Obrázky na stránke
PDF
ePub

Dices: Conditio impossibilis de praeterito habetur pro non adjecta; ergo et turpis de praeterito.

R. N. C. Nam impossibilis rejicitur ex sola causa impossibilitatis; turpis vero ex eo, quia invitat ad peccatum; quae causa reperitur in sola conditione turpi de futuro. 3. Haec conditio: duco te, si dederis centum, in jure reputatur turpis, et amore libidinis facta (l. 97. §. 2. ff. de V. O. 1. 2. ff. de donat. inter V. et U.).— Excipe nisi adjecta sit ex justa causa, v. g. in compensationem dotis, nobilitatis, etc.-II. Haec conditio: si te virginem invenero, si intelligatur de exploratione illicita per concubitum, turpis est; honesta vero, si intelligatur de exploratione licita per matronas honestas.-III. Haec conditio: si corporis usum dederis, relata ad expletum bimestre matrimonii, relinquit matrimonium absolutum; quia tacite inest ob jus maritale ad copulam: relata vero ad primum bimestre, quo deliberari potest de ingressu Religionis, est conditio indifferens; adeoque suspendit valorem matrimonii, quod etiam faciunt conditiones impertinentes, v. g. duco te, si cras serenum fuerit, etc.

55. Q. V. Quid operetur conditio contraria substantiae matrimonii?

R. 1.o Talis conditio de futuro ab utroque contrahente apposita vitiat valorem matrimonii: ita decisum est c. fin. h. t. ; nam spectato jure naturali, nulla res subsistit sine suis substantialibus: v. g. ut commodatarius non habeat jus utendi, mutuatarius non fiat dominus rei mutuo acceptae, etc.; ergo neque subsistit matrimonium, si apponatur conditio adversa ejus substantiae, seu triplici ejus bono: scil. bono prolis generandae et educandae: v. g. duco te, si generationem prolis evitaveris, sterilem te feceris, prolem suffocaveris, etc.; bono fidei quoad petendum et reddendum debitum, et cum extraneo non adulterandum: v. g. duco te, si debitum non exegeris, alteri te prostituendam tradideris, etc.; bono Sacramenti exposcenti individuam vitae societatem et insolubilitatem: v. g. duco te, si nunquam mihi cohabitaveris, si meliorem, vel donec ditiorem invenero, etc. Si talis conditio adjecta sit ab uno contrahente, et ab altero rejecta, valet matrimonium, quia altera pars contradicenti acquiescens, censetur a conditione recedere.

2.o Conditio de se honesta, contraria bonis matrimonii, vitiat illud: unde non valet matrimonium cum hac conditione et pacto: si mecum in perpetua continentia vivas, si castitatem voveas: ita S. D. in 4. d. 28. q. un. ar. 4. ad 3. Sánch., Laym., Zoes et alii contra Palud., Abul., Pont., Schmier, Pichler, etc. Nam c. fin. h. t. absque distinctione inter conditionem turpem et honestam generaliter statuitur vitiari matrimonium per conditionem contrariam substantiae matrimonii; sed dicta conditio est contraria substantiae matrimonii, seu bono prolis, cujus generatio evitatur; ergo. Ratio est, quia duo jura contraria et duae obligationes contrariae stare simul nequeunt in eodem contractu; sed hoc accideret in praesenti; nam vi matrimonii acquireretur jus petendi et obligatio reddendi debitum: vi pacti vero et dictae conditionis acquireretur jus alterum, obligans ad non petendum debitum, et obligatio ad illud non reddendum: quae jura et obligationes manifeste contrariantur in hac materia justitiae; ergo non stat matrimonium cum pacto et conditione mutuam servandi castitatem. Quae ratio probat repugnantiam esse non tantum in actu secundo copulae, sed etiam in actu primo et radice, seu in ipsis juribus et obligationibus sibi contrariantibus.--Argumenta in contrarium solvuntur ex dictis. tit. 1. de sponsal. n. 10.

Dices: Subsistit matrimonium cum voto et intentione castitatis; ergo etiam cum pacto et conditione castitatis.

R. C. A. N. C. Nam per votum castitatis neuter conjux alterum obligat, adeoque jura ista contraria non resultant, sed corpus Deo per votum promissum, valide in materia justitiae alteri traditur per matrimonium. Econtra per pactum et conditionem castitatis alterum obligat in materia justitiae; et ideo propter contrarietatem jurium et obligationum non subsistit matrimonium cum tali conditione, quam solam contrarietatam attendit Pontifex in cit. c. fin. h. t.

3.o Conditio non exigendi debitum:--I. vitiat matrimonium, et a fortiori conditio non reddendi debitum; nam prior impedit totalem traditionem corporum; posterior insuper generationem prolis.-II. Conditio non cohabitandi ad certum tempus non vitiat valorem matrimonii, de cujus substantia non est perpetuo cohabitare. Secus dic de conditione nunquam cohabitandi, quae contrariatur juri maritali, et individuae societati, Sánch. et alii.—III. Conditio ingrediendi monasterium, ante consummationem matrimonii, nude expressa non contrariatur matrimonium, quia jure inest, et nihil speciale operatur. At si exprimatur alio modo, quam insit, puta modo obligatorio, ut ambo vel alter teneatur Religionem ingredi, vitiat matrimonium propter contrarietatem jurium. Nam licet conjuges primo bimestri ex privilegio Christi et juris pontificii possint Religionem ingredi, non tamen ad id obligantur; si autem obligentur, jam impeditur mutua traditio corporum.

4. Conditiones de praeterito vel praesenti, quae ex materia sua videntur adversari matrimonio, non vitiant ejus valorem: v. g. si sterilitatem tibi procurasti, si es ligata voto castitatis, etc.; nam nec sunt verae conditiones, nec inferunt obligationem futuram bonis matrimonii contrariam, sed praecise indicant factum praesens aut praeteritum, a quo per se valor matrimonii non pendet.

5.o Conditio contraria substantiae matrimonii adjecta sponsalibus, si implenda differtur in tempus matrimonii, vitiat illud et sponsalia; quia perinde est, ac si matrimonio apponeretur: v. g. ducam te, si in matrimonio generationem prolis evitaveris, etc. Similiter conditio adversa bono prolis, licet implenda sit ante matrimonium, vitiat sponsalia et matrimonium: v. g. ducam te, si veneno tibi sterilitatem procuraveris; nam conditio ista porrigitur ad statum matrimonii, et bono prolis adversatur. At si conditio ante matrimonium implenda adversetur tantum fidei vel inseparabilitati, non vitiat sponsalia: v. g. [ ducam, te, si mihi dederis usum corporis, vel donec pulchriorem sponsam invenero;] nam talis conditio implenda ante matrimonium, hujus bono non adversatur.

56. Q. VI. Quae sint conditionibus affinia, et quid operentur in dispensationibus? R. 1.0 Modus; causa et demonstratio. Modus est: adjectio oneris post contractum ferendi; et exprimitur per particulam ut: v. g. duco te, ut mecum pictoriam exerceas. Causa est: expressio ejus, ob quod contrahitur; et exprimitur per particulam quia v. g. quia nobilis es, duco te. Demonstratio est : expressio ejus, per quod significatur persona; et exprimitur per relativum qui, etc. v. g. duco te, quae es libera, nobilis, etc.

2.o Modus, causa et demonstratio per se non suspendunt vel vitiant matrimonium: ita in re com. ; nam modus obligationem praesupponit, eique solum onus adjicit (l. 1. et seq. C. de donat. sub modo). Si modus sit impossibilis aut turpis, vel contrarius substantiae matrimonii, habetur pro non adjecto, quia nulla est obligatio ad impossibile et turpe, vel contrarium matrimonio jam in se contracto. Causa et demonstratio non spectant ad vim matrimonii, sed tantum declarant opinionem, quam contrahens habet de altero, et quoddam motivum ad contrahendum alliciens insinuant. Unde tritum illud: falsa demonstratio non vitiat actum, ex

lib. 35. ff. de condit. et demonstr.-Dixi: per se; nam per accidens vitiari potest matrimonium, vel ejus valor suspendi: I. Si modus induat naturam conditionis, ita ut contrahens nolit valere contractum, nisi existat modus, quod ex mente contrahentium colligendum erit. II. Si causa vel demonstratio involvat errorem substantialem personae, vel status seu servitutis, vel induat naturam conditionis: v. g. contraho tecum, quae es Berta, libera; nam si est Caja, vel ancilla, nullus est contractus, nisi error esset in solo nomine. Item duco te, quia mille pro dote dabis: hoc est, si mille pro dote dederis.

57. Q. VII. An licitum sit matrimonium cum pacto seu modo morganaticae ? Ante respons. nota matrimonium morganaticum seu conscientiae definiri': conjunctio viri cum femina inferioris conditionis secundum SS. Canones rata: eo tamen pacto, ut uxor et liberi contenti sint certa portione nuptiali, et a ceteris bonis avitis et paternis, dignitatibus, titulis ac insignibus abstineant; portio ista ⚫alendae uxori et liberis destinata, vocatur morgengaba, quasi donum matutinum, et corrupte morganatica; ex quo nomen trahit matrimonium morganaticum, seu ad morganaticam contractum (lib. 2. Feud. tit. 29.). Jam :

R. Matrimonium ad morganaticam contractum, et validum est et licitum: ita Konig., Schmalz. et alii. Ratio primi, quia tale matrimonium per se nec est contra jus naturale, nec pontificium; ergo si fiat coram parocho et testibus, erit validum. Ratio secundi, quia pactum illud, vi cujus uxor cum futuris liberis non sequitur conditionem mariti, ex multis causis cohonestari potest; puta, quia maritus ex una parte vult esse extra periculum incontinentiae; ex altera vero parte non vult praejudicare liberis prioris matrimonii per divisionem bonorum, quae pluribus non sufficerent; et si minutim dividerentur, splendor familiae deficeret. Confir. Matrimonium ad morganaticam contractum imitatur matrimonia Patriarcharum, quae contraxerunt cum concubinis seu secundariis uxoribus, quarum filii non succedebant patri, ut patet in matrimonio Abrahae cum Agar ancilla, cujus filius Ismael ejectus est a possessione et haereditate (Gen. 21. v. 10.); ergo sicut ista matrimonia erant licita, ita quoque licita sunt matrimonia ad morganaticam contracta. Ceterum, si pater, mutatis circumstantiis, vult revocare pactum morganaticum, id ei licebit, non obstante aliquali praejudicio priorum liberorum; nam tale pactum imitatur ultimam voluntatem de successionibus disponentem, quae semper revocabilis est. Item liberi ex matrimonio morganatico nati admittuntur ad successionem in bonis allodialibus, si priores liberi eorumque descendentes deficiant, exceptis feudis, in quibus non succedunt (lib. 2. F. tit. 29.).—His non obstat Can. 1. et 12. caus. 32. q. 2., et Can. 9. dicat. 33. q. 4. et c. fin. h. t. ; nam non loquuntur de nostro casu. Quae hic dicta sunt de conditionibus, modo, causa et demonstratione, proportionaliter applicanda sunt aliis contractibus. Hodie vero curabit parochus, ut matrimonia pure contrahantur, nihilque eis admisceatur sine causa urgentissima.

Disputatur inter Doctores utrum valeant sponsalia contracta inter personas im-. pedimento ecclesiastico ligatas sub conditione, si Pontifex aispensaverit, ita ut illico post datam dispensationem, transeant in absoluta sponsalia. Sed omissis rationibus pro utraque sententia ab illis adductis, hodie mihi videtur standum esse pro negativa, hoc est, pro ea quae tenet sponsalia hujusmodi esse invalida et tum solum valorem adipisci, cum post obtentam dispensationem iterum consensu praestito firmentur. Sic resolvit S. Cong. Conc. in causa Melutana sponsalium die 22. Febr. 1862.

TITULUS VI.

Qui clerici, vel voventes matrimonium contrahere possint (1).

58. In hoc titulo examinantur tria impedimenta; duo dirimentia, scilicet, Ordo sacer et professio religiosa; et unum tantum impediens, scilicet, votum simplex castitatis.

59. Q. I. An, et quo jure Ordo sacer dirimat matrimonium?

R.. 1.° Dirimit, sed solo jure Eccles. Prima pars habetur Can. 8, d. 27. c. 1. de Cler. conjugat. c. un. de voto in 6., Trid. sess. 24. Can. 9.; nam sacris Ordinibus annexa est continentia seu votum solemne castitatis, quod obstat valori matrimonii. Secunda pars est comm. cum S. D. 2. 2. q. 88. arg. 11. contra Major. stantem pro jure divino. Nam Ordo sacer non dirimit matrimonium contrahendum jure naturali, quia matrimonium absolute non contrariatur ministeriis clericalibus, ut patet in Ecclesia orientali; neque jure divino positivo, quia hoc non constat ex verbo divino scripto aut tradito; ergo jure Ecclesiastico antiquo, et ab Apostolis constituto (Can. 40. ut lex 27. q. 1.). Vis autem solvendi matrimonium ratum non competit Ordini sacro, ut definitur c. un. de voto in 6. et Extrav. un. Joann. XXII. de Voto.

2. Ordinatus invalide, non obligatur voto continentiae: non solemni, quia hoc annexum est validae ordinationi: non simplici, quia votum accessorie emissum est; ergo corruente Ordine tanquam principali, corruit votum tanquam accessorium.-Nec obstat c. 3. et 12. de convers. conjugat.;'nam in professione religiosa votum castitatis per se et principaliter emittitur; ergo ex juris interpretatione, si non valet ut solemne, valet saltem ut simplex.

3.o Ordo sacer collatus infanti non dirimit matrimonium, quia non est credibile, quod Ecclesia infantem ligare voluerit lege continentiae, nisi ad usum · rationis perveniens, expresse vel tacite, exercendo actum Ordinis sacri, ratificasset suam ordinationem. At impubes ratione pollens, sicut in ordinatione valide potest emittere votum castitatis, ita quoque obligatur ad continentiam; uti et metu ordinatus, licet pro illo ex causa immaturi judicii, et pro isto ex causa metus injuste incussi, facile obtineri posset dispensatio in voto continentiae. Opposita sententia docens nec impuberem, nec metu coactum obligari ad continentiam, non videtur improbabilis. Si vero ordinatio facta est per vim absolutam, non valet, et consequenter, ex illa non oritur obligatio continentiae (c. 3. de baptismo).

4.° Quamvis conjugatus regulariter nec ad primam tonsuram sit admittendus (c. fin. de tempor. ord. in 6.), si tamen sacris Ordinibus initietur, uxore inscia vel invita, ordinatio quidem valet; sed ille ab uxore revocatus, tenetur debitum reddere, non tamen petere potest, obstante voto castitatis (arg. cap. 3. de convers. conjugat.), nisi legitimum et perpetuum inter eos divortium factum fuisset: quo casu maritus innocens sacris initiari potest.-Uxor, qua consentiente, maritus sacros Ordines suscepit, tenetur emittere votum continentiae, et si suspecta est de incontinentia, Religionem profiteri, ut dixi tit. de convers. conjug.; mortuo

(1) Agitur de hac materia in Sexto tit. de voto.-In Decreto dist. 27. 28. 30. et seq. et 17. q. 1. 2. et 27. q. 1. per tot.-In Trid. sess. 24. Can. 9.

marito Clerico in sacris constituto, uxor superstes impeditur a contrahendo matrimonio ob reverentiam Sac. Ordinum (Can. 10. et seqq. d. 28. Can. 14, d. 32.). Si tamen consensus illius in ordinationem mariti vi, dolo aut metu gravi extortus est, non ligatur hoc impedimento, ne delicto alieno praegravetur.

60. Q. II. An professio religiosa solemnis dirimat matrimonium contrahendum, et quo jure?

R. Ad primum: Affirmative: ita conformiter antiquis Canonibus sub anathemate definivit Trid. sess. 24. Can. 9.; nam professio religiosa est spirituale vinculum cum Christo, et quaedam mors civilis; ergo non admittit matrimonium, dummodo sit valida.

Ad secundum: Professio solemnis religiosa jure naturali et divino dirimit matrimonium contrahendum, et consequenter non mero jure Ecclesiastico: ita contra plerosque RR. tenent cum S. D. in 4. d. 38. q. 1. ar. 3. in corp. magni nominis DD. allegati a Sánchez lib. 7. de matr. disp. 26. n. 3., ubi doctor iste solidissimus eamdem sententiam tenet, conformiter summario. Proponitur sententia auctoris n. 3., licet nonnemo illam corrigere voluerit, sed sine effectu; uti et disput. praeced. sententiam propositam n. 7. quae propria est auctoris, ut patet ex summario n. 7., quas correctiones ante me plures viri hujus auctoris lectores observarunt.-Probatur 1.a pars. Jus naturale dictat, quod res uni plene et perfecte tradita, eodemque modo acceptata, non possit iterum valide alteri tradi: nemo enim dat aut transfert quod non habet: v. g. titulo justitiae tradidisti equum emptori, non potest deinde eumdem tradere Ecclesiae titulo Religionis aut voti, et econtra: sed homo per professionem religiosam pleno et perfecto modo tradit se Deo et Religioni, eodemque modo traditio ista acceptatur contractu ultro citroque obligatorio; ergo de jure naturali valide nequit se tradere uxori, cum amplius liberam sui corporis potestatem non habeat. Tum quia ex natura rei repugnat, ut quis eamdem rem tradat duobus secundum jura contraria; sed religiosus professus tradit corpus suum Deo cum jure et obligatione continendi seu abstinendi ab omni actu venereo, etiam licito; ergo non potest corpus suum tradere uxori cum jure contrario et obligatione exercendi actus conjugales.--Prob. 2.a pars, de jure divino, Matth. 19. v. 12., ubi Christus religiosam castitatem proponens ait: sunt Eunuchi, qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum: quibus verbis significatur perpetua inhabilitas ad matrimonium. Hoc jus scriptum magis nobis declaratur Verbo Divino tradito; quia nulla existente lege Ecclesiastica, ita semper a principio Ecclesiae observabatur tanquam a Domino acceptum : unde Siricius Papa Can. 17. v. velatae 27. q. 1., dicit religiosos matrimonia contrahentes debere separari Verbo Domini et Canonica auctoritate; ergo non mero jure Ecclesiastico, sed divino et naturali. Ratio est, quia Christus Dominus instituit statum religiosum segregatum a statu conjugali, ut patet ex Matth. 19.; ergo annexuit ei impedimentum dirimens matrimonii contrahendi ; alias unum ab altero non discrevisset. Confir. ab inconvenienti. Si professio religiosa solo jure Ecclesiastico dirimit matrimonium, sequitur:-I. Quod Papa possit tollere jus istud, et statuere ne matrimonium dirimatur per professionem religiosam : quod sane discordat cum antiqua Patrum doctrina, ut patet ex Canonibus causae 27. q. 1.-II. Quod Papa cum religioso in sensu composito Religionis dispensare possit ad matrimonium, cum istud solo jure pontificio incompatibile esset cum statu religioso: sequela autem ista est contra torrentem DD. et apertam definitionem cap. 6. cum ad monasterium, in fin. de statu Monach., ubi Innoc. III. asserit, nec Papam dispensare

« PredošláPokračovať »