Obrázky na stránke
PDF
ePub

agrestes tenentur: in his hærentium stupentiumque blanda quadam voluptate perfunduntur animi. Neque id oculorum adeo est proprium: verum et aurium reliquorumque sensuum, quibuscunque externa ad animum intro mittuntur, eadem est ratio. Unde ad morum etiam imitationem atque omnem vitæ imaginem intuendam transitur. Quæ si bene et ad rerum ipsarum fidem sint exacta, quis negat jucunda fieri? Quem non recte morata fabula, in qua singulis ætatibus, personis, ordinibus suæ tribuuntur partes, ut cætera desint quæ in poesi quærimus, ingenium, conceptus nobiliores, fortunarum vices, tamen sola imitationis vi capit ultro et delectat?

Quod nisi accedant alia quoque artis adjumenta, hoc tenui victu mens diu sustineri nequit, et robustiora flagitat; nempe ut affectus moveantur, ut incendantur interdum, aut agitentur, aut extra se rapiantur sensus; quæ omnia si defuerint, cito languent audientium animi, et frustra poscunt aliquid quod se alacres et erectos reddat. Quo magis miror id cuiquam in mentem venisse, ut sentiret totam artem quam tractamus ex hoc fonte recte deducendam. Sed de hoc posthac videndum erit, quando ea quæ præcipue ad hanc operis partem pertinent diligentius persequemur. Nunc ad propositum redeamus.

Huic igitur proximum constituemus caput, quod in movendis affectibus continetur: qui locus, ex quatuor iis in quos omnis divisa est materies maxime naturam attingit humanam. Cum priori certe est conjunctus quodammodo, neque ita tamen conjunctus ut non facillime ab illo separari possit. Quamquam enim humanorum casuum et affectuum imitatione nostri acerrime commoventur affectus, tamen superius age

batur tantum de arte imitationis quatenus ad veritatem vitæ accedat, nunc in rem ipsam imitandam inquiritur.

Jam, cum ita natura comparati sumus, ut vix quidquam humani a nobis alienum esse putemus, tum inest certe aliquid in gravissimis luctuosisque fortunis, quod præcipua quadam vi percellit sensus, et defixas tenet hominum mentes. Hoc aliis aliter evenire visum est. Existimaverunt nonnulli alienas calamitates et molestias intuendo, nostras si quæ fuerint aliquantum levari; vel si nosmet in tuto consistamus, eo ipso voluptatem percipi non exiguam, secundum Lucretianum illud,

Quibus ipse malis careas quia cernere suave est.

Quidam alia rursus ab origine totam rem repetunt. Statuunt imprimis nihil magis ab hominis natura abhorrere quam ut cessatione torpeat. Hinc aliquid, aiunt, semper anquirimus quod irritet sensus, atque animo quasi somnum excutiat. Hinc ad aleam et ludos advolatur; ut incertis rerum eventibus suspensus interea teneatur animus, atque alternis spei, metus, gaudii, mæroris fluctibus agitetur. Hinc ad incendia, cædes, carnificinas vulgo concurritur. Hinc homicidia, naufragia, eversas domos fractasque familiarum spes avide auribus arripimus. Quæ tamen omnia tantum afferunt secum molestiarum, si quando reipsa accidant, ac vitæ societatem tantopere perturbant, ut nemo ita inhumanus exsistat, qui hæc ad suam qualemcunque voluptatem efficiendam evenire cupiat. Quapropter illud inter cætera Poeticæ arti laudi ducunt, quod fabulas ad veri similitudinem confictas sensibus subjiciendo, hujuscemodi voluptatis in

strumentum suppeditet, salvo interim rerum statu fortunisque hominum illæsis.

His ego prorsus assentirer, nisi doctrinam angustiorem paulo quam pro rei natura posuissent. Quippe ea lege constituta est humana mens, ut non modo doloribus fortunisque alienis moveamur, sed etiam conceptibus quibusdam et sententiis, præsertim iis quæ ad officia vitæ et sortem humanam spectant, mirifice impellantur, et statim auditis quasi concentu quodam conspirent affectus nostri. Quare ut concedamus repentinas vices et miserias et vehementes commotæ mentis impetus magnam in affectibus commovendis habere vim, tamen et pura quadam lenique voluptate permulcentur sensus, quoties aut pium aliquod aut generosum intuemur, aut quæ his et hujusmodi virtutibus sint consentanea animo cogitamus. Quemadmodum Euryalo grandævam matrem Iülo in tutelam commendante,

Perculsa mente dederunt

Dardanidæ lacrymas, ante omnes pulcher Iulus,
Atque animum patriæ strinxit pietatis imago.

EN. IX. 292.

Tertium autem delectationis fontem constituendum esse puto eam sive affectionem aliquam sive facultatem appellemus, qua rerum imagines et quasi simulacra animo infixa retinentur; quæ sublimibus agitatur, mulcetur venustis, eo ipso quod sublimia aut venusta videntur, nulla interea vitæ et morum ratione habita. Totum hoc ab usu veterum alieno forsan nomine Phantasiam appellarem, quorum ut verum fatear, minus accurata in hoc genere videtur fuisse disciplina. Neque enim me fugit Phantasiam illam, de qua Rhetores loquuntur, minime omnia complecti quæ huic

voci subjicere velim. Sed in nova re ea semper danda est venia, ut nova fingantur nomina, aut vetera saltem ad nostros usus accommodentur.

Hujus autem facultatis cum sit varia ac multiplex natura, tum haud incommode in duas partes dividi potest: alteram, quasi per se inertem sed imagines extrinsecus illatas avide arripientem; alteram quæ vi propria ac vigore prædita captat similitudines rerum, atque his, præsertim si novæ aut inopinatæ occurrant, mirifice tenetur; quæ infinitæ illi imaginum sylvæ qua repletur mens dominatur, quæ totas minutatim resolvit formas, elementa rerum divellit, varie conjungit, versat, fingit, pro arbitrio disponit: unde insolitæ tandem et prodigiosæ menti obversantur species, alii terrarum ac cœli tractus, alius naturæ color.

Huic scilicet animæ parti injecta sunt cœlestis illius flammæ semina, quæ tactu ardescunt, et terreni corporis claustra pigramque hanc molem cui subjicimur perrumpentia sursum feruntur. Hinc speciosa illa quæ promunt Poetæ miracula: hinc animæ impatientes moræ nisus: hinc mentis ille gratissimus error, qui feliciora semper quam fert veritas optat, et optatis fruitur.

Devenere locos lætos, et amoena vireta
Fortunatorum nemorum, sedesque beatas.
Largior hic campos æther, et lumine vestit
Purpureo; Solemque suum, sua sidera norunt.

Aut quid in hoc genere quam illud Horatii præstantius?

Auditis? An me ludit amabilis
Insania? Audire, et videor pios
Errare per lucos, amœnæ

Quos et aquæ subeunt et auræ.

Hanc igitur facultatem impigram, mobilem, curiosam, suo motu atque exercitatione gaudentem, Poetam quasi peculiarem sibi provinciam suscipere oportet; neque ulli dandus est hujus nominis honor, qui eam inertem aut sopitam aut frigidam dimit

tat.

Restat jam ut quartum illum animi commonstremus sensum, a cæteris omnino, ut mihi videtur, genere diversum, sed tamen iis arcta quadam necessitudine conjunctum; nempe, qui in omnibus et dictis et factis id semper cernit probatque quod deceat; qui in omni opere, ordinem, modum, convenientiam partium requirit; quo denique venustatem ac pulchritudinem judicamus, non eam dico quæ singulis in conceptibus aut imaginibus elucet, sed quæ toto corpore atque habitu diffunditur. Hoc illud fuit, cui maximum esse diximus cum virtute commercium. Neque enim absolutam quis potest honesti speciem animo complecti, nisi insit hic decori de quo loquimur sensus, neque hunc diu in perpendendis artibus exercitatum habere, quin eum sensim ad vitam et mores etiam moderandos transferat.

Hujus autem partis ratio videtur latissime patere. Namque in toto opere informando præcipue spectat, ut perpetuus quidam servetur tenor; ut partes apte inter se cohæreant, utque ex iis bene confletur totum: ut alia in umbram et recessum rejiciantur, alia exstent et emineant; ut sibi constent in consiliis dictisque personæ ; ut secundum Nemeseos leges res eveniat. Tum in stylo ornatuque operis moderando ejusdem summa est auctoritas. Censoris enim vicem gerens id semper cavet nihil ut desit, nihil redundet,

« PredošláPokračovať »