Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

posse in paupertate et castitate religiosa : quae difinitio ad minus intelligenda est de dispensatione in sensu composito Religionis.-III. Quod religiosi apostatae in locis haereticorum, ubi pleraque impedimenta matrimonii, jure Ecclesiastico introducta, abrogata sunt, valide matrimonium contrahant: quod falsum esse, praxis continua Ecclesiae docet, etc. (1).

Obj. I. Juri naturali eadem res modo diverso pluribus tradi potest, sicut servus traditur domino et uxori; ergo et religiosus, qui titulo Religionis tradidit corpus Deo, potest illud titulo justitiae tradere uxori.-II.. Votum religiosum solemne vel dirimit matrimonium, ut votum est, vel ut solemne est. Non primum; alias omne votum castitatis dirimeret matrimonium; ergo secundum: solemnitas autem votorum ex sola constitutione Ecclesiae inventa est (c. un. de voto in 6.).-III. Votum simplex, saltem religiosum in Soc. J. ab intrinseco non differt a solemni per c. 6. h. t. et Const. Greg. XIII. incip. Ascendente Domino; ubi declarat Scholasticos et Coadjutores non formatos S. J. esse vere et proprie religiosos, non secus, ac ipsos tum Societatis, tum aliorum Regularium professos.-IV. Olim professio religiosa non dirimebat subsequens matrimonium (Can. 22. 24. cum seq. 27. q. 1.); ergo impedimentum istud hodie habetur ex solo jure Ecclesiastico.

R. Ad I. D. A. Modo diverso, hoc est, secundum diversum jus, C. A. Modo diverso, hoc est, ex causa et titulo diverso, N. A. Alias qui titulo Religionis, v. g. ex voto tradidit Ecclesiae centum florenos, posset deinde illos titulo justitiae tradere alteri creditori, et titulo gratitudinis tertio benefactori. Est ergo aequivocatio in termino modo diverso; nam si intelligatur praecise causa diversa seu diversus titulus, falsum est rem uni pleno jure traditam, posse alteri tradi diverso titulo: ut patet ab exemplis allatis et omnibus causis seu titulis translativis dominii. Si vero intelligatus diversum jus, verum est eamdem rem pluribus tradi posse; sicut uni tradi potest proprietas, alteri dominium utile aut ususfructus, tertio usus, etc. Et sic accidit in servo; nam is traditus est domino quoad operas et effectus civiles dominicae potestati subjectos: at quoad jus utendi corpore per generationem, non est traditus domino, neque hoc jus subest potestati dominicae; alias dominus uti posset corpore ancillae, et domina corpore servi; et ideo servus quoad hoc jus potest se tradere uxori. Econtra religiosus, quoad jus corporis sui, plene et pro perpetuo per professionem tradidit se Deo et Religioni titulo Religionis mixto cum titulo justitiae ratione contractus ultro citroque obligatorii, et vis talis juris in Deum translati in radice contraxit obligationem continendi, ut ante probavi; ergo cum jus istud sui corporis non habeat, ex ipsa natura rei, non potest se tradere uxori, et ad actus conjugales primae traditioni contrarius obligare. Quae eadem ratio es, cur uni uxori traditus non possit se alteri tradere, quia amplius non habet, quod valide tradat.

Dices: Traditus uxori, potest matrimonio consummato de licentia uxoris tradere se Deo per professionem religiosam; ergo traditiones istae et vincula sibi non adversantur de jure naturali.

R. N. C. pro nostro casu; nam si uxor remissit jus suum, nulla est repugnantia, cur maritus per professionem nequeat se tradere Deo per professionem. Ita in casu, quo servum dedi Cajo ad usumfructum, si is remittat jus suum, possum eumdem servum tradere Ecclesiae ad usum, etc. At si professio religiosa praecessit, nulla ad professum redit potestas corpus suum tradendi uxori, nisi Deus jus

(1) Vide notam in finem h. t.

sibi quaesitum remitteret et redderet potestatem corpus suum tradendi uxori: quo casu homo desineret esse religiosus, vel forsan maneret religiosus in habitu, et mortua uxore, teneretur vota reddere Domino, et ad Religionem redire.—Ad II. dico, quod dirimat, non ut votum in genere, sed ut votum tale in specie, scilicet continens perfectam, absolutam et perpetuam traditionem sui, cum simili acceptatione; quae intrinseca ratio in nullo alio voto reperitur: non in voto simplici, quod promissionem continet sine traditione, et ideo, stante tali voto, valide corpus traditur uxori; non etiam in voto simplici religioso S. J.; quia hoc, licet habeat traditionem, non tamen habet traditionem perfectam et absolutam ultro citroque obligatoriam, sed praecise conditionatam, quamdiu quis in Societate manserit; et ideo spectato jure naturali (secus de jure pontificio) Scholasticus S. J. valide contrahere posset matrimonium absolutum, non secus, ac ille, qui se tradidit uxori per matrimonium conditionatum, pendente conditione, valide contrahit matrimonium absolutum; quia traditio pura et absoluta praevalet conditionatae. Solemnitates ab Ecclesia praescriptae non constituunt ipsam professionem perfectam, sed sunt conditiones extrinsecae necessaria requisitae, sine quibus talis professio non ponitur; sicut sine praesentia parochi et testium non ponitur matrimonium.—Ad III. N. A. ex dictis, de qua materia vide meas resolut. Can. tit. de regul. resolut. 3., et Sanchez cit. lib. 7. disp. 25. n. 7., ubi ponitur propria sententia auctoris.-Nec doctrina ista obstat cit. cap. 6. h. t.; nam votum simplex non minus obligat, quantum ad hoc, quod transgressor alterutrius peccet mortaliter: at in modo obligandi est diversitas; quia simplex obligat ratione promissionis, solemne vero, ratione traditionis; et ideo S. D. 2. 2. q. 88. ar. 7. ad 1. respondet: Votum solemne habet fortiorem obligationem apud Deum, quam votum simplex, et gravius peccat, qui illud transgreditur: et in 4. d. 38. q. 1. ar. 2. docet votum simplex et solemne differre specie, sicut vegetativum et sensitivum; quia virtus voti complete est in voto solemni, cum traditione compleatur; incomplete in voto simplici, quia traditione non completur; et ideo ligatus voto simplici castitatis valide corpus tradit per matrimonium, licet non licite, agendo contra promissionem Deo factam.-Nec doctrina ista periculum affert Constitutioni Gregorianae; nam Scholastici et Coadjutores non formati ordinatissimae Soc. J. sunt vere et proprie dicti religiosi, quoad genericum conceptum veri religiosi; cum religiosus status consistere possit cum votis simplicibus continentibus traditionem de se stabilem, et ad placitum tradentis non revocabilem: at differunt a professis quoad conceptum specificum, quia vota illorum ab intrinseco non continent perfectam et absolutam traditionem et acceptationem utrinque obligatoriam. Vel, ut alii loquuntur cum P. Sánchez (quod reipsa in idem redit) idem specie est status religiosus: professi tamen sunt in summoet perfectissimo status religiosi gradu et dignitate, consistente in absoluta et omnimoda traditione completa utrinque obligatoria, qualis non reperitur in statu religioso votis simplicibus constante.-Ad IV. N. A. cum Bellar., et omnibus aliis recte sentientibus de statu religioso a Christo instituto, et ab Apostolis ceterisque fidelibus assumpto ; cum inauditum sit in Ecclesia, religiosum professum sua auctoritate valide ad matrimonium transivisse.-Nec contrarium probatur ex citt. cann. ; nam tales excommunicantur, donec se dividant, et ad monasteria regrediantur; et ita quoad absolutionem et alias poenas poterit Episcopus cum eis humanitatem facere. Hic tamen observa, quod virgines sacrae, praesertim antiquis temporibus, in duplici classe fuerint; aliae emittebant votum simplex castitatis, etiam habitu et velamine assumpto, et in privatis domibus habitabant, vel etiam in monasteriis educabantur vel morabantur, et hae, si fracta

fide, nuptias contraxerunt, jubebantur manere cum marito, sicut c. 4. h. t., estque talium virginum frequens mentio apud Patres, et in antiquis canonibus; imo et virorum, qui in claustris morabantur, quin facti fuerint veri monachi. Aliae autem virgines emittebant votum triplex professionis religiosae, quam vocamus modo solemnem ; et in his, uti etiam in viris professis aliud observabatur; quia contrahentes nuptias separari debeb ant sive inviti, sive voluntarii, et per censuras compellebantur redire ad monasteria, ut ex Apostolo docet S. Greg. Can. 2. cum seq. 27. q. 1. A ceteris argumentis, quae hic objici solent, abstineo; tum quia levia sunt et ex dictis soluta manent; tum quia non est mihi propositum disputatorie scribendi. An, et quomodo professio religiosa dissolvat matrimonium contractum, dicam tit. 19. de divort.

61. Q. III. An votum simplex continentiae inducat impedimentum impediens matrimonii?

R. 1.° Votum simplex continentiae antecedens sponsalia, impedit matrimonium licite contrahendum; et consequenter sequentia sponsalia etíam jurata, vel per copulam firmata, jure naturali reddit invalida: ita ex antiquis canonibus generaliter deciditur c. 4. et 6. h. t. Nam spectato jure naturali, res uni promissa nequit valide alteri promitti; sed vovens per votum continentiae promittit Deo corpus ab omnia actu venereo, etiam licito custodiendum; ergo vovens nequit valide alteri corpus promittere per sponsalia; praesertim, cum talis promissio tenderet ad usum conjugalem voto contrarium. Unde sequens promissio sponsalitia est invalida, etsi puella voti ignara deflorata sit, cuique immineat damnum aliter non reparabile, quam per matrimonium, ut tenent Laym., Schmier et alii; quia per istam deflorationem non potest tolli Deo jus ex voto quaesitum : neque ullo jure aut solida ratione constat, hanc vim seu privilegium solvendi obligationem voti esse attributum deflorationi. Unde in tali casu, quo defloratae voti ignarae imminet damnum aliter non reparabile, quam per nuptias, de alio remedio cogitandum est; scilicet, ut petatur dispensatio, ad quam petendam dolosus deflorator obligatur.

Dices: Cum Sanch., Schmalz. et aliis :-I. Votum non obligat, rebus notabiliter mutatis, ut in hoc casu.-II. Filius, postposito voto Religionis, tenetur manere in seculo ad succurrendum patri, et debitor ad satisfaciendum creditoribus ; ergo et deflorator tenetur in hoc casu ducere defloratam, non obstante voto; quia obligatio justitiae est fortior obligatione Religionis.

R. Ad. I. D. A. Si mutatio accidat ab extrinseco, vel moralemį impotentiam inducat exequendi votum, C. A. Si accidat ex prava voluntate voventis, N. A. Alias quisque per delictum vellet se a voto liberare. —Ad II. N. C. Quia nec filius, nec debitor in his casibus assumit statum contrarium voto, sed hujus exsecutio tantum differtur ob necessitatem; ad deflorator assumeret matrimonium voto contrarium; quod in praejudicium juris Deo quaesiti illi non licet. Nec tali casu est obligatio justitiae ad matrimonium; quia sponsalia sunt invalida, licet damnum illatum alio modo reparandum sit; puta per procurationem dispensationis. In obligationibus Religionis et justitiae, servatur reg. qui prior tempore in 6: sic enim qui per votum vineam promissit Ecclesiae, licite eam non vendit et tradit.

2.° Votum simplex continentiae consequens sponsalia, parit impedimentum impediens matrimonii, et consequenter dissolvit priora sponsalia ex utraque parte: ita S. D. in 4. d. 38. q. 1. art. 8. qu. 2. Cajet., Avers., Azor., Salmant. et alii contra Sánch., Laym., Zoes, etc., licet Sánch. lib. 1. de matr. disp. 46. n. 7.

in fin. dicat, sententiam nostram esse probabilissimam et tutissimam. Prob. I. Juxta cap. 3. et 6. h. t. votum simplex continentiae, si validum est, impedit matrimonium licite contrahendum; sed votum simplex continentiae post sponsalia emissum, est validum et licitum : tum quia nullo jure invalidatur vel illicitum redditur; tum quia religiose servari potest, sicut votum castitatis emissum post nuptias; tum quia Papa c. 5. h. t. dispensat in tali voto, adeoque supponit esse validum ; ergo tale votum post sponsalia emissum impedit matrimonium licite contrahendum; praesertim cum jura omnia sine distinctione dicant, per votum simplex castitatis impediri licitum matrimonium ac proinde adversariis incumbit onus probandi, quod votum sponsalia consequens alicubi excipiatur. Prob. 11. Sponsalibus inest tacita conditio : nisi perfectiorem et Deo gratiorem statum elegero (arg. c. 2. de convers. conjug. et c. 4. de voto), ubi licet sermo sit de transitu ad Religionem, ejusque voto, recte tamen dispositio ista intelligitur de statu perpetuae continentiae: tum quia jus ad rem ex sponsalibus quaesitum non debet impedire statum perfectiorem; siquidem omnis consideratio non est digna anima continentis (Eccl. 26.), tum quia propositum aut promissum non infringit, qui in melius illud commutat (c. 3. de jurej.), tum quia matrimonio rato inest tacita conditio nisi Religionem elegero; adeoque sponsalibus etiam minor conditio inesse credenda est; puta nisi continentiam elegero; ergo si post sponsalia votum continentiae emittatur, solvit illa ex utraque parte, ne ad illicitum obligare videantur. Prob. III. Sponsalibus inest haec generalis conditio: nisi impedimentum superveniat, sive tale impedimentum oriatur ex actu malo, sive ex bono, ut ex fornicatione cum sorore sponsae, ex assumpto Ordine, ex cognatione spirituali, etc.; sed votum continentiae est impedimentum matrimonii ; quis enim hoc neget?; ergo sponsalia ineuntur sub tacita conditione; si votum continentiae non superveniat ; ergo si superveniat, non tantum alteri parti dat justam causam resiliendi sponsalibus, sed etiam sponsalia solvit ex parte voventis. Idem dic de voto suscipiendi Sac. Ordines, quibus in Ecclesia latina annexum est votum continentiae, His non obstantibus, fateor oppositam sententiam esse valde probabilem, pro qua:

Obj. I. C. 5. h. t. sponsae voventi continentiam imponitur poenitentia, ibi: sibi de mentita fide, etc.-II. Deus nec votum, nec juramentum acceptat in praejudicium tertii (c. 28. dejurej.); si enim donasti vel promisisti Titio decem aureos, deinde per votum non potest illos promittere Deo; sed votum superveniens est in praejudicium sponsae.-III. Speciale et exorbitans est, quod sponsalibus insit haec conditio; nisi Religionem elegero; ergo trahi non debet ad aliam conditionem: nisi continentiam elegero.—IV. Si per tale votum solvuntur sponsalia, sequitur quod dispensatus in voto, possit matrimonium cum alia inire, sed non, quia per hoc via injustitiis aperiretur.

R. Ad I. Sponsa ista in hoc fuit culpabilis, quod absque justa causa diu distulerit implere sponsalia, et temere provolaverit ad votum, non animo Deo placendi, sed sponsum fraudandi; et ideo poenitentia ei imponi debuit de mentita fide, et de attentata violatione voti per aliud matrimonium infringendi. Ex quo capite patet communem opinionem fidelium fuisse, per votum continentiae solvi sponsalia; alias puella inutiliter et sine effectu convolasset ad votum, si eo non obstante, obligata fuisset ad contrahendum matrimonium.-Ad II. N. M. Nam sponsis non est jus quaesitum absolute, sed conditionate, nisi meliorem statum elegero, vel nisi impedimentum superveniat. Quod si per accidens vovens causet damnum alteri parti, tehetur illud reparare: et si aliter nequeat reparari, quam per matrimonium, tene

tur ad petendam dispensationem voti: quod tutius esse nec adversarii negant.Ad III. In hac conditione: si impedimentum non superveniat, nulla est exorbitantia; ergo recte applicatur nostro casui. Ista vero conditio: nisi meliorem statum elegero, ob excellentem favorem continentiae et paritatem rationis, censetur comprehensa in c. 4. de voto.-Ad IV. N. S. Nam votum continentiae non dissolvit sponsalia, nisi ad effectum servandi continentiam, sicut votum Religionis ad effectum professionis.

3.

Votum non nubendi reddit sequentia sponsalia invalida et illicita; quia haec obligarent ad aliquid illicitum voto contrarium. Quia vero tale votum est valde imperfectum, de quo SS. Canones nihil disponunt, facile admitti potest per illud consequens non dissolvi sponsalia anteriora. Si quis cum tali voto matrimonium contraxit, illicite quidem egit; tamen contracto matrimonio, licite uti potest petendo et reddendo debitum; nam objectum hujus voti, scilicet, non inire matrimonium, transivit in impossibile, cum matrimonium sit initum; ergo cessat illius obligatio. Idem probabiliter dic de eo, qui vovit suscipere SS. Ordines, et post votum contraxit nuptias, quia cessante principali obligatione suscipiendi Ordines, cessat etiam accessoria obligatio continendi. Secus est in illo, qui per se vovit castitatem perpetuam: quia hoc voto obligatur etiam post nuptias, ne debitum licite petere possit, licet obligetur reddere.

62. Q. IV. An votum amplectendae Religionis inducat impedimentum licite contrahendi matrimonium?

R. 1.° Affirmative; nam jus ex Christi institutione non tantum post sponsalia, sed etiam post matrimonium ratum cuilibet permittit ad statum religiosum transire, etsi sponsalia qualificata sint per juramentum, utpote accessorium sponsalium (cap. 2. 14. de convers. conjug. c. 4. de voto); nam sponsalibus et matrimonio rato inest tacita conditio: nisi Religionem elegero.-His non obstat c. 16. de sponsal.; nam ibi sponsus nondum plene statuit ingredi Religionem, sed habuit quoddam propositum inefficax, quod Papa vocat legem privatam, seu legem complacentiae erga statum religiosum, ut patet ex verbis si postea elegerit: quia vero biennium contrahendo matrimonio praefixum ad finem vergebat, ne fieret perjurus, ideo Papa rescripsit, tutius esse matrimonium contrahere, et deinde, si elegerit, ad Religionem transire. Gonz., Suȧr., etc.

2. Vovens ingressum Religionis post sponsalia, etiam jurata, regulariter nequit licite contrahere matrimonium cum proposito ante illius consummationem ingrediendi Religionem, ita Sánch. et alii contra Ant. de Butrio, Petrum de Ledesma, etc. Nam ita contrahens exponit se manifesto periculo violandi votum, derogat dignitati voti et status amplectendi, praejudicat sponsae, quae cogetur esse sine nuptiis, donec ille vel profiteatur, vel e novitiatu egrediatur. Excipe, nisi id exigeret damnum puellae defloratae, metus admittendae famae aut vitae, vel alia gravis causa: si tamen contraheret, et mutata voluntate consummaret matrimonium, illicite contra votum ageret, cum post matrimonium ratum adhuc potuerit voto satisfacere. At imposterum licite petit et reddit debitum, quia materia voti, scilicet, ingressus Religionis, evasit impossibilis; ergo cessat obligatio voti, et consequenter ea omnia, quae annexa sunt Religioni, uti servare continentiam. Soluto matrimonio aut per mortem, aut divortium perpetuum, reviviscit obligatio voti Religionis, et urget ad ingressum, sicut soluto matrimonio, reviviscit votum continentiae impediens aliud matrimonium: quia vota ista per matrimonium non extinguuntur, sed suspenduntur.

[merged small][ocr errors]
« PredošláPokračovať »