Obrázky na stránke
PDF
ePub

Et qui cornipedes in pocula vulnerat audax
Massagetes, cæsamque bibens Mæotida Alanus.

RUFIN. I. 311.

Putidius haud dubie sonat illud cæsam Mæotida, quo quidem significatum vult aquas adeo gelu indurari, ut securibus in humanos usus cædantur. astuto illo "cornipedes in pocula vulnerat," quanto præstantiora sunt Virgilii rem aperte monstrantis !

Tum

Cum fugit in Rhodopen, atque in deserta ferarum, Et lac concretum cum sanguine potat equino. Quod vero præcipue in hoc genere animadversum velim, est Epithetorum negantium vis; quam, licet eam Aristoteles leviter attigerit, plerosque artis criticæ scriptores fugisse puto. Græcis quidem poetis magis hæc in usu fuisse mirari desinet, cui in mentem venit singularis linguæ istius in componendis vocibus facultas, præsertim iis quibus præit negativa. Operosius hoc Latine verborum ambitu efficitur; universa oratione sæpe in eam sententiam conversa, quam singula Græcorum vocabula negative efferunt: ut in his,

Pone me pigris ubi nulla campis
Arbor æstiva recreatur aura:

Pone sub curru nimium propinqui
Solis in terra domibus negata.

Nemini autem non succurrent a Græcis scriptoribus in re non absimili aliter ac pressius dicta, quæ tempore admonitus jam prudens prætereo. Illud tamen minime tacendum duxi, quod Epithetis iis pondus sit longe maximum, quæ una cum Metaphora negative coëunt. Locus est subtilior paullo, et qui apertius exponi debet. Sumpto igitur nomine rei

alicujus, negatur statim aliquid istius rei proprium : unde vivida repente fit et manifesta translatio. Versum aliquem Æschyleum, exempli causa, adeamus, qui hac utitur figura.

ΑΝΑΥΔΟΣ, σαφὴς, ἔτυμος ΑΓΓΕΛΟΣ. SEPT. 82. Pulverem scilicet adventantis exercitus nuntium dicit, non clarum modo et fidelem, (hæc enim in verum nuntium convenire possent) sed mutum etiam. Pariter in Prometheo appellatur vultur,

ΑΚΛΗΤΟΣ ἕρπων ΔΑΙΤΑΛΕΥΣ πανήμερος. PROM. 1032. hospes non, ut veri hospites, vocatus. Sic rursus in Agamemnone;

Μαντιπολεῖ δ ̓ ἀκέ

λευστος ΑΜΙΣΘΟΣ ΑΟΙΔΑ.

AGAM. 987.

Magnam interea esse hujus Epitheti vim, non modo Aristotelis judicio, sed poetarum quos nostra tulit gens longe principum, Shakesperi utique et Miltoni, usu comprobatum video; quoties commotæ mentis vehementiam et concitatos affectus declarari volunt. Apud Latinos rarior ejus multo est usus: quod linguæ istius rationi tribuendum duco; cum neque flexibilis sit sicut Græca, neque ad componendas voces apta. Nostræ vero, etsi Græcam facilitatem desideret, non deest particularum copia quæ vocabulis negandi vim adferunt.

Atque hæc quidem hactenus de Styli ornamentis disputasse satis esto: cujus rei magnam sane et multiplicem doctrinam, exeunte opere nostro, plenius persequendi neque spes mihi unquam fuit nec voluntas. Quoties enimvero in istum diem mente ac cogitatione me conjicio, quo ad hanc sedem vestra benevolentia sum evectus, et quantis tum curis angi solerem in

memoriam redit, ne et officio meo et vestræ exspectationi penitus deessem, solari id equidem interdum me fateor, quod res anxia et perdifficilis exitum tandem habuerit, votis certe imparem, sed præ timore qui tunc meum animum invaserat non omnino infelicem. Quam enim rem decennio ante in partes distribui necesse erat, locis quidem ea fecundior sæpe est inventa, quam ipse animo præceperam; quare propositi olim operis mox partem aliquam decidi oportebat: at quo longius instituta procederem via, eo me persuasum magis habui, recto itinere pedem primo esse positum. Tum, quod maxime semper e votis et jucundissimum evenit, vultu illo et favore vestro frui videbar, quem si amisissem, sedem hanc jam olim decreveram non honori sed dedecori plane futuram. Ex hoc igitur metu me eripuit, primum vestra toties perspecta liberalitas, quam, nisi quæ sint propria industriæ ac vigiliarum præmia, longe et meritis meis confiterer fuisse et prope spe majorem. Sed laborem hunc, quicunque tandem fuerit, non minimum levabat juventutis illud Academicæ studium, quo ardentius eam ad bonas artes excolendas, literasque illas quæ in disciplinæ nostræ rationem præsertim caderent, quotidie ferri viderem.

Quod si fas sit etiam sperare aliquid in hac parte hortatu et monitis nostris effectum esse, ut aut inde traxerint adolescentes, quod se in studiorum cursu, spreta leviculorum hominum dicacitate, constantius teneret, aut ad quod intuentes iter suum regere ac moderari possent, utilitate etiam sua operam nostram non omnino caruisse jam lætus confiderem. Etenim ego hoc animo semper fui, ut vix quidquam utilius esse judicarem, aut homine magis dignum, quam in

genii culturam: atque eam præsertim culturam, quæ vel in voluptatibus informet mores, quæ longe a vulgi studiis et vulgaribus gaudiis mentem revocare possit, quæ integros pulchri honestique recludat fontes, atque inde haurire doceat. Atque haud scio an sanctior quædam inter has artes et veram virtutem necessitudo intercedat: ut quod in illis rectum sit et decorum etiam SUMMI illius BONI quodammodo particeps fiat. Neque enim facile crediderim de eo, qui semel hac imbutus fuerit disciplina, qui in id tota mentis acie assuefactus fuerit incumbere, ut quid sit in rebus decens, quid pulchrum, quid congruum, penitus intueretur, quin idem harum rerum perpetuum amorem foveat, et cum ab his studiis discesserit, etiam ad reliqua vitæ officia earum imaginem quasi animo infixam transferat.

FINIS.

« PredošláPokračovať »