Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small]

81. Hic praescienda sunt ea omnia, quae in jure civili traduntur ed adoptionibus, per quas persona aliena assumitur in filium vel nepotem vel perfecte per arrogationem, qua arrogatus transit in familiam et patriam potestatem arrogantis ; vel imperfecte per simplicem adoptionem, quae hodie non operatur effectum patriae potestatis: adeoque nec proprie patrem, nec filium facit, sed tantum adoptato tribuit jus ab intestato succedendi in quarta portione bonorum patris adoptivi. Vide tit. Inst. de adopt. l. pen. C. eod. Cognatio igitur legalis est propinquitas personarum orta ex adoptione, dirimens matrimonium; non quidem vi juris civilis, a quo introducta est, sed hodie vi juris Can., quatenus cognatio ista a Sac. Canonibus recepta et approbata fuit.

82. Q. I. An impedimentum dirimens cognationis legalis oriatur ex sola arrogatione?

R. Affirmative: ita fere omnes. Prob. I. Cognatio legalis fundatur in patria potestate, ita ut adoptans fiat pater, et adoptatus filius patriae potestati subjectus, ut manifeste constat ex juribus supra allegatis; nam licet Sac. Canones utantur termino adoptionis, tamen in ipso sensu loquuntur de perfecta adoptione seu arrogatione, quae potestatem inducit, et solvi potest per emancipationem; Can. pen. 30., quaest. 3. et cap. un. hoc tit. ibi: quamdiu durat adoptio, ubi necessario intelligitur emancipatio solvens patriam potestatem, et cognationem inter filium naturalem et filiam adoptatam; sed sola arrogatio, non vero simplex adoptio inducit patriam potestatem (§. 2. Inst. de adopt.); ergo. Ratio est, quia impedimentum hoc introductum est partim propter indecentiam, quia non decet, ut ii, qui fictione civili habentur patres et liberi, fratres et sorores, inter se copulentur : partim ad vitandam fornicationem, quae intercedere posset inter personas in eadem familia et domo commorantes; sed neutra ratio procedit in simpliciter adoptato: non prima, quia defectu patriae potestatis non habetur pater, vel filius, vel frater civilis: non secunda, quia simpliciter adoptatus non cogitur esse in domo et familia adoptantis; ergo impedimentum istud non oritur ex simplici adoptione: imo ista neque inducit impedimentum impediens, cum sine claro jure impedimenta non sint multiplicanda.

83. Q. II. Quot sint species cognationis legalis, et inter quas personae matrimonium dirimant?

R. Esse tres:- Prima est in linea recta inter adoptantem et adoptatum, ejusque descendentes, si quos in patria potestate habet; sicut Augustus adoptavit Tiberium cum Germanico (§. pen. Inst. de adopt.). Et hoc est impedimentum in linea recta perpetuum (l. 14. 55. ff. de ritu nupt.), quia honestas non patitur, ut aliquando sit uxor, quae antea per adoptionem fuit filia vel neptis. An vero hoc impedimentum in linea recta extendatur in infinitum, ut probabilior tenet, an vero usque ad quartum gradum, inane est disputare; quia vita hominis tam procul non

(1) Agitur de hac materia Can. 1. et pen. 30. q. 3. et §. 1. 2. In. de nuptiis et l. 14. 17. 55. ff. de ritu nupt.

porrigitur.-Secunda species est in linea transversa per modum fraternitatis inter adoptatum et liberos naturales adoptantis in potestate constitutos (c. un. h. t.), quod desumptum est ex §. 2. Inst. de nupt. et l. 17. ff. de rit. nupt. ; et hoc impedimentum est temporale, donec patria potestas durat. Unde sive filius naturalis, sive filia adoptiva emancipentur, fraternitas desinit, et nuptiae inter eos consistere possunt (ibid.).-Tertia species est per modum affinitatis in linea recta inter adoptantem et uxorem adoptati, tanquam inter socerum et nurum, et econtra, inter adoptatum et uxorem adoptantis, tanquam privignum et novercam (l. 14. pr. et §. 1. ff. de ritu nupt.). Hoc impedimentum perpetuum est; quia non decet, ut quis uxorem habeat, quae sibi aliquando loco nurus, aut novercae fuit. Ad alias personas impedimentum cognationis legalis non extenditur.-Unde consistunt nuptiae:-I. Inter adoptatum et matrem, aviam vel sororem adoptantis.—II. Inter adoptantem et filiam filiae adoptivae, vel filiam illegitimam adoptati; quia nec mater habet patriam potestatem, nec pater respectu illegitimorum (§. 10. de adopt.), et consequenter cum matre aut patre non transeunt in potestatem adoptantis.-III. Inter filium illegitimum adoptantis et filiam adoptivam ob eamdem rationem.— IV. Inter filium adoptatum et filiam adoptatam, vel inter eorum liberos, etsi omnes essent in potestate adoptantis: nam adoptati, licet cognationem contrahant cum liberis naturalibus adoptantis, quamdiu potestas durat, tamen inter se nullo cognationis vinculo ligantur.-Nec obstat, quod in eadem familia morentur, sintque in periculo fornicationis; quia impedimenta ob similitudinem rationis sine jure non sunt asserenda.

84. Q. III. Quis dispenset in hoc impedimento?

R. Solus Papa: sed in linea recta cognationis et affinitatis, ob magnam indecentiam, difficillima est dispensatio: in linea vero transversa non opus est dispensatione, quia per emancipationem unius solvitur hoc impedimentum.

TITULUS XIII.

De eo, qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae (1).

85. Q. I. An, et quod impedimentum incurrat fornicans cum consanguinea sponsae vel uxoris suae?

R. 1. Sponsus fornicans cum consanguinea suae sponsae, incurrit impedimentum affinitatis, quod hodie dirimit matrimonium usque ad secundum gradum, et non ultra (Trid. sess. 24. c. 4. de reform. matr.), quo casu priora sponsalia solvuntur propter affinitatem: nuptiae vero cum deflorata, si celebs est, consistere nequeunt, propter obstans impedimentum publicae honestatis: et hoc impedimentum affinitatis ex copula illicita adhuc est in usu, ut patet ex cit. Trid. et incurritur etiam ab ignorantibus; quia non tam est poena, quam inhabilitas ob indecentiam: quia non decet tales personas inter se copulari. Nomine consanguineae venit, in hac materia odiosa, consanguinea naturalis, non vero legalis ex adoptione, vel spiritualis ex baptismo aut confirmatione.-Alterum impedimentum, quod complex, altero complice vivente, non possit inire matrimonium cum quacumque alia

(1) Agitur de hac materia in Decreto 32. q. 7. Can. 19. et seqq., et Trid. sess. 24. c. 5. de reform. matr., ubi statuitur de impedimento affinitatis ortae ex copula illicita.

persona per c. 12. de despons. impub., consuetudine contraria abrogatum est; vel sicubi viget, dispensare in eo potest Episcopus.

2.o Maritus incestum committens cum consanguinea suae uxoris incurrit privationem juris petendi debitum: reddere tamen tenetur, ne pars innocens alieno delicto gravetur (c. 1. 4. fin. h. t.). Hodie hoc impedimentum affinitatis non extenditur ultra secundum gradum per cit. Trid., ita ut privet jure conjugali, licet cognoscens consanguineam uxoris in tertio vel quarto gradu teneatur circumstantiam istam aperire in confessione, Sac. Cong. Conc. et S. Pius V. motu proprio edito 20. Aug. 1566. Et quamvis multi velint privationem juris petendi debitum incurri ab ignorantibus propter naturalem affinitatem et indecentiam, oppositum tamen etiam videtur probabile, maxime respectu simplicium, licet tutior sit dispensatio, quam plerique confessarii regulares vi suorum privilegiorum impertiri possunt.-Alterum impedimentum, ne complices matrimonium inire possint cum quacumque alia persona (inter se enim nequeunt ob impedimentum affinitatis) per c. 23. concubuisti 32. q. 7., contraria consuetudine abrogatum est.

3.o Jus statutum de sponso et marito, etiam procedit de sponsa vel uxore fornicante cum consanguineo sponsi aut mariti; nam in hoc casu propter identitatem rationis non debent ad imparia judicari: et de femina idem statuitur c. 21. si quis viduam 32. q. 7. et c. 9. si quis 34. q. 2.

86. Q. II. An incestus commissus cum propria consanguinea primi vel secundi gradus impediat matrimonium cum quacumque persona contrahendum?

R. Negative: quia id nullo jure constat: majoritas vero delicti non facit extensionem impedimentorum.-Nec obstant antiqui Canones; nam loquuntur de incestuosis contumacibus nolentibus parere monitis Episcopi: et his imponenda est publica poenitentia, qua durante, per accidens impediuntur nuptiae (c. fin. 35. q. 8., et si qui alii Canones sunt ex causa eadem q. 6. et 32. q. 2. et 3.).

TITULUS XIV.

De consanguinitate et affinitate (1).

87. In h. t. examinatur duplex impedimentum dirimens, scilicet, consanguinitatis et affinitatis ortae ex copula licita.

Nota I. Consanguinitatem dici quasi sanguinis unitatem, eamque accipi:-1.° Vel stricte seu civiliter pro vinculo carnali intercedente inter liberos ex eodem patre et diversa matre natos, quo sensu fratres ex eodem tantum patre nati, dicuntur consanguinei: ex eadem tantum matre uterini: ex eodem patre et eadem matre nati germani. Late seu naturaliter, quo sensu consanguinitas est: propinquitas personarum, quae ab eodem propinquo stipite masculino aut feminino per carnalem propagationem descendunt. Dicitur a propinquo stipite, puta, ut ejus gradus in morali aestimatione numerari possint; alioquin omnes homines essent consanguinei, quia ab eodem Adamo propagantur. Stipes continetur intra lineam consanguinitatis, sive procedat ab alio, sive a nullo; sicut Adamus, qui suis liberis et nepotibus fuit consanguineus, et tamen a nullo est genitus.

(1) Agitur de his in Clem. un. h. t.-In Decreto 35. q. 1. 2. 3. 4. 5. 8. 9. 10. per tot.-In Trid. sess. 24. c. 4. 5. de reform. matr.-In Institution. lib. 1. tit. 10.In Pandectis sparsim tit. de rit. nupt.-In Codice sparsim tit. de nupt. et tit. seq. de incestis, et inutil. nupt.

Nota II. Ex consanguineis alios esse agnatos, qui per lineam masculinam descendunt: alios cognatos, qui descendunt per lineam femininam. Quae differentia hic non attenditur; imo nec in jure civili, cum cognati per omnia exaequati sint agnatis (l. 14. 15. c. de legit. haered. Nov. 118. cap. 5.).-Rursum consanguinei alii sunt naturales tantum, inter quos sola natura vinculum sanguinis inducit citra approbationem legis: cujusmodi sunt consanguinei ex cognatione servili, concu.binaria, fornicaria (l. 4. §. 2. ff. de gradib. et affinib. l. 4. ff. unde cognati tit. In. de cognat. servili). Alii sunt naturales simul et legitimi, quorum consanguinitatem a natura inductam lex approbat, uti sunt consanguinei ex justis nuptiis procreati (cit. l. 2.). Haec differentia attenditur quoad successiones et jura familiae, non quoad matrimonia ineunda: quoniam in contrahendis matrimoniis naturale jus et pudor inspiciendus est (l. 14. §. 2. ff. de ritu nupt.)

Nota III. Affinitatem quoad nomen esse accessionem ad fines; quia consan_ guineus mariti accedit ad fines uxoris, et econtra (l. 4. §. 3. ff. de gradibus et affi. nib.); hoc ipso enim, quod maritus et uxor per copulam fiant una caro, non potest quis esse propinquus uni, nisi etiam propinquus sit alteri (c. 1. fraternitatis 35. q. 10.). Affinitas quoad rem est: propinquitas personarum proveniens ex copula carnali perfecta, omni carens parentela seu communione sanguinis: et per hoc ultimum affinitas differt a consanguinitate, licet per accidens cum ea convenire possit in eadem persona; ut si consanguineus ex dispensatione ducat consanguineam. Ex data definitione sequitur:-1.° Maritum et uxorem inter se non esse affines, sed principium affinitatis, seu stipitem; nisi per accidens affinis ex dispensatione ducat affinem; nam affinitas non contrahitur nisi mediante tertia persona.2.o Affinitatem non dari, ubi non praecessit copula vera, naturalis et consummata in sua specie: atque ita non oritur affinitas ex sponsalibus, matrimonio rato, copula praepostera, vel in qua sola femina seminavit; quia neutra est apta ad generationem prolis. Si vero solus vir consummet copulam, femina non seminante, inde riri affinitatem dicit Sánchez; negat vero Clericatus et alii ex Can. 18. lex 27. q. 2., ubi desideratur utriusque sanguinis commistio.

His praejactis agetur hic:-1.° De impedimento consanguinitatis.-2.° De impedimento affinitatis.-3.° De computatione graduum in iisdem.

Impedimentum Consanguinitatis.

88. Q. I. An, et quod impedimentum matrimonii oriatur ex consanguinitate?

R. 1. Consanguinitas in primo gradu lineae rectae, puta inter patrem et filiam, matrem et filium, jure naturali dirimit matrimonium. Ita communiter sentiunt omnes gentes bene moratae et Persae contrarium agentes detestantur, tanquam praevaricatores juris naturalis. Nam ille contractus est jure naturali invalidus, qui perpetuam turpitudinem continet, non tantum ab initio, sed etiam in usu et continuatione, ut patet in contractu usurario, concubinario, etc.; siquidem jus naturale in se sanctissimum non potest ad aliquid turpe obligare ; sed contractus matrimonii inter patrem et filiam initus perpetuam continet turpitudinem; nam pater, tanquam principium influens et dans esse naturaliter, est superior; filia vero accipiens esse naturaliter, est inferior, debens patri perpetuam reverentiam et submissionem ex praecepto 4, Decalogi; cui superioritati et reverentiae perpe

tuo adversatur aequalitas et familiaritas conjugalis, jus in corpus et maxime ipsa copula carnalis, quam ob ingenitum pudorem natura tantopere horret, ut verum dixerit Paulus (l. 14. §. 2. ff. de ritu nupt.) contra pudorem est filiam uxorem · suam ducere ; ergo. Tum quia incredibile est, quod Deus auctor naturae permisserit facultatem transferendi jus corporis'in eum usum, quem ipsa natura non tantum in hominibus, sed in multis etiam pecudibus horret. Cum vero matrimonium patris cum filia non videatur habere materiam prorsus immutabilem et incohonestabilem, puto Deum de absoluta sua potentia posse dispensare in illo.

Dices contra assert.: I. In patre et filia est potentia generandi, cui consensus mutuus accedere potest; honor vero potest a patre negligi, et reverentia filiae remitti.—II. Naturae non repugnat, ut liberi sint aequales, vel Superiores parentibus: ut si filius fiat Rex, Episcopus ; ergo ex isto capite non oritur ista irritatio. R. Ad I. Consensus iste, ad turpitudinem obligans, nullus est, sicut consensus conjugati cum alia contrahentis. Honor et reverentia, cum non subsint potestati patris, sed ab ipsa natura continuo praecipiantur, remitti non possunt.— Ad II. D. A. Superiores superioritate politica, C. A. Naturali et privata, N. A. Superioritas politica, cum exerceatur nomine reipubl. non contrariatur inferioritati naturali, quam habent liberi respectu parentum ; bene vero aequalitas vel superioritas privata conjugalis.

2.

Consanguinitas in secundo et ulterioribus gradibus lineae rectae non dirimit matrimonium jure naturali, v. g. inter avum et neptem : ita S. D. 2. 2. q. 154. art. 9. ad 3., Cajet., Sánch. cum citt. contra Bellarm., Laym. et alios docentes irritationem istam extendi in infinitum ; et contra alios, qui eam constringunt vigesimo, quarto, vel tertio aut secundo gradu ; et contra Ledesm. docentem eam extendi eo usque, quousque durat amicitia quoad proprietates individuales, quas discernere sane est difficillimum. Prob. Communio sanguinis, quo iste magis dividitur, eo fit debilior, ut consanguinitatem in morali aestimatione fundare nequeat ; ergo de jure naturali in infinitum non irritat matrimonium, sed certo gradu concluditur; atqui gradus iste est tantum primus inter patrem et filiam, matrem et filium, non vero secundus et ulteriores; ergo. Prob. 2. pars assumpționis. Sola superioritas et inferioritas naturalis per se et ab intrinseco talis, irritat de jure naturali matrimonia consanguineorum, cum in illa sola fundetur honor et reverentia naturalis; sed in secundo gradu lineae rectae, v. g. inter avum et neptem non est superioritas et inferioritas naturalis per se et ab intrinseco talis : tum quia avus non est principium per se influens et dans esse nepti, sed per accidens, cum accidat patri habere alium patrem, sicut Abel et Cain erant sine avo; tum quia neptis ex ipsa natura non subjicitur avo, nisi mediate et per accidens, quatenus suus pater ei subjicitur; et ideo nec fertur tanta reverentia erga avum, quanta erga patrem ; ergo spectato jure naturali, non irritatur matrimonium in secundo gradu lineae rectae, v. g. inter avum et neptem. Interim tale matrimonium etiam de jure naturali est graviter illicitum ob reverentiam, quam inferior cognatus debet superiori, ita ut sine gravissima causa cohonestari non possit. Hoc, non plus probant argumenta ducta ex §. 2. Inst. de nupt. l. fin. ff. de ritu nupt. tit. C. de incest. nupt. ; quia reverentia ascendentibus debita non est tanta et per se ut sufficiat ad irritationem matrimonii, nisi in gradu primo lineae rectae. — Ex his patet, Lev. c. 18. impedimenta expressa non omnia esse de jure naturali irritantia matrimonium, ut definit Trid. sess. 24. Can. 3. de sacr. matr., ubi anahematizantur negantes Ecclesiam dispensare posse in nonnullis gradibus per Levi

et

1

« PredošláPokračovať »