Obrázky na stránke
PDF
ePub

iv

sæviente bello, nihil aut satis certum videretur domi aut lætum foris, bene equidem memoria tenebam, ubi tum Tu esses, et quibus a partibus stetisses. Civium

Civium nempe illorum tantum non princeps exstitisti, quorum opera, si quid aliud de civitate administranda affirmare ausim, dixerim plane REMPUBLICAM

TUNC ESSE SALVAM.

Verum hæc alii narrabunt. Mihi certe satis erat vel in privatis tuis moribus ac studiis, quod me ad hoc consilium capiendum impelleret. Noveram enim te maxima humanitatis ac literarum laude floruisse, quamdiu hic adolescentiam agebas: noveram te jam animo atque ætate firmiorem, postquam ad gravissima reipublicæ munera evectus esses, literis tamen fuisse, quantum pateretur istius vitæ ratio, impense deditum. Nihil ex juventute tua communis illa seculi labes et corruptela ad se traxerat. Nihil unquam ineptiis, nihil voluptatibus, nihil desidiæ datum. Quippe ita in negotiis versandum decreveras, ut otio dignitatem comparares; ita otio fruendum, ut aliquid semper inde ad publicam utilitatem ederes.

V

Atque hæc quidem famæ et honori tuo inserviebant, ingenium, eloquentia, eruditæ antiquitatis cognitio, bonæ artes et literarum lumen. Majus autem illud fuit quod domi elucebat, summa vitæ innocentia et morum sanctitas. Vale, VIR ORNATISSIME, diu Oxoniensibus tuis et decori sis et exemplo.

!

Dabam Oxonii e Collegio Orielensi,

quinto non. Maii. MDCCCXIII,

LECTORI S.

ILLORUM gratia, quibus Academiæ nostræ instituta sunt minus cognita, non abs re forsan erit breviter præfari, ita olim a Poeticæ Lecturæ Fundatore provisum esse, primum, ut singulis terminis prælectiones singulæ coram Universitate haberentur; tum, ut ne cui ultra decennium hoc munere fungi liceret. Hinc igitur evenit, ut quid prius dictum esset sæpius auditores admonendos duxerim, ne forte operis ratio, non nisi longis temporum intervallis continuati, memoria aliquando excideret. Quas quidem loquendi formulas, quum in lucem opus proferenduin erat, ita nonnunquam oratione implicitas videbam, ut penitus evelli sine rei dispendio vix possent. Alterum vero est, eadem sane ex causa profectum, quod, ineunte decennio, quantum spatii singulis argumenti partibus deberetur minus recte æstimaverim. Unde factum est, ut in tertia parte præsertim exsequenda, angustiores mihi fines relictos senserim, quam postulabat materiæ istius dignitas et pondus : ad quartam vero ne accedendi quidem copia daretur.

Hæc autem mihi æquum lectorem facile condonaturum putavi, si modo in cæteris ne officio deessem diligenter elaboratum esse censuerit.

« PredošláPokračovať »