Obrázky na stránke
PDF
ePub

facit illi injuriam. At si sponsalia sint inita, non potest eo medio uti: tum quia praejudicaret juri sponsae, quod independens est a dominio domini; tum quia directe impediret matrimonium, quod ei non licet. Contracto autem matrimonio, servum alio mittere potest; quia non privatur potestate dominica, licet illicitum videatur sine gravi causa servum eo mittere aut vendere, quo illum uxor sequi non potest. Sánch.

3.

Servi ipso facto tunc consequuntur libertatem, dum dominus eos collocat in matrimonium cum persona libera ignorante eorum servitutem (auth. ad hoc C. de latin. lib. toll.), quia hoc modo dominus fingitur cedere jure šuo. At si pars altera scivit conditionem servilem, dominus consentiendo in matrimonium, non praesumitur dare libertatem, nisi ancillae constituat instrumentum dotis, vel servo instrumentum donationis propter nuptias; quae instrumenta propria sunt hominum liberorum (1. un. §. 9. C. de latin. lib. toll.)

TITULUS X.

De natis ex libero ventre.

72. In h. t. qui priori est accessorius, traditur trita regula, quod partus sequatur ventrem, seu conditionem matris quoad statum libertatis et servitutis: unde mater ancilla parit servum, licet pater sit liber; et mater ingenua vel liberta parit liberum, dummodo libera sit tempore conceptionis vel nativitatis, vel intermedio. -De hac materia fusius agunt Civilistae lib. 1. Inst. tit. 3. et seqq. Vide Can. 3. cum multae 15. q.8., Can. fin. 32. quaest. 4. et cap. fin. de serv. non ordin.

TITULUS XI.

De cognatione spiritual! (1).

73. Nota. Cognationem in genere esse quamdam propinquitatem personarum, quae triplex est: spiritualis, legalis et carnalis. De ultimis duabus agetur in seqq. titulis; hic examinatur impedimentum dirimens cognationis spiritualis ortae ex baptismo et confirmatione.

74. Q. I. Unde oriatur, et quo jure matrimonium dirimat cognatio spiritualis?

R. Ad I. Oritur ex sacramento baptismi et confirmationis, non vero ex aliis sacramentis: ita comm. ex Canonibus causae 30. q. 1. et 3. Trid. sess. 24. c. 2. de reform. matr. Nam baptismus comparatur generationi, seu conceptioni in utero; confirmatio vero nativitati, seu editioni in lucem, adeoque in utroque datur gratia per modum generationis et nativitatis; in ceteris vero sacramentis datur gratia per modum nutritionis, sanationis aut reconciliationis; ergo sicut ex generatione naturali oritur cognatio naturalis, ita ex generatione spirituali per baptismum et confirmationem oritur cognatio spiritualis.-Nec obstat Can. 8. et seqq. 30. q. 1.; nam ex sacramento poenitentiae est cognatio valde impropria, quae non habet vim dirimendi matrimonium; licet fornicans cum filia confessionis probabilius tenea

(1) Agitur de hac in Sexto h. t.-In Decreto 30. quaest. 1. 3. 4. per tot.-In Trid. sess. 24. c. 2. de reform. matr., ubi statuitur jus novum.

tur circumstantiam istam aperire in confessione (S. D. 2. 2. q. 154. ar. 10. ad 2.). Ad II. Cognatio spiritualis jure Ecclesiastico dirimit matrimonium, et consequenter solvit praecedentia sponsalia: ita comm. ex juribus supra cit. Nam hoc impedimentum introductum est ex justissima causa; quia valde indecens esset patrem spiritualem copulari filiae spirituali. Et quia haec indecentia semper durat, ideo hoc impedimentum est perpetuum. Si vero sequatur ad matrimonium, non dissolvit illud, sicut nec alia impedimenta consequentia, ut affinitas, etc.: privat tamen jure petendi debitum, de quo infra.

75. Q. II. Inter quas personas detur cognatio spiritualis?

R. 1.° De jure antiquo dabatur inter plures personas; nam hoc jure fuit paternitas directa inter baptizantem vel patrinum, et baptizatum: et paternitas indirecta, quae extendebatur ad baptizantis et patrini uxorem carnaliter cognitam, quae propter unitatem carnis cum marito fiebat etiam mater spiritualis baptizati : vel econtra ab uxore baptizante vel levante refundebatur ista cognatio in maritum 1 (c. 1. h. t. in 6.).—II. Fuit compaternitas directa inter haptizantem vel levantem, et parentes baptizati; indirecta vero refundebatur in uxorem baptizantis et levantis, ut ante dictum (c. 4. h. t.).—III. Fuit fraternitas inter baptizatum et liberos carnales baptizantis vel levantis, non vero inter alios fratres et sorores baptizati Can. 4. super quibus 30. q. 3., ubi corrigitur Can. 5. utpote anterior tempore: et ita decidit Alex. III. c. 3. h. t., nisi specialis esset consuetudo ut inter omnes fratres et sorores baptizati, et proles baptizantis aut levantis intercederet ista confraternitas diremptiva matrimonii (c. 3. h. t.). Haec omnia similiter fiebant in cognatione orta ex confirmatione.

2.o Jure novo Trid. sess. 24. cap. 2. de reform. matr. sublata est parternitas et compaternitas indirecta, uti et fraternitas, et remansit sola paternitas et compater nitas directa, et filiatio. Unde hodie cognatio spiritualis ex baptismo datur: —I. Inter baptizantem tanquam patrem, et baptizatum tanquam filium, et similiter inter patrinum seu levantem tanquam patrem, et baptizatum seu levatum tanquam filium ac proinde baptizatus hodie potest ducere uxorem baptizantis vel levantis, si quam habuerunt, et mortui sunt. Et haec cognatio vocatur paternitas; vel si baptizans aut levans est femina, maternitas.—II. Inter baptizantem et parentes baptizati, vel inter levantem et parentes levati, quae vocatur, compaternitas, et, in feminis commaternitas; quia sicut genitores sunt patres carnales baptizati, ita baptizans et levans sunt ejusdem patres spirituales; ac prohinde inter se sunt compatres vel commatres. Nec ultra ad uxorem, vel liberos baptizantis aut levantis cognatio spiritualis extenditur : unde pater carnalis baptizati, sublato impedimento ligaminis, potest ducere uxorem levantis aut baptizantis. Haec eadem doctrina servatur in congnatione orta ex confirmatione. Inter ipsum vero baptizantem et patrinum, vel inter ipsos patrinos inter se, nec antiquo, nec novo jure aliqua cognatio oritur. Personae istae spiritualiter cognatae exprimuntur his versibus:

Baptizans, baptizatus, baptizatique parentes,
Levans, levatus, levatique parentes,

Confirmans, confirmatus, confirmatique parentes,
Patrinus, confirmatus, confirmatique parens.

76. Q. III. Quod sit subjectum cognationis spiritualis?

R. 1.° Soli fideles seu baptizati, cum hi soli subjaceant juri Ecclesiastico

(Can. 302. de consecr. d. 4.). Unde infidelis non est capax cognationis spiritualis activae, v. g. si baptizet, vel levet ex baptismo; nam qui spiritualiter non est natus, seu filius, non potest esse spiritualiter pater; sicut necdum natus secundum carnem, non potest esse carnaliter pater; S. D. et alii.communiter contra Henriq. Neque etiam capax est cognationis spiritualis pasivae seu compaternitatis, si fidelis baptizet vel levet prolem parentis infidelis; Sánch. et alii contra Sylv., Rosell., etc.; nam passiva cognatio in tantum afficeret infidelem, in quantum activa cognatio a baptizante vel levante terminaretur ad illum; sed tali casu hoc ipso quod in infideli non detur compaternitas, utpote ab Ecclesia introducta, neque cognatio compaternitatis datur in fideli baptizante vel levante; nam cognatio ista est reciproca, et consequenter si non datur in uno extremo, neque datur in altero; ergo. Tum etiam, quia impedimenta restringenda potius, quam laxanda sunt.

Dices: I. Saltem cognatio ista resultat tempore habili, dum infidelis convertitur ad fidem, sicut irregularitas, v. g. ex bigamia orta (Can. Acutius 28. q. 3.).— II. Impedimentum criminis directe a fideli, et indirecte incurritur ab infideli, et dirimit inter eos matrimonium (c. 1. de convers. infid.); ergo idem dic de cognatione spirituali..

R. Ad I. N. A. Nam quod ab initio non subsistit, tractu temporis non firmatur, nec convalescit, ex reg. 18. in 6. Irregularitas bigamiae post baptismum oriri potest, quia perseverat defectus significationis: sed qui in generatione non est pater, nec postea erit.-Ad II. N. C. Nam cetera impedimenta non sunt ex natura sua relativa, sicut cognatio, sed salvantur in uno impedito; sicut impedimentum ligaminis, impotentiae et similiter criminis.

77. Q. IV. Quae requirantur ad hoc, ut contrahatur cognatio spiritualis? R. 1. In baptizante et baptizato adulto, praeter intentionem ad valorem sacramenti necessariam, nihil speciale requiritur. In confirmante requiritur regulariter ordo Episcopalis, et intentio conferendi sacramentum confirmationis.

A

2. Ex parte patrini requiritur:-I. Ut a parentibus baptizandi designetur unus, vel ad summum unus et una (Trid."cit. sess. 24. c. 2. de reform. matr.). Si nullus a parentibus est designatus, parochus unum designabit: si vero designatio ista omitteretur, et plures tangerent seu levarent baptizatum, probabilius est, cognationem spiritualem ab omnibus contrahi: ita teste Fagnano fertur declarasse S. Cong. Nam decretum Trid. loquitur tantum de illis, qui praeter designatum tangunt; ergo si nullus est designatus, et omnes levant, juxta jus antiquum omnes contrahunt cognationem spiritualem, licet Sánchez dicat nullum ex illis contrahere, ut vitetur multiplicitas hujus cognationis, qui fuit finis Tridentini.-II. Ut levans habeat intentionem, saltem implicitam, agendi munus patrini. Si patrinus intentionem suam restringat ad certum individuum, quod in praxi rarum est, levando alium pro alio, probabilius non contrahit cognationem spiritualem ex defectu intentionis: secus, si non obstante privato errore, habuit intentionem levandi praesentem personam. In baptismo privato, quia plerumque materialiter tenetur infans absque animo exercendi munus patrini, raro haec cognatio incurritur; uti nec tunc, quando supplentur caeremoniae, quia non levatur infans ex sacro fonte.— III. Ut tempore baptismi patrinus infantem teneat; et quidem ordinarie per physicum contactum, nisi alia consuetudo esset, v. g. ut ipsemet baptizans infantem teneat, et tunc sufficiet, ut patrinus ex manu sacerdotis immediate baptizatum suscipiat, vel saltem eo fine praesentet baptizandum. S. Cong. 1688. teste Petra cum praxi. Respondere autem pro infante, vel alia praeter levationem facere, per

se non requiritur in patrino (c. 1. h. t.).-IV. Ut baptismus sit validus : quod enim nullum est, nullum operatur effectum (c. 8. de jure patr.). Si baptismus secundus, est conditionatus, contrahitur paternitas, nisi constaret primum fuisse validum. Haec omnia etiam in confirmatione observantur, ubi insuper in patrino requiritur, ut ipse prius sit confirmatus (c. 102. d. 4. de cons. S. Congr. in Liciensi, 13. Jul. 1654.). Episcopus tamen, etsi non esset confirmatus, contraheret paternitatem, cum in eo sufficiat valide conferre confirmationem.

3.o Patrinus per procuratorem levans, sicut Magnates facere solent, probabilius contrahit cognationem spiritualem: ita Abb., Navar., Laym., Reiffest., Schmier., Schmalz. et alii communius contra Sánch., Gonz. et alios existimantes cognationem istam, vel a neutro contrahi, vel a solo procuratore.-Prob. ex reg. 72. in 6.: Qui facit per alium, est perinde ac si faciat per se ipsum; ergo sicut patrinus per se levans contrahit cognationem spiritualem, ita quoque levans per procuratorem, eam contrahit: alias sequeretur absurdum contra legem Ecclesiae, quod tali casu nullus sit verus patrinus, cum procurator, non suo, sed alieno nomine levans, non sit patrinus et spiritualis cognatus baptizati. Praeterea per procuratorem, contracto matrimonio, etiam contrahitur publica honestas a principali; ergo et contrahi potest cognatio spiritualis : stat pro hac sententia declaratio Sac. Cong. 1582., 29. Martii, et 1631., 15. Martii, teste Clericato. Communitas, si eligatur in patrinum, unum ex suis designare debet, qui nomine suo patrinum agat, et cognationem contrahat, cum communitas, ut persona ficta, talem cognationem contrahere nequeat ; neque singuli ex communitate, quia Trid. unum, vel unum et unam designari jubet.

Dices: I. Tangere, levare significant actionem personalem et physicam ; ergo si principalis personaliter non tangat baptizatum, non fit ejus cognatus.-II. Baptizans ex commissione parochi, ille, et non parochus, contrahit cognationem; ergo a pari.-III. Cognatio carnalis contrahitur ex propria actione personali, uti et cognatio legalis (l. 25. §. 1. ff. adopt.); ergo etiam spiritualis.

R. Ad I. Verba ista verificantur de contactu morali et non semper physico, cum clare ex jure non constet necessario requiri physicum contactum.—Ad II. N. C. Nam commissarius baptizat, non parochi, sed suo et Christi nomine: procurator autem levat nomine principalis.-Ad III. N. C. Nam cognationem naturalem ipsa natura, legalem ipsa lex prohibet contrahi per procuratorem: qu. prohibitio non est respectu cognationis spiritualis.

78. Q. IV. Quodnam sit officium patrini?

R. Praeter munus levandi, proprium patrini officium est, et de se grave, ut baptizatum instruat in doctrina fidei christianae, saltem in defectum parentum et magistrorum: et ideo patrini in jure et a SS. Patribus vocantur fidei doctores, poedagogi spirituales, fidejussores, sponsores (c. 100. et 104. de consecr. d. 4. c. 1. diligere 30. q. 3.). Unde qui non sunt idonei ad hanc instructionem, neque admittendi sunt pro patrinis; ut haeretici et apostatae, poenitentes publici, moribus infames, excommunicati: et ob specialem rationem Regulares utriusque sexus, ne praetextu cognationis spiritualis extra claustra vagentur (c. 20. pervenit. 18. q. 2. c. 103. et seq. d. 4. de consecr.), nisi religiosus per Episcopatum absolveretur a jugo regulae.

79. Q. V. An parentes contrahant cognationem spiritualem?

R. 1. Si pater in casu necessitatis baptizet vel levet prolem ex legitima uxore sua susceptam, non incurrit cognationis spiritualis impedimentum, et con

sequenter non privatur jure petendi debitum (c. 7. ad limina 30. q. 1.: quia inculpabile judicandum, quod necessitas intulit.—2.o Si pater extra casum necessitatis baptizet vel suscipiat prolem suam per probabilem ignorantia facti, scilicet ignorando esse communem prolem, vel ex sua uxore genitam, excusatur ab hoc impedimento, quia non habuit intentionem baptizandi vel levandi prolem, ut suam. An vero ignorantia juris illum excuset, dubium est. Affirmant multi, quia privatio juris ad petendum debitum est poena, quae ab ignorante non incurritur. Negant alii, quia impedimentum cognationis spiritualis est mera inhabilitas propter indecentiam introducta, quae ab ignorante incurri potest. Prior opinio est favorabilior et probabilior; nam licet cognatio spiritualis antecedens matrimonium sit inhabilitas, tamen ei superveniens est principaliter poena privans jure quaesito ad petendum debitum.-III. Si pater, sive in, sive extra casum necessitatis baptizet vel levet prolem ex fornicatione susceptam, incurrit impedimentum dirimens matrimonii cum fornicaria contrahendi ; nam iste casus substat generali regulae, qua baptizans fit compater cum parentibus baptizati. Nec compaternitas ista habet rationem poenae, sicut in priori casu, sed est mera inhabilitas ad contrahendum matrimonium cum commatre, qualem incurrit omnis baptizans, sive solemniter, sicut Clericus, sive privatim baptizet, sicut laicus.-IV. Vir prolem ex legitima uxore susceptam extra casum necessitatis baptizans vel levans, privatur jure petendi debitum conjugale. Prob. ex doctrina generali h. t. disponente, ut baptizans et levans contrahant cognationem spiritualem et impedimentum ei annexum; sed parentes baptizantes vel levantes propriam prolem, nullibi excipiuntur ab hac generali dispositione, imo expresse comprehenduntur: Can. 1. et seqq. 30. q. 1., ubi jubentur separari, non utique quoad vinculum, sed quoad usam thori conjugalis, si ambo rei sunt; alioquin pars rea jubetur manere cum innocente, et eum non fraudare (c. 3. ibid.); ergo.

Dices: Jura antiqua, si contraria sunt, corriguntur per cap. 2. h. t., ubi Pontifex ait, quod sive ex ignorantia sive ex malitia id fecerint, non stat ab invicem separandi, nec alter alteri debitum debet subtrahere, eic.

R. Textum istum recte intelligi, quod propter delictum vel ignorantiam unius non sint separandi conjuges, quia ignorantia excusat: fraus vero et dolus non debet ei patrocinari, quia ex malitia filium e sacro fonte suscepit; adeoque obligatur debitum reddere; an vero petere possit, nihil clare ex hoc capite colligitur. Interim cum sententia ista probabilis et valde favorabilis sit, utilis erit pro praxi, licet dispensatio ad petendum debitum sit omnino tutior, quam in casu occulto plerique Regulares dare possunt.

80. Q. VI. Quis dispensare possit in impedimento dirimente cognationis spiritualis?

R. Solus Papa, utpote juris conditor; qui tamen in paternitate difficillime, facilius in compaternitate dispensat, adeoque in supplicatione exprimi debet, an dispensatio petatur super paternitate, an compaternitate.

In c. 5. h. t. mentio fit impedimenti cognationis imperfectae ex catechismo ortae, non dirimente, sed tantum impediente, quod dabatur inter catechizantem patrinum, et catechizatum parentesque catechizati, dum patrinus baptizandum prius instruxit, et pro eo ad interrogata Baptistae respondit. Hoc impedimentum sublatum est a Trid. sess. 24. c. 2. de reform. matr. : ita hoc jus consuetudine generali interpretante.

« PredošláPokračovať »