Obrázky na stránke
PDF
ePub

Sævissimæ illius tempestatis horror in primo Æneidos, quibus adjectis rebus augeri potuit? Eam autem dimidio breviore ambitu concludit, quam suas Ovidius et Lucanus. Rursus in castrorum a Turno oppugnatione, rem distincte et quasi particulatim exponit, sed ita tamen ut nusquam sit nimius, nusquam veritatis aut naturæ egrediatur fines. Cum prioribus illis in re non absimili conferat aliquis quæ sequuntur,

Dum se glomerant, retroque residunt
In partem, quæ peste caret; tum pondere turris
Procubuit subito, et cœlum tonat omne fragore.
Semineces ad terram, immani mole secuta,
Confixique suis telis, et pectora duro
Transfossi ligno, veniunt.

EN. IX. 539.

Infinitum vero esset in his versari. Toto etenim poemate elucet illa virtus, ut quæcunque agantur (nihil autem fere est in vita hominum aut in rerum natura quod illic non agitur) pugnas, ludos, venationes, convivia, navigiorum cursus, incendium ac direptionem urbis, adeo manifeste et velut adstantes cernimus, ut nihil melius adjecto aliquo nihil non adempto fieret deterius.

Neque id semper subtilitate aliqua aut delicata ac suspensa manu adsequitur. Quin cæco quasi jactu manus, ducta una et altera linea, efficit sæpe quod alii summa nequeunt explere diligentia.

Sic in Clypei descriptione,

Hæc inter tumidi late maris ibat imago
Aurea,

EN. VIII. 671.

Et in luctuosissima illa Trojæ expilatione, postquam vis Neoptolemi perrupit robora,

et ingentem lato dedit ore fenestram :
Apparet domus intus et atria longa patescunt:
Apparent Priami et veterum penetralia regum:
Armatosque vident stantes in limine primo.

EN. II. 482.

Non enim ut in pictura ab oculis ad mentem itur, sed contra mente semel concita ante oculos visa est imago poni: quod tunc optime effectum erit, si repentino quodam impetu percellatur mens, et quasi tactu æthereo ingenii incendantur igniculi, quos intus sopitos tenemus omnes.

Quanto efficaciores sunt illæ divini vatis effigies, non difficili et laborioso partu editæ, sed quæ subito nisu tanquam ex cerebro Jovis emicant!

Illum indignanti sinilem, similemque minanti
Aspiceres.
EN. VIII. 649.

Aut illud adhuc manifestius,

Te, Catilina, minaci

Pendentem scopulo furiarumque ora trementem.

EN. VIII. 668.

Aut qua partium distinctione res magis exstare ac protrudi potuit quam illa Nili effigies?

Contra autem magno mærentem corpore Nilum,
Pandentemque sinus, et tota veste vocantem
Cæruleum in gremium, latebrosaque flumina victos.
EN. VIII. 711.

Non omnibus certe rebus inest status ille ac præcipuus quidam, ut Græci vocant, xaрakτhρ, quo semel arrepto statim apparent omnia. Complura sæpe adjuncta persequi oportet, sæpe adjicere aliena, et per ambages de industria factas quasi per vestibulum ad interiora adire.

Acri tamen judicio et multa arte opus est in hisce deligendis, cum non raro longe a vulgi opinione absunt ea quæ rei cujusque maxime sunt propria; et minus oculis occurrunt nonnunquam, quæ si exprimantur vim habent in commovendis sensibus præcipuam. Hujus autem capitis integram doctrinam, quum pateat latius quam ut his terminis includi queat, per se posthac sumendam judicavi.

PRÆLECTIO QUINTA.

Res copiose et particulatim enarrari interdum oportere: præsertim si ad magnum aliquod struatur via. Voluptatem tamen inde ortam parum ex Imitatione pendere. In Externorum Imitatione (excepto Virgilio) excellere non summos poetas, sed summis proximos.

66

PRÆCIPUO jam notato errore, qui complures poetas in descriptionibus male habet, ut nesciant quid sit satis, sicut de Protogene Apellem dixisse fertur, manum eum de tabula non scire tollere," proximum est ut doceam quem ad modum memorabili illo præcepto uti oporteat, nimiam nocere diligentiam. Etenim longe a proposito aberat ut res singulatim enarrari et sua cuique apponi adjuncta ubique improbem, tanquam a Poesi omnino alienum. Frigide certe hoc potest fieri atque imperite, veluti in compluribus exemplis monstratum volui; ut neque manifestior fieret pictura, neque animus legendo concalesceret. At vero si caste et suo loco adhibeatur, maxima est ejus vis in concitandis sensibus, et mentem reddit lectoris intentam, alacrem, actuosam; ut non modo iis quæ in promptu sint tanquam præsentibus delectetur, verum et avide prospiciat atque exspectet futura.

Jam in ore omnium sunt illa Homeri de Achille arma divinitus sibi delata induente. Quanto apparatu, quali ac quam minuta rerum distinctione ad rabiem invicti herois, et prælium illud plusquam

mortale deducimur! Tanto scilicet in discrimine ipsa exercitûs armatura exponitur particulatim; adjectis etiam iis quæ in magno motu armatæ multitudinis nusquam non eveniunt.

Ως τότε ταρφειαὶ κόρυθες, λαμπρὸν γανόωσαι,
Νηῶν ἐκφορέοντο καὶ ἀσπίδες ὀμφαλόεσσαι,
Θώρηκές τε κραταιγύαλοι, καὶ μείλινα δοῦρα·
Αἴγλη δ' οὐρανὸν ἶκε, γέλασσε δὲ πᾶσα περὶ χθὼν
Χαλκοῦ ὑπὸ στεροπῆς, ὑπὸ δὲ κτύπος ὤρνυτο ποσσὶν
̓Ανδρῶν·
ILIAD. Τ. 359.

Achillis autem ipsius terribilem formam, oculos, dentes, singulas armorum partes ex ordine indutas, dum quæ sequuntur legit, quis non sibi videtur intueri et quasi tremere futuri exspectatione? Locum integrum apponere quoniam per tempus non licet, ea tantum inspiciamus quæ præcipue ad rem præsentem faciunt.

Κνημίδας μὲν πρῶτα περὶ κνήμῃσιν ἔθηκε
Καλὰς, ἀργυρέοισιν ἐπισφυρίοις αραρυίας
Δεύτερον αὖ, θώρηκα περὶ στήθεσσιν ἔδυνεν
̓Αμφὶ δ ̓ ἄρ ̓ ὤμοισιν βάλετο ξίφος ἀργυρόηλον,
Χάλκεον αὐτὰρ ἔπειτα σάκος μέγα τε, στιβαρόν τε
Εἵλετο, τοῦ δ ̓ ἀπάνευθε σέλας γένετ' ήΰτε μήνης.

ILIAD. Τ. 369.

Tum galeam, cristam minacem, hastam quoque paternam ex theca propria manu sumptam similiter recenset, et horrenda viri imagine adumbrata in armis decurrentis, comitum etiam, equos ad currum jungentium, singulos gestus persequitur.

Ἵππους δ ̓ Αὐτομέδων τε καὶ ̓́Αλκιμος ἀμφιέποντες
Ζεύγνυσαν, ἀμφὶ δὲ καλὰ λέπαδν ̓ ἕσαν· ἐν δὲ χαλινοὺς
Γαμφηλῇσ ̓ ἔβαλον, κατὰ δ ̓ ἡνία τεῖναν ὀπίσσω

Κολλητὸν ποτὶ δίφρον· ὁ δ ̓ ἄρ ̓ μάστιγα φαεινὴν

« PredošláPokračovať »