Obrázky na stránke
PDF
ePub

3.o Votum amplectendae Religionis, vel ingressus in novitiatum ex parte ingredientis non solvit sponsalia, nisi secuta professione: ita Henriq., Laym. et alii com. contra Navar., Gutiér., Sanch., etc. Nam obligatio sponsalium non est incompossibilis cum novitiatu, cum nec incompossibilis sit cum matrimonio. Tum quia si novitiatus solveret sponsalia ex parte novitii, daretur occasio fraudulenter dissolvendi sponsalia per fictum ingressum; ergo. At pars in seculo manens habet justam causam resiliendi a sponsalibus, ut communis tenet contra Covar., Palud., etc.: tum quia novitiatum ingrediens, tacite et ipso facto renuntiat juri quaesito ex sponsalibus, tum quia quasi statum mutat: quae causae sunt sufficientes ad resiliendum a sponsalibus.

Circa poenas contra clericos majores, regulares et moniales matrimonium contrahere attentantes, vide Constitutionem Apostolicae Sedis vel notam in finem tituli III. lib. III.

TITULUS VII.

De eo, qui duxit in matrimonium quam polluit per adulterium (1).

63. Praesens rubrica est strictior nigro; quia impedimentum criminis, de quo tractatur h. t. non solum oritur ex adulterio, sed etiam ex homicidio alterius conjugis. Est autem hoc impedimentum dirimens ; et specifice vocatur impedimentum criminis, licet impedimentum metus et raptus etiam ex delicto oriantur: sed haec servant sua propria nomina.—De crimine tantum impediente agetur tit. 16. 64. Q. I. Quibus modis incurratur impedimentum criminis dirimens matrimonium?

R. 1.° Quatuor modis ; duobus quidem ex causa adulterii, et duobus ex causa homicidii. Et —I. Si adulteri, vivente conjuge altero,' matrimonium de facto iniverunt (c. 5. h. t.).—II. Si adulteri promissionem fecerunt futuri matrimonii post mortem alterius conjugis ineundi (c. 6. 7. et fin. h. t.).—III. Si adulterio non commisso, ambo machinentur in necem alterius conjugis cum effectu, seu secuto conjugicidio (c. 1. de convers. infidel.).—IV. Si commisso adulterio unus ex adulteris occidat proprium, vel adulteri conjugem animo cum illo contrahendi matrimonium (Can. 5. si quis 31. q. 1.). Ratio hujus impedimenti ab Ecclesia introducti est: ex parte adulterii, ut secura sit conjugum fides, amor et vita, omnisque occasio captandae mortis alienae tollatur. Ex parte homicidii, quia atrocitas tanti criminis erga conjugem admissi meretur istam inhabilitatem; tum maxime, quia suppositis his criminibus, turpe et inhonestum scandalique plenum est tales personas inter se copulari.-Nec obstat factum Davidis occidentis Uriam, et cum adultera Betsabea contrahentis; nam in veteri testamento non fuit hoc impedimentum, licet in novo testamento ob dictas rationes recte sit introductum.

2.o Ut crimen ex adulterio dirimat matrimonium, debet esse :—I. Adulterium formale, non materiale, propter ignorantiam vel invaliditatem prioris matrimonii,

(1) Agitur de hac materia in Decreto 31. q. 1. per. tot. et 32. q. 4. et 7.

completum in sua specie, et durante eodem matrimonio consummatum.-II. Debet cum adulterio copulative concurrere, vel matrimonium actuale de facto, vel promissio matrimonii ineundi post mortem alterius conjugis: et quidem seria, non ficta, sive ista praecedat adulterium, sive sequatur, constante priori matrimonio, sive fiat in actu adulterii, dummodo promissio sit expresse acceptata ab altera parte; siquidem tacens in hac materia odiosa non habetur pro consentiente. Et quamvis probabile sit ad hoc impedimentum sufficere promissionem acceptatam sine repromissione adulteri, quia hoc modo est periculum captandae mortis alienae; oppositum tamen aeque est probabile, quia fides data, quae requiritur, plerumque in jure Canonico significat promissionem mutuam utrinque obligatoriam (cap. 22. de sponsal. cap. 1. de sponsal. duor. cap. 5. qui Clerici, etc.); ergo cum versemur in materia odiosa, fides data accipienda est pro mutua promissione, quam sibi faciunt adulteri de matrimonio post mortem conjugis ineundo.-III. Econtra ex adulterio non incurritur impedimentum criminis si adulterium sit materiale, vel non completum; vel si copulative desit promissio, vel ista sit ficta aut remissa, nullo praecedente adulterio, licet deinde per accidens sequatur adulterium: vel si promissio sit de matrimonio, vivente altero conjuge, ineundo; vel si promissio facta sit in uno matrimonio, et adulterium in secundo; quia videtur recessum a fide data: ita haec omnia deducentur ex Canonibus causae 31. quaest. 1. et cap. 1.7. fin. h. t. ; et si quae jura diminutius loquuntur, supplenda sunt ex aliis plene loquentibus et exigentibus, ut vel adulterium sit cum actuali matrimonio de facto inito, vel adulterium sit cum promissione matrimonii post mortem conjugis ineundi.

3. Ut conjugicidium mixtum adulterio inducat impedimentum criminis, praecedere debet adulterium ; alias post caedem copula non est adulterina, tum sequi debet machinatio cum effectu, seu caedes conjugis, etiam ab uno tantum ex adulteris patrata animo ineundi matrimonium cum complice; non vero solo animo liberius exercendi libidinem (Can. 5. si quis 31. q. 1. c. 6. qui fil. legit. c. 1. 3. 6. h. t., S. D. in 4. d. 37. q. 2. ar. 2. in corp. et alii communiter.)—II. Ut solum conjugicidium inducat impedimentum criminis, requiritur, ut uterque concurrat physice vel moraliter in necem conjugis, animo contrahendi matrimonium, et caedes reipsa consecuta sit (c. 1. de convers. infid.). Sola ratihabitio, qua alter ratum habet conjugicidium nomine suo gestum, non sufficit; cum fictio ista nullo jure sit expressa, sicut expressa reperitur de habente ratam percussionem Clerici nomini suo factam (c. 23. de sent. excom. in 6.).

65. Q. II. Qui ligentur impedimento criminis?

R. 1.o Soli fideles; cum sit tantum juris Ecclesiastici; ergo infideles non ligat, nisi per accidens et indirecte, quatenus persona fidelis impeditur contrahere cum infideli ad fidem converso, si adulterium cum eo commissit, facta promissione matrimonii; vel si ab eis conjugicidium patratum sit modo ante explicato (c. 1. de convers. infidelium).

2.9 Qui vivente uxore legitima, contraxit cum alia ignorante ipsum esse conjugatum, post mortem primae, tenetur renovare consensum, et contrahere cum secunda, si ista velit (c. 1. et 7. h. t.). Nam ex una parte non est hic impedimentum criminis; ex altera vero parte decepta per separationem patitur damnum, quod reparari debet per matrimonium habili tempore ineundum. Si tamen matrimonium ineatur cum tertia post mortem primae conjugis, subsistit, et deceptae alio modo damnum resarciendum est.

:

3. Ignorantes ligantur impedimento criminis: ita Moya et Reiff., Gobat., Schmalz. et communior DD. contra Palud., Major., Pichler, etc. Nam Sac. Canones 31. q. 1. et h. t. nullam mentionem faciunt de notitia, an quis sciverit hoc impedimentum annexum esse dictis delictis; ergo voluerunt eo ligari sive scientes, sive ignorantes; prout Canones istos interpretatur praxis Curiarum tam Romanae, quam aliarum Ecclesiarum, tales personas sine dispensatione non admittentium ad nuptias. Ratio est, quia inhabilitates a jure introductae incurruntur ab ignorantibus, ut patet in irregularitatibus ad Ordines, beneficia, etc.; sed impedimentum criminis, licet fundetur in delicto, est tamen per se et principaliter inhabilitas ad matrimonium, sicut alia impedimenta ex crimine orta; ut impedimentum metus, raptus, affinitatis ex copula illicita ; quia non decet, nec honestum, nec Reipubl. Christianae expediens est tales personas inter se copulari, cum alioquin in matrimoniis maxime attendatur, quid deceat, honestumque sit (1. 42. ff. de ritu nupt.); ergo.

Dices: I. Hoc impedimentum est poenale, scilicet, in poenam tanti delicti; poena autem ignorantem non stringit.-II. Inhabilitatio poenalis obligat eum, qui peccat contra legem, qua poenalem; sed ignarus poenae non peccat contra legem, qua poenalem; ergo.-III. Ignorantia facti excusat ab impedimento criminis ; ergo etiam ignorantia juris, cum in neutro casu peccetur contra legem ignoratam.— IV. Irregularitas ex delicto, privatio juris ad petendum debitum conjugale, inhabilitas ab beneficium ex simonia, censurae non incurruntur ab ignorantibus (c. 2. de const. in 6.); ergo nec impedimentum criminis.

R. Ad I. D. A. Est poenale occasionaliter, secundario et in consequentiam, C. A. Primario et per se, N. A. Hot impedimentum primario est inhabilitas; quia non decet nec expedit tales personas copulari: alioquin ignorantia a plerisque praetexi posset.-Ad II. Est eadem solutio; nam inhabilitatio ista principaliter est ob indecentiam, quae in republica christiana tolerari non debet cum magno dispendio honestatis matrimoniorum.-Ad III. N. C. Nam ignorantia facti excusat ab adulterio et conjugicidio, et consequenter ab impedimento; non vero ignorantia juris circa inhabilitatem constituti.-Ad IV. N. C. Exceptis censuris; nam et istae inhabilitatis incurruntur ab ignorantibus; non tamen censurae, quae contumaciam, et cons. scientiam praerequirunt. Argumenta ista instantiam contrariam habent in aliis impedimentis ex delicto ortis. Quia vero opposita sententia satis est probabilis, servire potest confessario pro illo casu, quo impedimentum est occultum, et adulteria vel homicidia in futurum non pendent.

66. Q. IV. An impedimentum criminis sit perpetuum, et a quo dispensabile? R. Ad I. Affirmative; ita ut non cesset, etsi complices longo tempore in matrimonio putativo vixerint, et proles susceperint (c. 5. h. t.), quia diuturnitas peccatum non minuit, sed auget: prolibus tamen necessaria alimenta ministranda sunt: ibid. ubi corriguntur jura civilia, spurios ali vetantia.

Ad II. In impedimento criminis dispensat solus Papa; quia inferiores non possunt relaxare jus commune. Si tamen est publicum ex conjugicidio ortum, rarissima et difficillima est dispensatio. Et si ortum est ex adulterio conjuncto cum nuptiis, vivente altero conjuge contractis, non dispensat Papa, nisi negotio finito in Officio S. Inquisitionis. S. Poenitentiaria in hoc impedimento occulto, si oriatur ex homicidio, nonnisi ex urgentissimis causis dispensat, injuncta poenitentia diuturna: facilius autem, si oriatur ex solo adulterio cum promissione; praesertim si complices erant ignari hujus impedimenti.

TITULUS VIII.

De conjugio leprosorum (1).

67. Nomine leprae venit hic omnis morbus horridus et contagiosus: ut paralysis, epilepsia, morbus gallicus, etc.

68. Q. An lepra sit impedimentum matrimonii?

R. 1.° Lepra antecedens ignorata, vel consequens sponsalia, dat justam causam resiliendi ab illis: secus si fuit cognita; quia pars altera sibi imputare debet, quod scienter cum leproso contraxerit sponsalia.

2.o Lepra sive antecedens, sive consequens, nec dirimit matrimonium contrahendum, nec dissolvit contractum (c. 1. 2. h. t.). Nam vis ista nullibi attributa est leprae aut simili morbo. Nec obstat c. fin. h. t. et Can. 18. proposuisti 32. q. 7.; nam c. fin. procedit de sponsalibus, quod superveniente lepra, alter non teneatur ad consummandam seu perficiendam copulam maritalem, quae consistit in contractu; seu quod non teneatur inire matrimonium. Canon. 18. procedit de infirmitate arctitudinis seu impotentiae, ob quam invalidum fuit matrimonium; Bellar., Gonz. et alii : subsidia autem tali mulieri praebenda sunt per restitutionem dotis, vel ex charitate.

3.o Lepra contagiosa est causa sufficiens divertendi quoad thorum et cohabitationem ; nam contractui matrimoniali inest conditio divertendi ob justam causam, qualis est incolumitas proprii individui. Si tamen conjux sanus vult cohabitare, et debitum reddere, id ei licebit: quia in morbis diuturnis periculo infectionis praevalet amor conjugalis: praesertim si adsit periculum incontinentiae in utroque conjuge.-Nec obstat, quod forsan proles nascetur leprosa; quia huic melius est leprosam esse, quam nullo modo esse.-II. Si lepra non est contagiosa, pars sana tenetur leproso cohabitare et debitum reddere; quo sensu procedit c. 1. et 2. h. t., quia hic non adest justa causa excusans ab obligatione conjugali, nisi forsan nimius horror esset in reddendo debito.-[Vide notata in summariis cap. Quoniam 2. hoc eod. tit.].-III. Facta separatione leprosorum, utrinque a judice Ecclesiastico injugenda est continentia (c. 1. h. t.).

TITULUS IX.

De conjugio servorum (2).

69. In h. t. examinatur impedimentum conditionis servilis, quod nunc rarum est, cum servitus legalis apud Christianos fere expiraverit.

70. Q. I. Quando conditio servilis dirimat matrimonium ?

R. 1. In unico tantum casu, quo liber ignorans alteram partem esse servituti obnoxiam, contrahi cum illa matrimonium, etsi ignorantia sit modicum crasa: ita Can. 4. et seqq. 29. q. 2. et c. 2. fin h. t. Nam licet contractus iste jure naturali

(1) Agitur de hac materia Can. 25. hi, qui 32. q. 7, et Can. 18. si uxorem 32. q. 5. et alibi sparsim.

(2) Agitur de hac materia in Decreto 29. quaest. 1. 2. per tot.

sit validus, ut comm. tenet, tamen Ecclesia non voluit eum valere ob justas causas; puta ob inaequalitatem personarum, ob injuriam libero illatam, et prolibus inferendam. Quae assertio locum habet etiam tunc, dum contrahitur cum statu libera; quia tempore intermedio, pendente conditione et tempore, est ancilla (1. 9. ff. de statu liber.). Convalescit autem hoc matrimonium, si liber, cognito errore servitutis, ratificet priorem consensum expresse vel tacite per copulam (c. 2. et fin. h. t.); quia jure antiquo talis copula praesumitur fieri affectu conjugali: jure autem Trid. si servitus publice innotescat, convalidatio fieri debet coram parocho et testibus.

2.o Valet matrimonium in seqq. casibus:-I. Si liber scienter contrahat cum ancilla, quia volenti non fit injuria; licet ob vilitatem personae fiat irregularis (Can. 15. d. 34.).-II. Si liber contrahat cum libera, quam putat esse ancillam, vel servus cum ancilla, quam putat esse liberam: quia hic non redditur status deterior ita errantis.-III. Si liber ignarus contrahat cum ancilla, quae vi collocationis in matrimonium a domino factae consequitur libertatem (Nov. 22. c. 11.). Quod jus non reprobatur a sacris Canonibus; quia in ipso contractu ancilla fit libera, adeoque liber non cum ancilla, sed cum libera nuptias init: prior vero servitus ignorata non sufficit ad hoc matrimonium invalidandum.

3. Si matrimonium cum errore conditionis servilis publicae contractum est, dissolutio ejus fieri debet auctoritate Ecclesiae (arg. c. 2. et fin. h. t. c. 3. de divort.); nam quod auctoritate Ecclesiae contrahitur, auctoritate ejusdem dissolvi debet. In praevio judicio liber probare debet conditionem servilem, quam ex parte ancillae asserit: error vero regulariter non probatur, nisi in illo casu, quo talis persona notorie et communiter habita est pro ancilla; quia quilibet praesumitur. scire, quae communiter nota sunt (lib. 2. ff. et l. 23. Cod. de probat.). Si vero communiter non est habita pro ancilla, ista probare debet, quod liber notitiam habuerit de ipsius conditione servili.

71. Q. II. Quid juris circa matrimonia servorum cum ancillis?

R. 1.° Talia matrimonia sine consensu domini sunt valida et regulariter licita: ita decisum est c. 1. h. t., quo corriguntur jura civilia, quae inter servos, praesertim sine consensu domini dicunt esse contubernia, non matrimonia (l. 3.. C. de incest. nupt.). Ratio I., quia servi jure naturali et divino habent jus liberum contrahendi et suscipiendi sacramentum matrimonii, tum ad finem propagationis humanae, tum etiam in remedium concupiscentiae; quod jus, utpote toti naturae commune, non subditur privatae potestati dominicae; ergo matrimonia servorum cum ancillis sunt valida. Ratio II., quia servi utendo jure suo, licite agunt, et nulli injuriam faciunt; licet decens sit, ut requirant consensum dominorum. Dum vero antiqui Canones nuptias servorum dicunt non esse justas et legitimas, id intelligendum est, non de legitimate Canonica, sed civili, quatenus non intercedunt pacta dotalia; neque ex talibus oritur patria potestas, nec haereditas et successio liberorum: quo sensu explicantur Can. 11. cum seq. 32. quaest. 2. et Can. 9. dicat 39. quaest. 4. Can. fin. 29. quaest. 2. ibi: per voluntatem dominorum.

Dices: Professio religiosa est favorabilior; sed servus sine consensu domini non potest valide profiteri; ergo nec nuptias contrahere.

R. N. C. Quia professio religiosa non est composibilis cum operis domino debitis; bene vero matrimonium.

2.o Dominus resciens servum tractare de nuptiis, re integra, ante inita sponsalia, potest servum in remota mittere aut vendere; quia utendo jure suo, non.

« PredošláPokračovať »