandi facultate et au⚫ctoritate, judicare ac definiri debere; et irritum atque inane esse ac fore quidquid super his a quoquam quavis auctoritate, etiam praetextu cujuslibet privilegii, aut consuetudinis inductae vel inducendae, quam abusum esse declaramus, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

Non obstantibus praemissis, aliisque quibuslibet ordinationibus, constitutionibus, privilegiis, etiam speciali et individua mentione dignis, nec non consuetudinibus quibusvis, etiam immemorabilibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae Constitutionis, ordinationis, limitationis, suppressionis, derogationis, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo sexagesimo nono, quarto Idus Octobris, Pontificatus nostri anno vigesimo quarto.-Marius Card. Mattei, Pro-Datarius.-N. Card. Paracciani Clarelli. -Visa de Curia, Dominicus Bruti.-Loco plumbi.-I. Cugnoni.

FINIS TOMI TERTII ET OPERIS.

[blocks in formation]

TIT. V.-De conditionibus appositis in desponsatione et aliis contractibus..
TIT. VI. Qui clerici, vel voventes matrimonium contrahere possint.....

[ocr errors]

TIT. VII. De eo, qui duxit in matrimonium quam polluit per adulterium.
TIT. VIII. De conjugio leprosorum..
TIT. IX.-De conjugio servorum....
TIT. X.-De natis ex libero ventre..

[merged small][ocr errors][merged small]

5

5

15

24

34

37

48

51

59

66

69

69

71

71

76

TIT. XIII. De eo, qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae..
TIT. XIV.-De consanguinitate et affinitate.

77

78

TIT. XV. De frigidis, et maleficiatis, et impotentia coeundi...
TIT. XVI. De matrimonio contracto contra interdictum Ecclesiae.
TIT. XVII. Qui filii sint legitimi......

88

93

95

TIT. XVIII.-Qui matrimonium accusare possint, vel contra illud testificari? 101
TIT. XIX.-De divortiis......

103

TIT. XX.-De donationibus inter virum et uxorem, et de dote post divor-
tium restituenda....

118

TIT. XXI.--De secundis nuptiis..

119

LIBER QUINTUS.

TIT. I.-De accusationibus, inquisitionibus et denuntiationibus..
§. I. De processu ordinario per viam accusationis....
-II. De processu inquisitorio ex officio judicis...
-III. De processu inquisitorio per viam denuntiationis.

125

126

128

132

TIT. II. De calumniatoribus...

TIT. III. De simonia, et ne aliquid pro spiritualibus exigatur.....

135
138

[blocks in formation]

TIT. VI. De judaeis, sarracenis et eorum servis....

-IV. De poenis, restitutione et judice simoniacorum...

TIT. IV. Ne praelati vices suas vel ecclesias sub annuo sensu concedant..

--

TIT. V.-De magistris, etc....................

TIT. VII.-De haereticis....

156

160

161

164

169

[blocks in formation]

-

TIT. XVII. De raptoribus, incendiariis et violatoribus ecclesiarum..
TIT. XVIII. De furtis.....

209

213

[merged small][merged small][ocr errors]

-II. Variae species furtorum ex «lib. 47. et 48. ff. et lib. 9. Codicis». 217
TIT. XIX.-De usuris....

[blocks in formation]

De judice, solutione, restitutione, et poenis usurarum

231

[blocks in formation]

TIT. XXVII.-De clerico excommunicato, deposito vel interdicto ministrante. 241

TIT. XXVIII.—De clerico non ordinato, ministrante...

TIT. XXIX.-De clerico per saltum promoto...

TIT. XXX.-De eo, qui furtive ordinem suscepit...

TIT. XXXI.—De excessibus praelatorum et subditorum..

TIT. XXXII.-De novi operis nuntiatione.....

TIT. XXXIII.-De privilegiis, et excessibus privilegiatorum..

§. I. De privilegiis in communi......

-II. De quibusdam privilegiis in particulari..
--III. De excesibus privilegiatorum...

243

244

245

246

246

249

249

256

259

« PredošláPokračovať »