Obrázky na stránke
PDF
ePub

Non incendia Carthaginis impiæ,

Ejus qui domita nomen ab Africa
Lucratus rediit, clarius indicant

Laudes, quam Calabræ Pierides: neque
Si chartæ sileant quod bene feceris,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Neque aliter de hac re superbit Pindarus, cum se clarorum virorum laudes posteris commendare prædicat, non Statuis una in sede fixis, sed Carminibus quæ passim ad ultimas terrarum oras venti ferunt. Οὐκ ἀνδριαντοποιός εἰ

μ', ὥστ ̓ ἐλινύσσοντά μ' ἐργάζε

σθαι ἀγάλματ' ἐπ ̓ αὐτᾶς βαθμίδος Εσταότ'. ἀλλ ̓ ἐπὶ πάσας

Ολκάδος ἔν τ ̓ ἀκάτῳ, γλυκεῖ ἀοιδὰ

Στεῖχ ̓ ἀπὸ Αἰγίνας.

NEM. V. 1.

Suam vero non dubiam futuræ famæ spem magnifice effert Horatius, imaginibus undique ex omni naturæ corpore conquisitis.

Exegi monumentum ære perennius,

Regalique situ Pyramidum altius,

Quod non imber edax, non Aquilo impotens

Possit diruere, aut innumerabilis

Annorum series, et fuga temporum.

Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam. Usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine Pontifex.

Adeo autem ista cupidine imbuuntur homines, ut scintilla modo adhibita totum cor illico exardescat, et quid de se judicium ferant posteri pluris faciant,

quam quicquid brevi vitæ curriculo contineri possit. Nihilo igitur amplius opus erit, quo huic sententiæ sua vis constet, nisi ut dignam nacta fuerit occasionem, et causam neque humilem neque inhonestam ; quippe quæ tunc verborum haud indigebit luminibus aut imaginum delectu, propria ipsa se vi sustinens, et quo minus comitatu instructa, eo pulchrior sæpe visa et potentior. Quare id solum agit nobilissimorum carminum scriptor Tyrtæus, ut ne verborum lascivia sententiæ obsit; quod ne fiat, sermone utitur parco, simplici, severo.

Αὐτὸς δ ̓ ἐν προμάχοισι πεσὼν φίλον ὤλεσε θυμὸν,
Αστυ τε, καὶ λαοὺς, καὶ πατέρ ̓ εὐκλεΐσας,
Πολλὰ διὰ στέρνοιο, καὶ ἀσπίδος ἐμφαλοέσσης,
Καὶ διὰ θώρηκος πρόσθεν ἐληλαμένος.
Τὸν δ ̓ ὀλοφύρονται μὲν ὁμῶς νέοι ἠδὲ γέροντες,
̓Αργαλέω τε πόθῳ πᾶσα κέκηδε πόλις.
Καὶ τύμβος, καὶ παῖδες ἐν ἀνθρώποις ἀρίσημοι,
Καὶ παίδων παῖδες, καὶ γένος ἐξοπίσω.

Οὐδέποτε κλέος ἐσθλὸν ἀπόλλυται, οὐδ ̓ ὄνομ' αὐτοῦ·
̓Αλλ ̓ ὑπὸ γῆς περ ἐὼν γίγνεται ἀθάνατος.

GNOM. POET. BRUNCK. p. 62.

His autem cum nihil unquam præclarius est dictum, tamen id vos probe animis tenere puto, quod jampridem positum est, summam scilicet hisce sententiis tum demum accedere gratiam, si ex viri alicujus ore apte inter agendum excidant, dicentis moribus ac fortunis bene convenientes, quemadmodum ista Euryali ad Nisum se a periculis dehortantem.

Non ita me genitor, bellis assuetus, Opheltes
Argolicum terrorem inter Trojæque labores
Sublatum erudiit; nec tecum talia gessi,
Magnanimum Ænean et fata extrema secutus.

Est hic, est animus lucis contemptor, et istum
Qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.

EN. IX. 201.

Quam quidem virtutem cum in Virgilio tum potissimum in Homero elucere satis constat; nempe ut personis has partes mandare quam ipsi eas suscipere malint.

Sunt profecto nonnulla quæ a vitæ consuetudine tantum absunt, ut nullius moribus præcipue conveniant, sed quæ tanquam sua sponte grandia aut speciosa admiramur:

Εἰκὼν δὲ βασιλεύς ἐστιν ἔμψυχος θεοῦ.

Et illud Senecæ satis quidem ambitiosum;
Victima haud ulla amplior

Potest, magisque opima mactari Jovi

Quam rex iniquus.

HER. FUR. IV. 922.

Ejusdem fere generis sunt gravissima illa de officiis humanis præcepta, quæ licet nullorum præsertim temporum aut personarum videantur propria, tamen dignitate ac pondere suo statim dicta percellunt ani

mum.

Ambiguæ si quando citabere testis
Incertæque rei, Phalaris licet imperet, ut sis
Falsus, et admoto dictet perjuria tauro,
Summum crede nefas animam præferre pudori,
Et propter vitam vivendi perdere causas.

Et ista robusti sane ingenii proles;

Juv. VIII. 80.

Fortem posce animum mortis terrore carentem;
Qui spatium vitæ extremum inter munera ponat
Naturæ, qui ferre queat quoscunque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores

Herculis ærumnas credat, sævosque labores,
Et Venere, et cœnis et pluma Sardanapali.

Juv. X. 357.

Hinc enim efficitur, quod modo attigimus, ut excellentem aliquam virtutis formam cogitatione quasi complecti videamur: et scriptorem ipsum in pretio habeamus, quem ad hos nisus insolitos impellere potuerit simplex virtutis amor. Quo quidem affectu eum facile pertentari crediderim, quicunque in hæc Horatii carmina inciderit;

O quisquis volet impias

Caedes, et rabiem tollere civicam;

Si quæret pater urbium

Subscribi statuis, indomitam audeat

Refrenare licentiam,

Clarus postgenitis: quatenus (heu nefas!)

Virtutem incolumem odimus,

Sublatam ex oculis quærimus invidi.

Quid tristes querimoniæ,

Si non supplicio culpa reciditur?

Quid leges sine moribus

Vanæ proficiunt.

HOR. OD. lib. III. 24, 25.

At gravissima in hoc genere merito semper habita est Pindari auctoritas, qui Deos et Heroas et fabulosa vetustioris ævi argumenta persequens, medio nonnunquam in cursu se revocat, ut sanctissimas promat sententias, et ad principum aures consilia plane divina deferat. Cujus quidem rei singula vix carmina exemplo carent. Nobis jam unum adferre sat erit, cui præter vitæ præcepta conceptus quoque illi sublimes non desunt, de vera gloria adipiscenda et æterna præclare actarum rerum memoria. His igitur vocibus Siciliensem Regem non veretur alloqui.

̓Αστῶν δ ̓ ἀκοὰ κρύφιον θυμὸν βαρύ

νει μάλιστ ̓ ἐσλοῖσιν ἐπ ̓ ἀλλοτρίοις.
̓Αλλ ̓ ὅμως, κρέσσων γὰρ οἰκτιρμῶν φθόνος,
Μὴ παρίει καλά. νώ-

μα δικαίῳ πηδαλίῳ στρατόν· ἀ

ψευδεῖ δὲ πρὸς ἄκμονι χάλ

κευε γλῶσσαν.

Εἴ τι καὶ φλαῦρον παραιθύσω

σει, μέγα τοι φέρεται Πὰρ σέθεν. πολλῶν ταμίας

Ἐσσί· πολλοὶ μάρτυρες ἀμφοτέροις πιστοί.

Εὐανθεῖ δ ̓ ἐπ ̓ ὀργᾷ παρμένων,

Εἴπερ τι φιλεῖς ἀκοὰν ἡδεῖαν ἀ

εἰ κλύειν, μὴ κάμνε λίαν δαπάναις·

Ἐξίει δ' ὥσπερ κυβερνάτας ἀνὴρ
Ιστίον ἀνεμόεν.

Μὴ δολωθῇς, ὦ φίλε, κέρδεσιν εὐ

τραπέλοις. Οπιθόμβροτον αΰ-
χημα δόξας

Οἷον ἀποιχομένων ἀν

δρῶν δίαιταν μανύει

Καὶ λογίοις καὶ ἀοιδοῖς·

Οὐ φθίνει Κροίσου φιλόφρων ἀρετά.

Τὸν δὲ ταύρῳ χαλκέῳ καυ

τῆρα νηλέα νόον

[blocks in formation]

Μαλθακὰν παίδων ὀάροισι δέχονται.

Τὸ δὲ παθεῖν εὖ, πρῶτον ἄθλων

Εὐ δ ̓ ἀκούειν, δευτέρα μοῖ

ρ'. ἀμφοτέροισι δ' ἀνὴρ

PYTH. I. 162.

Ὃς ἂν ἐγκύρσῃ, καὶ ἕλῃ, Στέφανον ὕψιστον δέδεκται. Contra, si quid dubii mixtique generis sententiis adhæreat, qualia sæpe adhibenda sunt pro cujusque ingenio, ætate, moribus aut conditione, admirabiles

« PredošláPokračovať »