Obrázky na stránke
PDF
ePub

enucleanda. Quod vero audacius fortasse atque insolentius dictum videbitur, dicetur tamen ipsi etiam Homero, quanquam intima ei patebant naturæ penetralia, et omnia cœli terræque spatia videtur unus complecti, tamen artem hanc externas res depingendi ab affectibus et moribus sejunctas, aut deesse ferme judico, aut ab eo contemptui haberi.

Reclamantem in hac parte cum antiquitatem omnem, tum præsertim Ciceronem me habere novi, cujus sunt illa de divino vate jampridem recitata, "Quæ species ac forma pugnæ, quæ acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut quæ ipse non viderit, nos ut vide"remus effecerit ?" Tusc. v. 39.

66

66

Aliquid ex hoc præconio oratoris ingenio tribuendum esse jam ante dixi-nonnihil insuper dandum videtur ætatis istius ingenio, quæ ut vixdum hisce artibus florere ipsa cœperat, ita in admirationem veterum magis erat conversa. Sumptis autem exemplis aliquot, videamus utrum recentiores non versati fuerint in hoc genere felicius, si quidem id felicius habendum est, rem ita suis adjunctis distinguere, ut eam magis in propatulo ponas.

Plurima sunt Homeri loca quæ in re navali fuse explicanda immorantur; quando aut in mare deducitur navis, aut velis sive remigio per fluctus agitur, aut ad terram appellitur: e quibus vero omnibus vix unum aut alterum invenias, qui rem ita exponit ut picturam efficiat, nisi singulos motus gestusque corporis fideliter ac nudo sermone referre, id demum sit pictorem agere. Sic in quarto Odysseæ :

Νῆας μὲν πάμπρωτον ἐρύσσαμεν εἰς ἅλα διαν,
Ἐν δ ̓ ἱστοὺς τιθέμεσθα καὶ ἱστία νηυσὶν ἐΐσης·

Ἐν δὲ καὶ αὐτοὶ βάντες ἐπὶ κληῖσι κάθιζον,

Εξῆς δ' ἑζόμενοι πολιὴν ἅλα τύπτον ἐρετμοῖς. OD. Δ. 577. Similiter in eodem libro,

Νῆα μὲν ἄρ πάμπρωτον ἁλὸς βένθοσδε ἔρυσσαν·

Ἐν δ ̓ ἱστόν τ ̓ ἐτίθεντο καὶ ἱστία νηῒ μελαίνῃ·
Ηρτύναντο δ ̓ ἐρετμὰ τροποῖς ἐν δερματίνοισι,
Πάντα κατὰ μοῖραν· ἀνά θ' ἱστία λεύκ ̓ ἐπέτασσαν
Τεύχεα δέ σφιν ἔνεικαν ὑπέρθυμοι θεράποντες·

Ὑψοῦ δ ̓ ἐν νοτίῳ τήν γ' ὥρμισαν· ἐν δ ̓ ἔβαν αὐτοί. Ib. 781.

Præter otiosa vocabula μελαίνῃ et λεύκα cætera meram narrationem non superant. Vix opus est ut plura hujusmodi congeram, cujus generis plerique vestrûm bene multa, ut opinor, memoria tenetis. Semel in duodecimo ejusdem poematis, cum eadem res agitur, dari videtur aliquid oculorum delectationi.

— οἱ δ ̓ ἐπ ̓ ἐρετμὰ

Εζόμενοι, ΛΕΥΚΑΙΝΟΝ ΥΔΩΡ ξεστῆς ἐλάτησιν. Op. M. 171. Etiam illa Telemachi navigatio, quanquam in principiis magnarum rerum paulo liberius effundi solent 'poetæ, nullo tamen imaginum delectu commendatur oculis.

tum

Malum, vela, rudentes suo more recenset :

Ἔπρησεν δ' ἄνεμος μέσον ἱστίον·

ne sic quidem rem, ut ita dicam, oculis aperit: narrat tantum :—at quæ sequuntur

ἀμφὶ δὲ κῦμα

Στείρῃ πορφύρεον μεγάλ ̓ ἴαχε, νηὸς ἰούσης·

tametsi in minutiora quædam et adjuncta descendant, tamen ad aures non minus quam ad oculos referuntur.

Nunc autem, ut eandem rem in cæteris persequamur, imprimis ab Apollonio est ordiendum. Egregia

est illius descriptio, qua Navem Argo ædificatam jam et omni instrumento ornatam in mare deducentes heroas fingit. Stratis igitur phalangis, per quas navis feratur in aquam lapsura, et fune utrinque ad latera navis affixo, hunc in modum insistit.

Ὕψι δ ̓ ἄρ ̓ ἔνθα καὶ ἔνθα μεταστρέψαντες έρετμὰ

Πηχύϊον προὔχοντα περὶ σκαλμοῖσιν ἔδησαν.
Τῶν δ ̓ ἐναμοιβαδὶς αὐτοὶ ἐνέσταθεν ἀμφοτέρωθεν,
Στέρνα θ ̓ ὁμοῦ καὶ χεῖρας ἐπήλασαν· ἐν δ ̓ ἄρα Τίφυς
Βήσαθ', ἵν ̓ ὀτρύνεις νέους κατὰ καιρὸν ἐρύσσαι.
Κεκλόμενος δ' ἤΰσε μάλα μέγα· τοὶ δὲ παρᾶσσον
Ὦ κράτει βρίσαντε μιῇ στυφέλιξαν ἐρωῇ
Νειόθεν ἐξ ἕδρης, ἐπὶ δ ̓ ἐῤῥώσαντο πόδεσσιν
Προπροβιαζόμενοι· ἡ δ ̓ ἕσπετο Πελιὰς ̓Αργὼ
Ρίμφα μάλ'· οἱ δ' ἐκάτερθεν ἐπίαχον ἀΐσσοντες.

ARG. I. 378.

Quot ille habet non sparsas dissitasque imagines, sed ita conspirantes inter se atque in unum coeuntes, ut statim in tabulam pictoris transferri possent! Navem rursus in altum provectam et remorum impetu per fluctus propulsam eodem modo prosequitur, non singula singulis ex ordine adjiciens, sed delectu habito, rem iis distinguens luminibus quæ ut rem coram agi videatur efficiunt, quæque, si ageretur, spectantium oculos præcipue tenerent.

Ὡς οἱ ὑπ ̓ Ὀρφῆος κιθάρῃ πέπληγον ἐρετμοῖς
Πόντου λάβρον ὕδωρ· ἐπὶ δὲ ῥόθια κλύζοντο
̓Αφρῷ δ ̓ ἔνθα καὶ ἔνθα κελαινὴ κήκιεν άλμη,
Δεινὸν μορμύρουσα ἐρισθενέων μένει ἀνδρῶν.
Στράπτε δ ̓ ὑπ' ἠελίῳ φλογὶ εἴκελα, νηὸς ἰούσης,
Τεύχεα μακραὶ δ ̓ αἰὲν ἐλευκαίνοντο κέλευθοι,

̓Ατραπὸς ὡς χλοεροῖο διειδομένη πεδίοιο. ARG. I. 540.

Ab hujus loci spiritu ac colore illo de quo nunc

præsertim agitur, longe abest Valerius, quem tamen in cæteris ducem suum æquis fere passibus sequi dixerim. Sed ex minoribus poetis petenda sunt exempla quæ rem accurate expediunt-certe quæ id impense student, ut imagines quasdam nobis tanquam spectantibus objiciant. Quale est illud Italici,

Jamque adeo egressi steterant in litore primo,
Et promota ratis, pendentibus arbore nautis,
Aptabat sensim pulsanti carbasa vento.

SIL. ITAL. III. 128.

Eadem fere res adhuc venustius a Lucano aperitur!

Sidera prima poli Phœbo labente sub undas
Exierant, et luna suas jam fecerat umbras:
Cum pariter solvere rates, totosque rudentes
Laxavere sinus: et flexo navita cornu

Obliquat lævo pede carbasa, summaque pandens
Suppara velorum perituras colligit auras.
Ut primum levior propellere lintea ventus
Incipit, exiguumque tument, mox reddita malo
In mediam cecidere ratem: terraque relicta
Non valet ipsa sequi puppes, quæ vexerat aura.
LUCAN. V. 424.

Nihil autem habet Homerus quæ remigum motus tanquam spectaculum prætendunt, ut illa Italici;

At, patulo surgens jam dudum ex æquore, late
Nauticus implebat resonantia litora clamor,
Et, simul adductis percussa ad pectora tonsis,
Centeno fractus spumabat verbere pontus.

SIL. ITAL. II. 487.

Quis vero lintrem non subsultare cernit dum ista perlegit?

Quanta est vis agili per cærula summa Liburnæ,
Quæ, pariter quoties revocatæ ad pectora tonsæ

Percussere fretum, ventis fugit ocior, et se,
Quam longa est, uno remorum præterit ictu.

SIL. XIII. 240.

Hoc idem in compluribus aliis pariter obtinere facillimo negotio monstrari posset. Arma ac vestitus sigillatim percensere solenne est Homero: raro tamen eo hoc facit consilio, ut diversæ partes in unum quiddam apte coalescant, et figura quasi adumbrata permulceant animum. Fit enim plerumque, sicuti supra monstravimus, quando adaugere vult exspectationem, aut sensus animi affectusque commovere. Hac mente interdum terribili nos imagine minacis galeæ percellit;

δεινὸν δὲ λόφος καθύπερθεν ἔνευεν. ILIAD. Γ. 337.

aut clypei fulgorem magnifice effert,

Τοῦ δ ̓ ἀπάνευθε σέλας γένετ' ήΰτε μήνης.

T. 374.

quo sublimiores fierent nostri de principe bellatore conceptus. Quam vero penitus diversam rem agit Claudianus, cum armatas Stilichonis acies his versibus depingit!

Hic ultrix acies ornatu fulgida Martis
Explicuit cuneos: pedites in parte sinistra
Consistunt: equites illic poscentia cursum
Ora reluctantur pressis sedare lupatis.
Hic alii sævum cristato vertice nutant,
Et tremulos humeris gaudent vibrare colores,
Quos operit formatque chalybs: conjuncta per artem
Flexilis inductis animatur lamina membris,
Horribilis visu: credas simulachra moveri
Ferrea, cognatoque viros spirare metallo.
Par vestitus equis: ferrata fronte minantur,
Ferratosque levant securi vulneris armos,
Diviso stat quisque loco: metuenda voluptas

« PredošláPokračovať »