Obrázky na stránke
PDF
ePub

sionem futuri matrimonii.-2.° Late , et cum addito sponsalia de praesenti, prout important matrimonium ratum; cujusmodi significatio est frequens in jure tit. de sponsa duorum c. 22. et 31. h. t. l. 1. C. si nuptiae ex resc., etc., firmaturque usu quotidiano, quo recens matrimonio juncti dicuntur sponsi et sponsae ; ut proinde non sint curandi, qui, cum res ipsas carpere non valeant, nomina carpunt. Hic agendum de sponsalibus primo modo spectatis.

3. Q. I. Quid sint sponsalia quoad rem?

R. Sunt mentio et repromissio nuptiarum futurarum (. 1. ff. h. t.). Seu sponsalia sunt: contractus consensualis, quo vir et mulier reciproce consentiunt super füturo matrimonio legitime inter se ineundo: ita in re comm. Ratio introducendi sponsalia fuit, tum ut matrimonium non temere, sed cum magna deliberatione eligeretur; tum ut daretur competens terminus ad impedimenta detegenda. Simpliciter autem loquendo, matrimonium contrahi valet absque praeviis sponsalibus, ut clare colligitur ex c. 9. 22. et 31. h. t. l. 9. ff. eod.-Nec est paritas a novitiatu: quod enim is praemitti necessario debeat professioni religiosae, habetur hodie jus clarum Trid. sess. 25. C. 15. de Regg., quale.jus non extat de sponsalibus matrimonio praemittendis.

Dicitur autem legitime ineundo, quia sponsalia valide non contrahunt, nisi illi, inter quos matrimonium consistere potest absque ullo impedimento juris naturalis et canonici; ne scilicet detur obligatio sponsalitia ad aliquid invalidum vel turpe adstringens. Unde defectu usus rationis sponsalia inire nequeunt infantes, furiosi, amentes, nisi in lucidis intervallis; perfecte ebrii: item, qui simul mutus, surdus et coecus est, moraliter loquendo, vix aptus est ad contrahenda sponsalia, cum nec verbis , nec signis instrui possit de matrimonio. Denique sponsalia contrahere non possunt , quicumque laborant aliquo ex impedimentis dirimentibus aut impedientibus.

40 l. II. Qualis esse debeat consensus sponsalitius?

R. 1.o Debet esse certus super his numero personis: nam sicut matrimonii, ita et sponsalium objectum substantiale sunt personae determinatae in individuo; et consequenter error in persona ipso jure naturali vitiat sponsalia, cum errantis voluntas nulla sit, seu nullus consensus (l. 8. 9. C. de J. et F. Ign.). Quod si quis cum duabus vel pluribus simul contraxit, nullam determinate tenetur ducere; sed, si velit matrimonium inire, unam ex his eligere debet, ex reg. 54. in 6. Haec tamen electio cessat in casu , quo cum altera sponsa matrimonium subsistere nequit; ut si quis post sponsalia cum duabus sororibus inita, cum una illarum fornicetur ; tunc enim defloratam obligatur ducere, quia cum altera ob impedimentum affinitatis nuptiae consistere non possunt.

2.o Consensus sponsalitius debet esse deliberatus, hoc est, cum tanta advertentia, quanta sufficit ad peccatum mortale, seu ad promissionem humano modo factam : ita comm. Nam sponsalia sunt contractus, seu actus moralis ; ergo perfici debent consensu deliberato. Unde quia passio amoris, irae, odii vel alia similis, rarissime aufert usum rationis, non obstat valori sponsalium, nisi oppositum probetur : quo sensu explicatur l. 48. ff. de R. J.-Nec contrariatur Can. 5. si quis 2. 9.3. et Can. 21. de poenit. dis. 1.; nam cit. c. 5. plus non dicitur, nisi quod convitium in ira dictum, vim accusationis non habeat, licet vim convitii habere possit. In Can 21. dicitur, quod discessio non statim faciat divortium, nisi deinde constet, quod uxor diverterit animo perpetuam constituendi discessionem.

3.o Consensus sponsalitius debet esse verus, et non fictus. Unde :-I. Vi fictae promissionis nullus in foro interno obligatur ad contrahendas nuptias ; nam sine animo se obligandi nulla nascitur obligatio fidelitatis aut justitiae. At in foro externo, in quo verba censentur conformia menti, ficte promittens compelletur ad standum his sponsalibus, nisi probet fictionem : ut si vir illustris puellae rusticae promittat nuptias, cum talis jocari potius, quam sponsalia celebrare praesumatur. Damna autem, quae ex ficta promissione alteri parti inferuntur, in conscientia reparanda sunt ab eo, qui suo pernicioso mendació seu delicto partem illam damnificavit.-II. Deflorans puellam sub ficta promissione matrimonii, in conscientia non tenetur determinate ad illam ducendam : ita S. Ant. Bonac et alii contra Sanch., Schmier, Laym., etc. Prob. ex cap. 26. hoc tit., ubi deflorator sub ficto contractu matrimonii non contrahit obligationem maritalem : quoniam dolus solummodo adfuit, et defuit omnino consensus ; ergo ob eamdem rationem deflorator non contrahit obligationem sponsalitiam. Ratio est, quia obligatio ista determinata non oritur ex promissione deflorantis, cum sola promissio vera, et non ficta inducat obligationem ; non ex contractu innominato; do usum corporis , ut me ducas ; nam licet puella sub hac conditione offerat copulam, alter tamen hoc ipso, quod ficte promittat nuptias, eam non acceptat sub tali conditione ; et consequenter ex hoc contractu inchoato a puella non obligatur. Denique obligatio ista non oritur ratione damni illati , quia hoc damnum aliter reparari potest, constituta vel aucta dote, vel alio modo. Si vero deflorator aliter damnum illatum reparare non posset, nisi per nuptias, tunc teneretur defloratam ducere; cum injustus damnificator eo modo, quo potest, teneatur damnum illatum resarcire. Haec pro foro interno : in externo autem proceditur secundum antedicta.

Dices : -I. C. 1. de adulter. ibi : dotabit eam , et habebit uxorem.-II. Deflorator ex justitia obligabatur habere consensum sponsalitium verum ; ergo illum suplere debet , ne aliud pro alio invitae creditrici obtrudat contra l. 2. g. 1. ff. de R. C.-R. Ad I. Particula et ex usu communi accipienda est disjunctive per l. saepe 53. ff. de V. S., quod etiam adversarii fatebuntur. In alternativis vero debitoris est electio ex reg. 70. in 6. --Ad II. D. A. Obligabalur, si copulam acceptasset sub ea conditione, sub qua fuit oblata, C. A. Si accepta vit sub ficta promissione, N. A.

4.o Consensus sponsalitius debet esse non mere internus, verbis vel aliis sensibilibus signis manifestatus; nam sponsalia fieri debent modo humano, quo alii contractus, scil. per signa sensibilia indicantia internum consensum.

Et quidem :-1. Verba, quae sunt signa nobiliora, intelligenda sunt secundum communem significationem aut morem patriae ; ita ut constet ea serio prolata esse animo contrahendi sponsalia. Hae verba : nullam ducam, nisi te, per se significant sola sponsalia conditionata : si quam duxero, aliam non ducam praeter te. Nam in sensu juris particula nisi relata ad futurum, parit solum affirmationem conditionatam (lib. 21. §. 5. ff. de act. empt. I. 40. §. 2. ff. de cond. et demonstr.), licet relata ad praeteritum vel praesens, ex negativa faciat affirmativam absolutam: v. g. non habemus Regem , nisi Caesarem, hoc est Caesar est noster Rex, et non alius. Haec autem verba : volo te habere in conjugem , sunt ambigua, an sponsalia, an matrimonium significent ? Hodie in locis, ubi Trid. viget, quaestioni huic vịx est locus, quia matrimonium contrahitur coram Parocho cum solitis verbis et caeremonjis.- II. Annuli traditio, porrectio manuum et similia signa, de se non sunt sufficienter manifestantia consensum sponsalitium, quia fieri possunt ex alio fine, v. g. amicitiae vel amoris, etiam pravi, nisi mos patriae vel aliae circumstantiae illa determinent ad significand) sponsalia : ut si tractetur de spon

salibus, et desuper sequatur traditio annullorum , etc. - III. Taciturnitas, v. g. feminae, dum vir ei promittit matrimonium, non est signum sufficiens sponsalium, quia in his obligatoriis tacens non habetur pro consentiente, etsi forsan interne consentiret ; siquidem consensus in mente retentus, nihil operatur in contractibus humanis.- IV. Si parentes utriusque sexus proliberis puberibus vel impuberibus, praesentibus vel absentibus contrahant sponsalia, haec praesumuntur valida ex sola liberorum taciturnitate : ita clare deciditur c. un. §. fin. de spons. impub. in 6. Ratio hujus specialis decisionis est, quando tenetur et potest contradicere, quia tacens, etiam in praejudiciosis, tunc habetur pro consentiente, nec tamen contradicit: quo sensu recte intelligitur reg. 43. qui tacet in 6., sed dum parentes pro liberis contrahunt sponsalia, isti, si nolint ea fieri, teneatur et possunt contradicere mentemque suam aperire, ne alioquin peccent acta parentum contemnendo et eludendo; ergo si praesentes taceant, vel absentes, postquam resciverint, non contradicant, censentur consentire in sponsalia a parentibus contrata. Et hoc pro foro externo, in quo jus praesumit talem consensum ex eo, quod liberi voluntatem suam conforment justae voluntati parentum, et hi optime velint liberis prospicere de futuro matrimonio. At pro foro interno, in quo praesumptio cedit veritati, si liberi tacendo dissentiant, reipsa nulla sunt sponsalia, cum de essentia eorum sit consensus personalis. Haec tamen dispositio, utpote correctoria juris naturalis, non est extendenda ad fratres, patruos, tutores, similesque personas, quae sine mandato speciali sponsalia pro aliis contrahere nequeunt.-Nec obstat c. 14. de rest. spoliat. et cap. 1. de matrim. contrar.; nam in cap. 14. vel sponsalia non erant contracta a patruo pro nepte, vel non erant valida. In casu cap. 1. cit. soror non tacuit, sed consensit expresse.

5.o Consensus sponsalitius debet esse reciprocus; h. e., mutuo* ab utraque parte datus, et mutuo acceptatus ; nam sponsalia sunt contractus bilateralis, utramque partem obligans ad ineundas nuptias, ut insinuat Florent. lib. 1. ff. hoc tit. et Julian. lib. 11. eod. sponsalia, inquiens, sicut nuptiae consensu contrahentium fiunt ; ergo. Unde promissio ab una parte facta, et ab altera acceptata , sine repromissione futuri matrimonii, non facit sponsalia, sed tanquam liberale et gratuitum pactum obligat solum promittentem, qui optime faciet praefigendo terminum promissario, ut, intra illum repromittat, prior promissio committatur. Si vero promissio matrimonii, etiam praesenti facta , non sit acceptata , nullo modo est obligatoria, cum non sit duorum in idem consensus M. 1. §. 2. 3. ff. et c. 1. 3. de pactis).

Dices:-1. C. 1. qui Cler. vel vov. sola promissio matrimonii inducit sponsalia. - II. Promissio acceptata virtualiter est repromissio, cum sicut nuptiae, ita et sponsalia claudicare nequeant.

R, Ad I. In isto casu vir et mulier, mediante procuratore, vere consenserunt in sponsalia, ut ibi notat Glossa.-Ad II. N. A. nisi aliud excircumstantiis colligatur:, ut si in praesentia testium ad sponsalia convocatorum puella acceptet promissionem, quia talis acceptatio censetur fieri animo ineundi sponsalia. -Nec urget paritas a matrimonio; quia hoc ex natura sua est conjunctio viri et mulieris, adeoque reciproce obligatorium: econtra promissio matrimonii potest esse, vel sponsalitia utrinque, vel mere liberalis et gratuita.

6.o Consensus sponsalitius debet esse liber a coactione, quia libertas requiritur ad substantiam actus humani moralis. An vero sponsalia metu gravi injusto extorta valeant, controvertunt DD. Negant Abb., Covar., Laym., Schmier, Wex et plures alii: sed cum Sylv., Less., Pérez, Pirh., Schmalz. et aliis suscribo sententiae affirmanti sponsalia metu extorta valere ipso jure. Prob. I. Talia sponsalia valent jure naturali, quia metus non tollit voluntarium simpliciter; valent etiam jure positivo humano, quia nullibi irritantur expresse, neque tacite in cap. 14. et 25. hoc tit. nam jura ista de matrimonio loquentia , cum sint odiosa et juris naturalis correctoria, non debent porrigi ad sponsalia.- Prob. II. Sponsalia ista non officiunt matrimonio, quia non obligant: neque sunt via ad matrimonium metu, sed purgato metu, sponte ineundum; neque nocent parti metum pasae, sed potius prosunt, quia in arbitrio ejus est, ut, vel rescindantur probato metu, vel si deinde commoda appareant illi, pars metum incutiens teneatur eis stare: neque ex alio fundamento tatis irritatio eruitur; ergo. Porro pars metum passa, si urgeatur ad nuptias, habet exceptionem quod metus causa (S. 1. inst. de except.); si vero se liberare vult ab obligatione sponsalium , habet actionem quod metus causa (lib. 1. et 9. §. 3. ff. quod. met. caus.); si tandem sponte renuntiet exceptioni, seu actioni quod metus causa , tunc metus purgatur , et sponsalia evadunt plene libera, obligantia utrinque efficaciter ad nuptias ineundas. Neque ratificatio ista, seu renuntiatio actionis facit nova sponsalia, cum ab altera parte non acceptetur, sed praecise est conditio, qua posila, prior consensus acceptatus, qui ex causa metus potuit infirmari, fit firmus et efficaciter obligatorius; sicut accidit in aliis actibus metu gestis, cum pars metum passa renuntiat actioni metus, volendo stare contractu prius inito. Ex quo dissi pantur ea omnia, quae per longum et latum affert P. Wex.

Dices : I. Cap. 11. ex litteris, de spons. imp. sponsalia metu gesta dicuntur invalida.-II. Dispositum de matrimonio , censetur depositum de sponsalibus (l. 16. ff. h. t.); ergo sicut matrimonium, ita sponsalia metu gesta non valent.III. Pars metum passa multum gravaretur: nam contraheret impedimentum publicae honestatis, et in casu quo metus probari non posset , vel judex Ecclesiasticus ex malitia nollet rescindere sponsalia, cogeretur ad nuptias ineundas.

R. Ad I. Sponsalia ibi vel erant valida ex causa metus rescissa, si puella nollet expectare puerum : vel erant nulla ex defectu consensus, quia puella nunquam eum voluit, nec vult in virum habere. Ex quibus verbis patet, dissensum puellae fuisse non tantum in traductione in domum pueri, sed eliam in ipsa desponsatione. --Ad II. Ubi diversa est ratio sponsalium et matrimonii, diversa est dispositio. Hic autem diversa est ratio; nam matrimonium ex natura sua est insolubile; et ideo jus vult illud esse spontaneum: econtra sponsalia ob metum et alias plures causas dissolvi possunt. Ad III. N. A. Ad Prob. R. Impedimenta a jure introducta non gravant, ut patet in affinitate orta ex copula illicita. Alterum gravamen, si accideret, per accidens se haberet etiam in sententia adversariorum; nam si pars metum passa non posset probare metum, vel si judex ex malitia probationes non admitteret, vel injuste pronuntiaret sponsalia esse valida, pars ista in foro externo, nisi appellaret, cogeretur ad nuptias; sed ae in foro interno, stante metu, non valerent in utraque sententia. Ex his patet , quod metus sponsalibus immixtus nullo modo influat in matrimonium, quia hoc non aliter valet, nisi metu purgato per renuntiationem actionis, quod metus causa.

7.o Sponsalia clandestina sunt valida , et per se licita : nam nullibi irritantur, vel prohibentur, tanquam illicita; neque sunt via ad matrimonium clandestinum, sed publicum coram Parocho et testibus ineundum. Consultius autem fiunt sponsalia publica coram testibus, ut facile probari possint: secus conficienda erit scri

[ocr errors]

si per

ptura super illis contractis : epistola vero, nisi sit confessata , non probat; uti nec litterae amatoriae, quae solam praesumptionem de se levem faciunt.

5. Q. III. An, et quae pacta adjici possint sponsalibus ?

R. 1.o Arrha de utroque jure licite apponitur sponsalibus; nam jure Can. nullibi reprobatur : jure vero civili l. 3. 5. C. hoc tit. , expresse permittitur arrharum constitutio. Nomine arrhae objective sumptae venit illa res mobilis, vel immobilis, quae a sponsis vel eorum parentibus datur, quasi pignus in securitatem futuri matrimonii, sicut in aliis contractibus. Jam siquis ex sponsis juste resiliat a sponsalibus, arrha non duplicatur, ne quis ob justum factum puniatur, sed juste resiliens, si arrham accepit, eamdem restituit, vel suam repetit: si vero non accepit, ad nihil tenetur. At si quis injuste resiliat , arrha duplicatur, hoc est, accipiens arrham tenetur eam restituere, et alterum tantum dare. Arrhae quadruplicatae, v. g. ut qui accepit 100. pendat 400., admittuntur ex speciali conventione: ultra quadruplum vero nequeunt augeri, cit. lib. 5. C. hoc tit., ubi tamen minor , si veniam aetatis non impetravit, excusalur ab excessu arrharum, et solum ad arrham, si quam accepit, restituendam obligatur. Item pater, eum non stet, quominus filius aut filia nuptias contrahant, datam a se arrham non perdit, ne alieno delicio praegravetur.-II. Excessus arrhae ultra simplum accepti probabilius non debetur ante sententiam judicis, nisi aliud inter sponsos convenerit : ita Sánch. cum citt. contra Covar., Menoch, etc., volentes duplicationem vel quadruplicationem arrhae in conscientia deberi, saltem conditionate, si pars altera exigat. Ratio est, quia ille excessus vim habent poenae; haec autem regulariter non debetur, nisi post sententiam judicis, licet sit poena conventionalis, si aliter non sit conventum.- III. Si inter sponsos nuptiae secutae sunt, arrhae reputuntur vel computantur in dotem, aut donationem propter nuptias; nisi aliud habeat consuetudo loci : nam impleto contractu, arrha sine causa esset penes accipientem; ergo.

2.° Poena moderata contra injuste resilientem licite apponitur in sponsalibus: ita Suar., Laym., Reiff. cum citt. contra Bartol., Covar., Wex, etc. Nam talis poena nullo jure reprobatur: non naturali, ut de se patet, cum poena ista invitet ad actum honestum justitiae, seu ad sponsalia implenda : non jure positivo, quia de hoc non constat; siquidem c. 29. gemma h. t. loquitur de sponsalibus invalidis puellae infra septennium : vel si valida erant, puella facta viripotens ex privilegio juris, vel alia causa juste recedere potuit a sponsalibus (c. 7. de despons. imp.); ergo. Praeterea poena ista non minuit libertatem , sed tantum restringit temeritatem, ne quis sponsorum injuste resiliat: sicut arrha, vel poena a judice Ecclesiastico lata contra injuste resilientem ; ergo poena in sponsalibus licite apponitur, sicut in aliis actionibus et contractibus (lib. 14. ff. de pact. cap. 4. de arbitr.). Hinc Leo Imp. in sua Nov. 18. statuit, ut in sponsalibus constituta poena solvatur, ne sponsalia sursum deorsum ferantur.

Dices : Cit. C. 29. h. t. in parte dispositiva generaliter prohibetur poena in sponsalibus, uti etiam in l. 134. ff. de V.O. et l. 5. C. h. t. ibi in fine : si cautio poenam ,

etc. R. Cit. c. 29. dispositio generalis ponitur pro omnibus similibus casibus, quibus juste resilitur a sponsalibus ; et tunc non esse locum poenae ultro fateor. Cit. I. 134. liberi sponsalia a parentibus facta non ratificarunt; et ideo stipulatio poenae eis adjecta non valuit. Cit. l. 5. reprobatur poena indifferenter posita contra juste vel injuste resilientem. Imo verius puto ibi corrigi jura antiqua civilia , se

« PredošláPokračovať »