Obrázky na stránke
PDF
ePub

officiis. Harum augetur vis si a personis inter agendum proferantur. Transitur inde ad mollius benigniusque sententiarum genus. Valent hæ omnes in poemate, prout justæ fuerint et probabiles.

p. 304.

PRÆLECTIO VICESIMA QUINTA. Sententiarum vis augetur dicentis moribus, i. e. si ab eo dicantur, quem prius noverint lectores aut etiam diligant et admirentur. Tum, si commotæ mentis indicia præ se ferant. Sententiis rursus optime declarantur Mores: præsertim ubi sunt subtilius inter se distinguendi. Præcipue autem in Affectibus movendis valeant, si a consuetis dicentis moribus aliquantum abhorreant.

p. 315.

PRÆLECTIO VICESIMA SEXTA. Vitandæ sunt Sententiæ pravæ et odiosæ aut si quæ sint ejus generis a Personis dictæ, extenuentur quantum potest, et colorem quendam virtutis induant. Quas vero ex se loquitur poeta, semper sint eæ probæ et honestæ. Cavendum tamen est, ne modum exsuperent-neve sint obscuræ aut acutæ nimis. Hinc de proverbii et parabolæ forma pauca dicendi occasio datur.

p. 328.

PRÆLECTIO VICESIMA SEPTIMA. De Epitaphiis. Cavendum ne in rebus narrandis longiora sint. Ad tria plerumque capita referuntur. 1. Mortuorum mores referuntur. 2. Viventium exprimuntur Affec3. Sententia aliqua pulchra aut gravis proponitur.

tus.

p. 340.

PARS TERTIA SIVE DE PHANTASIA.

PRÆLECTIO VICESIMA OCTAVA.

Repetitur ex secunda prælectione rudis quædam Phantasia descriptio. Nova scilicet, longinqua, insolita, mirabilia, et veris præstantiora affectat. Ex hac materia, primo sumitur quicquid ad Cælestium naturam pertinet. In hisce

referendis fugienda est nimia partium distinctio, nisi inter minorum gentium Deos versetur scriptor. Admirabilis in hac re Virgilii prudentia. Eadem fere Homero laus debetur. Plurimum sæpe valet unum quoddam rei adjunctum aperte monstrare. Sed formis potissimum obscurioribus commovetur lectoris mens.

PRÆLECTIO VICESIMA NONA.

p. 356.

De Personis Allegoricis. Quare fusius hæ describendæ sunt quam Cœlestium effigies, exponitur. Raro tamen sunt adhibendæ-et nisi rem aliquam apertiorem reddant omnino respuendæ. Puerilis est error quorundam omnia ad oculos referre. Claudiani præcipue in hoc genere expenduntur merita.

PRÆLECTIO TRICESIMA.

p. 370.

De Allegoria quæ non ad oculos solum refertur. Modica est ejus vis in poemate-præsertim si longior fiat. Ex rei significatæ pondere tota pendet: quam aut perspicuam magis aut efficaciorem debet reddere. De utriusque generis structura præcepta quædam dantur. Vitia notantur. Criticæ quædam diluuntur objectiones.

PRÆLECTIO TRICESIMA PRIMA.

p. 382.

De monstris et prodigiis. Sunt hæc quidem Allegoriis præstantiora. Nimii sunt in hisce referendis rudioris ævi poetæ: qui porro miracula sua ad oculos unice componunt. At per cæteros sensus, auditum, tactum, olfactum etiam, Phantasia est solicitanda. Silentium, religiosi metus, et quicquid animo tacitum horrorem parit, ad eosdem usus sunt idonea.

PRÆLECTIO TRICESIMA SECUNDA.

p. 396.

De Fabulis Mythologicis. Non ex novitate sed ex consuetudine vim habent. Quo autem notiores, eo potentiores. Magna est mera nominum virtus, si cum historia aliqua sint conjuncta. Quare fabulas usu receptas, præ

sertim vetustæ religionis reliquias, sedulo addiscat Poeta. In omni ferme poematum genere, et in omni ætate, Mythologiæ antiquæ est locus.

p. 409.

PRÆLECTIO TRICESIMA TERTIA. De Antiquitate. Plurimum delectatur Phantasia omni vetustatis imagine. Delectatur item Futuri adumbratione. Hinc vaticiniorum in poemate usus-quorum quidem maxima est vis, si exitu confirmata videantur-sin autem cum historia pugnent, vana sunt et effectu carent.

p. 424.

PRÆLECTIO TRICESIMA QUARTA. In Phantasiæ naturam accuratius inquiritur. Pro diversis hominum studiis ac moribus, pro cœli, et regionis varietate, alia plane res videri possit. At facultatis eadem ferme est ratio, licet objecta ejus sint aliis alia. Rerum facie ac colore ducitur magis quam vera earum natura. Hinc cogitationum ordo laxior, quippe qui accidentibus magis nectit res quam essentiis. Errant tamen qui nullis eam coerceri legibus volunt-præsertim Asiatici. Horum duplex est error. 1°. Quod Phantasiæ plus æquo consulunt. 2°. Quod imagines jucundas nullo nexu ad libitum contrahunt. Culpa hac non omnino vacat Pindarus. Virgilii maxima in his cernitur et vis et prudentia. p. 435.

PRÆLECTIO TRICESIMA QUINTA.

Paucis de cogitationum ordine præmissis, deinde de Styli ornamentis agitur ad Phantasiam excitandam idoneis. Ex quibus præ cæteris sumuntur quatuor, Hyperbole, Similitudo, Metaphora, Epithetum. De unoquoque traduntur quædam et cautiones et præcepta.

p. 447.

ORATIO INAUGURALIS;

SIVE

PRÆLECTIO PRIMA.

SI cui vestrum, Academici, in mentem venit, me ad hunc honorem appetendum inconsultius paulo et quasi juvenili quodam ardore fuisse incitatum, et captum rei amplitudine majora affectasse quam aut ingenium aut ætas mea ferret, ejus sane sententiam neque iniquam esse queror, neque a mea ipsius sententia omnino alienam. Sin autem ad hoc munus obeundum me securo nimis et levi animo accessisse arbitratur, atque eum me esse judicat, qui, modo dignitatem arripiam, quid tanto dehinc muneri, quid vobis qui id mihi detulistis, quid mihi denique ipsi debeam, in posterum oblivisci possim, is profecto neque sui ingenii naturam liberalem esse indicat, et prorsus ignorat meum. Etenim ex quo die vestram erga me voluntatem satis exploratam habui, nulla me unquam cura acrior aut constantior sollicitavit, quam uti vestra demum benevolentia aliquid non indignum proferrem; ne tanto honestissimi gravissimique ordinis beneficio gratias solum rependisse viderer (quas quidem maximas habeo et habebo sempiternas)

B

sed ut verum aliquem laboris ac diligentiæ fructum in commune ederem ; qui, si minus exquisito summorum judicum palato placere posset, at pabulum tamen non injucundum neque inutile sufficeret juventuti, et me vobis commendaret tanquam industrium, vigilantem, officii mei memorem et favoris vestri.

Quare, in hoc negotio temeritatis culpam non adeo invitus sustinere patiar. Patiar (quod per se grave est et molestum) tardum etiam, si vobis ita visum fuerit, atque ineptum existimari. At quo modo eum affici oporteat, quem vos suffragiis dignati estis, nescire; aut quid vestrum fuerit de se judicium pro nihilo habere; hoc fatui omnino ac plane improbi esse judico, neque hujusmodi crimen ullo modo in me suscipiam. Neque tamen id severe nimis est objiciendum, si plus fortasse dederim cupiditati gloriæ quam prudentiæ. Profecto multa sunt quæ hominem, præsertim non ætate provectum, in petendis honoribus si audacior paulo fuerit, excusare possunt. Amicorum concursus, studia, officia, concertationes, suffragatorum favor, etiam alienorum spes et gratia, tum insitus ille animis nostris ardor, quo trahimur ad captandam admirationem hominum, atque ad honesta quantumvis difficilia urgemur hæc omnia totam mentem occupant dum in cursu versamur, atque a nuda rei veritate avertunt aciem. Scopulorum prærupta ascendimus certatim; at quum semel evaditur ad fastigium, quam pavida est atque exterrita respicienti mens!

Atqui ne vano prorsus metu correptus videar, quod tantopere in his immorer, aut male de vobis judicasse, quasi de indulgentia vestra atque humanitate desperem, non pauca sunt, Academici, quæ cuipiam

« PredošláPokračovať »