Obrázky na stránke
PDF
ePub

initio in facie Ecclesiae contractum fuisset (c. 2. in fin. h. t.). De legitimate filiorum agetur tit. 17. et de benedictione nuptiarum tit. fin.

46. Q. IX. Quae sint poenae clandestine contrahentium, vel matrimonio assistentium?

R. 1.o Contrahentes matrimonium sine denuntiationibus sequentes incurrunt poenas I. Si tale matrimonium est invalidum ex quocumque impedimento dirimente, sive illud sponsi sciverint, sive non, proles ex illo genitae sunt illegitimae (c. fin. §. si quis h. t.). Nam ita contrahentes praesumuntur habere målam fidem, et scientiam latentis impedimenti.-Nec obstat, quod cit. c. fin. mentio fiat tantum consanguinitatis, affinitatis vel alterius agnationis; nam de aliis impedimentis eadem est ratio, et gradus probibiti ponuntur per modum exempli, quod regulam non restringit. At si tale matrimonium publicatum est ab Ecclesia ut validum, proles sunt legitimae, ut comm. docet contra Maurum; siquidem in cit. c. fin. sermo est de prolibus natis ex matrimonio invalido. Imo facta publicatione, quae retrotrahitur, omnes proles ex tali matrimonio susceptae sunt legitimae, licet postea delegatur impedimentum latens ; quia approbatio Ecclesiae tollit omne vitium clandestinitatis, et praesumptionem ignorantiae affectatae; Sánch. lib. 3. disp. 42. et 43., Schmalz et alii, licet Brunellus, Rosella et alii dicant, illas tantum proles esse legitimas, quae natae sunt post approbationem Ecclesiae.-II. Altera poena est, quod contrahentes sine denuntiationibus priventur omni spe impetrandae dispensationis in impedimento dirimente (Trid. sess. 24. c. 5. de reform.), quia non sunt digni gratia Ecclesiae, qui ejus salutaria praecepta contempserunt : unde circumstantia ista aperienda est in supplicatione dispensationis.-III. Poena contrahentium matrimonium clandestinum absque praesentia parochi et testium, praeter inhabilitatem ad sic contrahendum, est gravis, arbitraria, ab Episcopo infligenda ita jubet Trid. sess. 24. c. 1. de reform.; gravior autem erit poena, si tale matrimonium de se invalidum consummatum est, cum et gravius sit delictum. In quibusdam dioecesibus statuitur poena excommunicationis, ut melior hujus decreti observantia habeatur.

2.o Poena parochi assistentis matrimonio sine praemissis denuntiationibus, extra casum dispensationis, est:-I. Suspensio triennalis ab officio, vel alia gravior pro qualitate delicti (c. fin. §. fin. h. t.). Est autem ferendae sententiae ob verbum suspendatur, neque privat fructibus, cum tantum sit ab officio et non beneficio. Haec poena pro casu, quo omissae sunt denuntiationes, adhuc hodie durat, cum non reperiatur a Trid. correcta.—II. Parochus, vel de ejus licentia alius sacerdos assistens matrimonio clandestino ob defectum testium duorum vel trium, subjacet arbitrariae poenae ab Episcopo infligendae ex Trid. sess. 24. c. 1. de reform. matr., ubi etiam tali poenae subjiciuntur testes sine parocho interessentes matrimonio. In hoc autem casu non habet locum triennalis suspensio lata cit. c. fin. h. t., tum quia, hoc cap. loquitur de sacerdotibus copulantibus sine denuntiationibus, tum quia, licet idem cap. procederet de copulantibus sine numero testium, tamen poena triennalis suspensionis a Trid. commutata est in poenam arbitrariam; siquidem nova poena novae materiae et novo delicto apposita tollit poenam priorem alteri materiae et delicto appositam; sed hic nova poena apponitur novae materiae et novo delicto; nam ante Trid. tale matrimonium valuit; post illud non valet; ergo.

3.o Sacerdos secularis vel regularis, qui sine licentia proprii parochi ausus fuerit conjungere sponsos, vel eorum nuptias benedicere, incurret ipso jure su

spensionem tamdiu, quamdiu ab Ordinario illius parochi absolutionem non obtinuerit (Trid. cit. sess. 24. c. 1. de reform. matr. ibi: Quod si quis parochus.). Videtur autem suspensio ista ferri, non ut pura censura et poena medicinalis, sed ut poena vindicativa prioris delicti, cum ejus absolutio relicta sit arbitrio Episcopi.-Sacerdos alienus ex simplicitate vel ignorantia, etiam crassa, modo non sit supina et affectata, ita assistens matrimonio, non incurrit dictam suspensionem a Trid. latam: ita Sánchez, Barbos. et alii. Nam Trid. loquitur de sacerdote praesumptuose et temerarie assistente, ut patet ex verbo ausus fuerit, quod temerariam audaciam et praesumptionem significat; l. 7. si quis in tantam pervenerit audaciam C. unde vi. Auth. habita C. ne filius pro patre: ibi: Ut nullus de cetero tam audax inveniatur, etc.; sed qui assistit ex simplicitate et ignorantia modicum crassa, non assistit praesumptuose et temerarie; nam adhuc ignoranter facit et non scienter, quod requiritur ad praesumptionem et temeritatem; ergo non incurrit istam suspensionem. An vero sacerdos temere vel ignoranter assistat, in foro externo colligi debebit ex circumstantiis.

Dices: Ignorantia juris, praesertim notorii, ut hic, non excusat sacerdotem, ex reg. 13. in 6. ; quia sacerdotis est scire sacros canones (c. 1. d. 38.).

R. Licet aliqualis culpa sit in sacerdote ignorare Sac. Canones, tamen ignorantia ista, cum non faciat illum contumacem, excusat a censura suspensionis, uti etiam poena vindicativa, si ad hanc incurrendam jus praerequirat audaciam

et temeritatem.

4. Sacerdos regularis praesumens sine licentia proprii parochi solemnizare matrimonia, praeter suspensionem a Trid. latam, non incurrit excommunicationem latam in Clem. 1. de privil. ; ita fertur declarasse S. Cong.; oppositum tamen tenet Sánch., Navar. et alii. Prob. Excommunicatio lata in Clem. cit. locum habet, dum regularis assistit matrimonio clandestino valido, ex quo olim multa incommoda sequebantur, testante. Trid. sess. 24. c. 1. pr. de reform. matr. ; ergo cum poenae non sint laxandae, poena ista extendi non debet ad casum diversum, dum regularis assistit matrimonio clandestino hodie invalido, ex quo tot mala non sequuntur. Praeterea hic nova est materia, novum delictum, et novum jus Trid.; ergo etiam nova est poena suspensionis, per quam antiquata est poena anterior excommunicationis, alteri delicto constituta.

Dices: Tunc poena posterior mitior corrigit priorem severiorem, quando venit infligenda ministerio judicis, non quando utraque ipso jure incurrenda statuitur, ut tenet frequens DD. opinio; sed hic utraque poena excommunicationis et suspensionis incurritur ipso jure ; ergo posterior non tollit priorem.

R. Omissa illa opinione, D. M. Si poena posterior feratur super eadem materia, eodemque delicto, Tr. M. Si super diversa materia et diverso delicto, N. M. Aliud autem fuit olim, aliud est hodie assistere matrimonio clandestino: et ideo alia dispositio, alia poena.

47. Q. X. An Episcopus absolv ere possit parochum, vel alium sacerdotem a suspensione lata in c. fin. §. fin. h. t. ?

R. Sánchez lib. 3. de matr. disp. 49. n. 2. ait, hoc tempus trienne posse ex causa justa augeri vel minui; et disp. 52. n. 2. ait: Episcopum non posse ab hac suspensione absolvere, pro qua sententia plures DD. cit. Sed probabilius :

Affirmative: ita Host., J. Andr., Praepos. et alii. Nam tempus triennii committitur arbitrio Episcopi, ut illud laxare vel stringere possit, ut fatetur Sánchez et alii (arg. c. 5. de appell.); ergo etiam in arbitrio ejus est ex justa causa absolvere

ante triennium, cum regulariter ejusdem sit in solvendo, cujus erat in ligando arbitrium : tum quia a censura non reservata Episcopus potest absolvere per tritum c. 29. de sent. excom. ibi: Quia conditor Canonis ejus absolutionem sibi specialiter non retinuit, eo ipso concessisse videtur facultatem aliis relaxandi; sed suspensio triennalis cit. c. fin. statuta non reservatur Papae; ergo.

Dices: Poena in tempus definitum lata a Conc. gener. nequit ab Episcopo tolli, cum iste sit inferior Conc. et jure comm.; ergo.

R. D. A. Si tempus istud non relinquatur arbitrio Episcopi, vel si poena sit reservata, C. A. Secus, N. A.

TITULUS IV.

De sponsa duorum

48. Q. I. An ex sponsalibus oriatur impedimentum juris naturalis, prohibens contrahere cum alia?

R. 1.o Affirmative, ex c. 1. h. t. ; nam spectato jure naturali, res uni promissa, alteri illicite traditur, cum prima fides violetur; sed per sponsalia promittitur sponsae corpus et futurum matrimonium ; ergo licite alteri tradi non potest. Si tamen tradatur, inito matrimonio de praesenti, valet matrimonium (cit. c. 1. h. t. et c. 22. et 31. de sponsal. et arg. l. 15. C. de R. V.), quia vinculum matrimonii fortius est sponsalibus.

2.° Sponsalia dissolvere regulariter non potest Papa, nisi vi dominii alti ex justa et gravi causa; nam Papa liga tur jure naturali: neque jus alteri quaesitum tollere potest, nisi adsit justa causa sufficiens ad irritationem prioris consensus; quia irritatione facta, indirecte tollitur obligatio sponsalium per subductionem materiae. Haec tamen potestas irritandi non est concessa Episcopo, ut colligitur ex c. 10. de sponsal., cum jus quaesitum tollere non possit nisi supremus princeps. 3.o Sponsalia priora non dissolvuntur per posteriora jurata, vel per copulam firmata: ita comm. ex c. 22. et 31. de spons. Ratio primi, quia per sponsalia priora jus matrimoniale est uni promissum ; ergo de jure naturali valide promitți alteri nequit, etiam accedente juramento; quia hoc in praejudicium tertii non tenet c. 28. de jurej., ne sit vinculum iniquitatis: unde posteriora sponsalia sunt jure naturali invalida, neque obligant, etsi priora dissolverentur; nisi per accidens sub hac conditione inita fuissent, ut valerent, si priora dissolverentur. Ratio secundi, quia copula illicita non tribuit jus resolvendi priorem contractum, neque per illam tolli debet jus alteri sponso quaesitum ; ergo.—Excipe locum, ubi Trid. non viget ibi enim, si copula facta est affectu conjugali, sponsalia secunda transeunt in matrimonium. In illo casu, quo sponsa secunda deflorata, ignara priorum sponsalium, pateretur damnum aliter non reparabile, nisi per matrimonium, sponsa prior saltem ex charitate teneretur remitte rejus suum, ut docet Sánchez. Ad id tamen in rigore ab Episcopo cogi non posset: quia non apparet jus aliquid, ratione cujus cogatur aliquis cedere jure suo, ut proximus a gravi damno

(1) Agitur de hac materia in Decreto 27. q. 2. maxime Can. fin. et in Trid. sess. 24. Can. 2. et examinatur hic duplex impedimentum ligaminis: alterum impediens ortum ex sponsalibus; alterum dirimens ortum ex matrimonio. Ne vero rubrica ista sit incompleta, in ea subintellige alteram partem: de sponso duarum.

liberetur. In praxi parochus vel Episcopus suadere potest amicabilem compositionem, si haec sit possibilis.

Dices: Conditio defloratae est favorabilior et aequitati conformior, quia ista certat de damno vitando.

R. N. A. Nam etiam prior sponsa certat de damno vitando, ne jure quaesito spolietur: imo si per tales deflorationes priora sponsalia solverentur, lata esset porta ad dissolutionem plurium sponsalium.

4. Sponsalia per subsequens matrimonium cum alia initum probabiliter non solvuntur, sed tantum suspenduntur; ita Adrian., Vega, Schmier, Schmalz. et alii contra Sánchez, Laym., Gutiér., etc., quorum sententia est aeque probabilis. Prob. 1.a negative; nam talia sponsalia non solvuntur jure naturali; quia hoc jure stat obligatio sponsalium cum matrimonio, quatenus respicit tempus habile soluti matrimonii; neque solvuntur jure positivo (c. 1. h. t. cap. 22. et 31. de sponsal. ); quia in his juribus plus non dicitur, quam priorem fidem esse violatam, matrimónium valere cum secunda, neque conjuges esse separandos; non vero dicitur sponsalia esse penitus extincta; ergo. Ratio est, quia lex justitiae non admittit, ut pars laedens, per iniquum matrimonium eximat se ab obligatione justitiae in primis sponsalibus contracta; ergo talis obligatio perseverat, ut soluto per mortem matrimonio, sponsus teneatur priorem sponsam ducere. Interim ex parte innocentis, si vult, est justa causa resiliendi a sponsalibus, et ad alia vota convolandi.

Dices:-I. Can. fin. 27. q. 2. violanti fidem sponsalium sola poenitentia imponenda est, ibi: Poenitentiam debet agere de fide mentita.—II. In cit. 22. de sponsalib. ibi: Quia primam fidem irritam fecit; ergo priora sponsalia irritantur seu solvuntur, ut dicitur in summario.-III. Fortior obligatio perimit debiliorem (arg. c. 5. de regul. in 6.); sed obligatio matrimonii est fortior obligatione sponsalium; ergo.-IV. Triste est et plenum periculi expectare mortem alterius conjugis, arg: 1. 83. §. 5. ff. de V. O., ubi rejicitur obligatio dandi rem sacram et stichum, ubi illa profana, et iste servus fuerit: idem reperitur. l. 98. §. fin. ff. de solut.—V. Venditor secundo emptori rem tradens, non tenetur eam tradere primo, etsi redeat in ejus dominium (l. 15. C. de R. V.); ergo apari.

R. Ad I. Propter hoc delictum poenitentia imponenda est; sed per hoc prior obligatio non extinguitur.—Ad II. Facere fidem irritam, est illam violare, sed non obligationem illius penitus extinguere: sicut voventes castitatem, si contracto matrimonio, primam fidem irritam fecerunt, nihilominus ligantur voto castitatis, at soluto matrimonio, aliud inire nequeant.—Ad III. Si fortior obligatio quaesita sit eidem personae, extinguit debiliorem, sicut votum strictioris Religionis extinguitur per professionem in laxiori Religione, idque propter conscientiae tranquillitatem (cit. c. 5.); at hic obligatio sponsalium et matrimonii quaesita est diversis personis.-Ad IV. Periculum istud prior sponsa non induxit, adeoque per accidens est. Paritas de re sacra et sticho non probat, quia favore Religionis et libertatis res sacra et servus manumissus plene ponuntur in alio statu, et extra commercium humanum: at maritus non ponitur extra statum contrahentium, quia soluto matrimonio, contrahere potest, sicut dari stichus promissus interim ab hostibus captus, et area promissa, in qua dominus aedificavit, postquam impedimentum captivitatis et aedificii sublatum fuerit (cit. l. 98).-Ad V. N. A. ex multorum sententia; quia jus personale primi emptoris non est extinctum; ergo si res ad venditorem redeat, tenetur eam primo emptori tradere. Vel O. A. et N. C.; nam solutio matrimonii pendet a causis naturalibus, adeoque obligatio in illud tempus 4

TOMO III.

habile recte subsistit; econtra recuperatio rei venditae et traditae pendet a causis liberis, et pendet etiam a voluntate venditoris, ut eo nolente, non acquiratur ei; adeoque obligatio ista pendens a voluntate obligati, est prorsus inutilis. Unde in tali casu jus venditorem vult condemnari ad interesse primi emptoris (l. 1. pr. ff. de action. emp.).

5. Obligatio contrahentis sponsalia secunda est, ut reparet omnia damna inde secuta, sive primae, sive secundae sponsae; nam delicto suo proximum laedens, tenetur ex justitia laesionem et damni illationem resarcire. Unde si sponsa secunda ignara priorum sponsalium (scienti contra et volenti non fit injuria) deflorata est sub spe et promissione matrimonii, et prior sponsa jus suum non vult remittere, damnum inde secutum reparandum est; et quidem in conscientia ante sententiam Judicis. Si vero nullum damnum sequatur, sponsus ad nihil tenetur, cum sola virginitatis ablatio non sit pretio aestimabilis.

49. Q. II. An ex matrimonio, seu sponsalibus de praesenti oriatur impedimentum ligaminis dirimens aliud matrimonium, priori stante, contrahendum?`

R. 1. Affirmative (c. 1. 2. 3. et fin. h. t.); nam matrimonium de Jure naturali est conjunctio unius viri cum una muliere juxta illud; erunt duo in carne una; ergo matrimonium ita ligat conjuges, ut in sensu composito aliud non admittat. Unde primum matrimonium ratum non solvitur per subsequens consummatum (c. 31. de sponsal. c. fin. h. t.), quia corpus uni traditum, alteri invalide traditur. Et quia hoc impedimentum est juris naturalis, hodie sublato per Christum libello repudii, ligat etiam Judaeos et alios infideles.-Nec obstat c. 3. h. t., quod Pontifices aliter circa hoc judicaverint; nam judicium istud non fuit cathedralis definitio, sed forsan privata litis decisio aut opinio, in qua Papa errare potest.

Dices: Si ligamen matrimonii est Juris naturalis, nec Deus in eo dispensare potuisset, quod falsum esse constat ex libello repudii et polygamia Patriarcharum.

R. D. S. Si est Juris naturalis absoluti, et quoad materiam invariabilis, sicut mendacium, haeresis, etc. C. S. Conditionati et quoad materiam variabiles, N. S. In illis circumstantiis, in quibus Deus remittit jus conjugale, vel uni viro concedit jus in plura corpora uxorum, jus naturale non extendit se ad ejusmodi matrimonia, utpote ex parte materiae subducta a communi obligatione.

2.o Polygamia, seu pluralitas uxorum cum eodem viro simul, adversatur juri divino et naturali: ita quoad rem comm. DD. catholicorum cum Trid. sess. 24. Can. 2. Negantium vero opinio sane est intelligenda, quod scil. polygamia non adversetur juri naturali absolute et ex parte materiae immutabili, sicut ei adversatur odium Dei, mendacium et similia, quorum materia in nulla circumstantia cohonestari potest. Prob. de jure div. Gen. 2. v. 24., ubi Adam, vel potius Deus ore Adami dixit: Adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una: non uxoribus, nec plures, sed duo in carne una, ut advertit Innoc. III. cap. 8. de divort.; et Christus Dominus Matth. 19. v. 9. dicit eum moechari, qui, uxore dimissa, aliam ducit; et a fortiori, si prima retenta, aliam superinducat. Prob. de jure naturali; nam praeceptum illud, quod Deus per os Adami publicavit, non erat mere positivum, sed simul naturale; cum praeter praeceptum de pomo non comedendo, fuerit aliud in paradiso mere positivum, ut communiter fatentur Doctores. Ratio etiam est, quia pluralitas uxorum adversatur bono matrimonii, et fini saltem se cundario: nam contraria est bono pacis et tranquillitatis domesticae, quia pluralitas uxorum causa est discordiarum: bono prolis seu generationi saltem secundum

non

« PredošláPokračovať »