Obrázky na stránke
PDF
ePub

BIBLIOTHECA OXONIENSIS

DOM MINA
INVS TIO
ILLV MEA

ΟΧΟΝΙΙ

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

LONDINI ET NOVI EBORACI

APUD HENRICUM FROWDE

OPERA

RECOGNOVIT

BREVIQVE ADNOTATIONE CRITICA INSTRVXIT

EDVARDVS C. WICKHAM

EDITIO ALTERA

CVRANTE

H. W. GARROD
COLLEGII MERTONENSIS SOCIO

OXONII

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

Copyright 1912 by

Oxford University Press American Branch

PRAEFATIO

IN apparatu critico huic Horati editioni adiciendo id praecipue quaesitum est ut lector ante oculos haberet locorum eorum conspectum in quibus de vera lectione serio dubitari posset. Quocirca cum neque orthographiae quam vocant varietates neque menda illa sescenta exscripsi quae vel optimis codicibus librariorum sive incuria sive ignorantia offudit, tum etiamsi unus alterque bonorum codicum scripturam aliis discrepantem exhibent nec metro nec Latinitate nec sensu prorsus alienam ne illam quidem protinus adnotandam putavi nisi Scholiastarum vel scriptorum veterum auctoritate niteretur aut tamquam per se probabilis ab editore aliquo bonae famae accepta esset aut denique codicum singulorum proprietates vel artis criticae rationes aliquo modo illustrare videretur.

Inter editores qui ad testimonium in hac causa vocandi erant primum locum quis non dederit Ricardo Bentley, non solum tamquam viro maximo omnium qui Horatium attigerunt, verum etiam quia quidquid optime ante ipsum de poematum contextu scriptum esset in unum collegisse et idem omnibus qui postea de eo scripturi essent initium

243038

« PredošláPokračovať »