Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

De genere voluptatis quæ ex poesi percipitur. Quibus ex facultatibus animi pendeat inquiritur. Hinc ducitur operis totius in quatuor partes distributio. De Imitatione, de Affectibus, de Phantasia, de Judicio.

PARS PRIMA SIVE DE IMITATIONE.

PRÆLECTIO TERTIA.

p. 15.

Cur Ars Poetica Imitatrix dicatur. Expenduntur opiniones Aristotelis, Platonis, Scaligeri. Vox Imitatio multiplici sensu accipitur. 1mo. Ad verborum sonum refertur; 2do. Ad versus structuram et dictionis colorem. 3tio. Ad rerum ipsarum descriptionem: quæ vera est imitatio Poe

tica.

PRÆLECTIO QUARTA.

p. 28.

Rem quam imitetur scriptor sua sponte pulchram sumat. In descriptionibus errant poetæ si nimii sint et operosi. Pauca potius notanda quæ rei maxime sint propria; et quæ simplicem ejus imaginem menti objiciant.

p. 43.

PRÆLECTIO QUINTA.

Res copiose et particulatim enarrari interdum oportere: præsertim si ad magnum aliquod struatur via. Voluptatem tamen inde ortam parum ex Imitatione pendere. In Externorum Imitatione (excepto Virgilio) excellere non summos poetas, sed summis proximos.

PRÆLECTIO SEXTA.

p. 59.

Picturæ plurimum debuisse Poeticam artem-quod in poetis recentioribus potissimum cernitur. Hi plerumque oculorum voluptati student. Quo in genere plus sæpe efficitur singulare quiddam proferendo quam multa. Idem fere obtinet in reliquis naturæ partibus describendis-ad quas fit transitus.

PRÆLECTIO SEPTIMA.

p. 75.

Petitas ex rure imagines admodum esse jucundas. In hisce tractandis poetas minores non raro excellere. Acri tamen opus esse observatione ut naturæ veritas exprimatur. Quæstio oritur, an hanc naturæ partem nescire liceat poetæ. Nonnulli in hoc genere perstringuntur errores, quibus non ignoscendum videtur.

PRÆLECTIO OCTAVA.

p. 90.

De Imitatione Morum quæstio ad proprios fines redigitur. In communi vitæ consuetudine referenda, quid deceat dictum, quid non, inquiritur. Tum ad mores singularum ætatum fit transitus: primo, infantium.

PRÆLECTIO NONA.

p. 106.

De Morum Imitatione resumitur quæstio-Scenicos præsertim scriptores adire oportet-De Terentio et Plauto judicium fertur. A Personarum imitatione transitur ad sensus affectusque animi subtiliores, qui pro re nata oriEadem ferme in his tractandis adhibenda est cautio, quæ in Externorum descriptione.

untur.

p. 120.

PRÆLECTIO DECIMA.

Poeseos cum Pictura in Affectibus imitandis comparatio. Affectus nascentes, dubios, mixtos, fluctuantes nequit exprimere Pictura-Qui tamen omnes Poesi admodum conveniunt. In his autem imitandis interdum offendunt poetæ. Dantur cautiones quædam et præcepta. Deinde ad Simplices Affectus graviores acceditur-principio Amorem. In quo argumento tractando Apollonii, Valerii, Ovidii, Virgilii expenduntur merita.

PRÆLECTIO UNDECIMA.

p. 135.

De Affectuum graviorum imitatione continuatur quæstio. Quæ sunt Iræ maxime propria, exemplis poetarum adductis, ponuntur. Iratus ultionis imagine se oblectatdolorem potius sentire vult eum cui irascitur, quam perire -justitiæ quodam sensu innititur-quarum rerum sæpe oblitos se arguunt mali scriptores. Hinc liberius in quæstionem inquiritur, quatenus deceat personam interiores suos sensus ipsam verbis efferre.

PRÆLECTIO DUODECIMA.

p. 149.

De Luctus imitatione. Signa quædam imperitis scriptoribus minus nota-stupor et silentium-carissimorum incusatio. Absentium quicquid proprium fuerit, non virtus modo, æstimatur-Præteritos potius labores quam gaudia mortuorum respicere juvat, quorum ipsi participes fuerimus. Perstringuntur vitia quædam veterum poetarum. Sermo vehementer dolentium metaphoris abundat—etiam ludentis speciem aliquando præbet.

p. 164.

PARS SECUNDA DE AFFECTIBUS SIVE

SYMPATHIA.

PRÆLECTIO DECIMA TERTIA.

Secunda hac parte de Affectibus sive Sympathia in tria capita divisa, de primo capite agi cœptum est: nempe ut ad Hominum fortunas ac mores argumentum carminis per

tineat. Quæ sunt infra hominis naturam, aut supra naturam, aut omnino prodigiosa, minus movent. Cavendum est porro, ne res nimis aut regione aut temporibus distet: neque novæ prorsus sint aut inauditæ personæ ; neque rursus familiariter notæ.

p. 179.

PRÆLECTIO DECIMA QUARTA. Personas conditione vitæ honestiori esse oportet-neque summa virtute neque fœdissima improbitate insignes-De hac tota re optimum videtur esse Aristotelis judicium. p. 189.

PRÆLECTIO DECIMA QUINTA.

Sympathia maxime ex luctuosis rebus oritur. Videndum igitur quibus rebus misericordia potissimum moveatur. 1mo. Si credibilia sint quæ narrantur. 2do. Si coram agi videantur. Hinc personæ et loci suis Adjunctis accurate designandi.

P. 201.

PRÆLECTIO DECIMA SEXTA. Affectus adversæ res movent magis, si prosperis sint finitimæ -si sera nimis adveniant bona-si ad nosmet ipsos pertinere videantur. Vitandum est ornatum orationis genus, aut tumidum, aut nimis ingeniosum. Hujusmodi vitia quædam perstringuntur in Statio, Silio, Seneca et Lu

cano.

PRÆLECTIO DECIMA SEPTIMA.

p. 211.

Notantur vitia Scriptorum quæ Affectus impedire solent; viz. 1mo. Virtutis species fide omni major. 2do. Nuda nimis et sordida miseriæ descriptio. 3tio. Fœdum admodum aut atrox aut deforme spectaculum. 4to. Dolentis improbitas, aut impietas.

PRÆLECTIO DECIMA OCTAVA.

p. 225.

De Furore. Magis ad Phantasiam quam ad Affectus pertinet. Insani ipsius vix nos miseret, nisi aut angore animi crucietur aut mox eum sui compotem fore suspicemur

-aut præteritæ calamitatis sensu manifesto impellatur. Quæ omnia poetarum, præsertim Virgilii, auctoritate comprobantur.

PRÆLECTIO UNDEVICESIMA.

p. 237.

In commovendis Affectibus vitandæ sunt Sententiæ graves nimis et subtiles et superbæ. Etiam argumentari accurate parum convenit. Enthymematis tali in re parce utendum.

PRÆLECTIO VICESIMA.

p. 248.

Rem Unam et Simplicem proponat scriptor; quæ ut cæteros Affectus ita Misericordiam magis movet quam rerum multitudo.

p. 259.

PRÆLECTIO VICESIMA PRIMA. Sententiis probis piisque moventur admodum Affectus: respuunt contrarias. Maxime autem Sententiarum vis augetur si justum in poemate locum habeant, et argumento inserviant. Hac prælectione agitur de Sententiis ad Deum pertinentibus.

PRÆLECTIO VICESIMA SECUNDA. Sententiæ definitiones variæ. Ad duo omnino

p. 267.

genera videntur referendæ. Primi generis sunt eæ quæ sola veritate valent: ut de humanarum rerum vanitate-de mediocritate fortunæ de privati otii commodis.

p. 280.

PRÆLECTIO VICESIMA TERTIA. De Sententiis mixti generis agitur, quarum vis in veritate posita est. Frigidiores hæ fiunt, si eas Poeta ipse efferat. Personæ potius alicui tribuantur. Præcipue autem est videndum, ut personam deceant, et fabulæ argumento conveniant.

p. 292.

PRÆLECTIO VICESIMA QUARTA. De Sententiis sublime aliquod ac generosum spirantibus. Viz. De gloria, de immortalitate, de gravioribus vitæ

« PredošláPokračovať »