Obrázky na stránke
PDF
ePub

LINGONENSE,

AUCTORITATE ILLUS. ET R. R. D. DOMINI

L. M. A. DE SIMIANE DE GORDES,

EPISCOPI DUCIS LINGONENSIS, EDITUM;

ET AB ILLUS. AC R. R. D. D. JOANNE-FRANCISCO
· MARTIN DE BOISVILLE,

EPISCOPO DIVIONENSI,
RECOGNITUM, EMENDATUM, DENUOQUE TYPIS MANDATUM.

[graphic]

DIVIONE,
APUD DOUILLIER, BIBLIOPOLAM,
NEC NON R. R. D. D. EPISCOPI TYPOGRAPHUM.

M. DCCC. XXII.

DECRETUM.

OMNIBUS et singulis Parochis et Presbyteris Dicecesis nostræ, Mandamus et expressè injungimus ut hoc præsenti Rituali Lingonensi à Nobis emendato et de novo in lumen edito, utantur.

Quapropter Joanni-Nicolao-Alex. DOUILLIER, Typographo nostro, facultatem illud typis mandandi et vendendi , per præsentes concedimus.

Divione, 21 Octobris 1822.

+ JOANNES-FRANCISCUS, Episc. Divion.

DE SIMIANE DE GORDES,
Dei et sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Episcopus

Dux Lingonensis , Par Franciæ , primus Reginæ
Eleemosynarius; omnibus Parochis et cæteris
Presbyteris in Urbe et Diæcesi Lingonensi
constitutis:

SALUTEM IN CHRISTO JESU.

V 1x dum ex summa Dei misericordia et benignitate ad apicem Pontificalem nos evecti fuimus, cùm inter praecipuas tanti muneris partes esse duximus, urgentibus cunctis nostrae Diæcesis necessitatibus sine cunctatione providere. Cùm verò Sacramentorum fidelibus ritè et sanctè ministrandorum ritus inter nobiliora Sacerdotalis Officii munera locum habeat, sine ulla temporis intermissione quoquo par fuit studio, in examinanda Sacramentorum dispensationis forma, diligenter incubuimus. Ex quo nobis compertum fuit, Rituali quod tunc erat in usu multa ad Sacerdotum instructionem necessaria deesse ; illorum maximè, qui institutas ab Ecclesia pro rebus sacris dignè tractandis caeremonias, scire atque exercere tenentur; undè occasio nata est in nostra Diocesi Romano potiùs Rituali, aliisque extraneis, quàm Diæcesano, ad uniuscujusque libitum utendi. Quapropter ut confusam hanc rituum caeremoniarumve varietatem è medio tolleremus, distractis et usu consumptis veteris Ritualis exemplaribus ad Sacramentorum dignitatem attendentes, ut novum Rituale , omnia ad dignam ipsorum administrationem necessaria complectens, in lucem ederetur, nihil sollicitudinis nostrae Pastoralis praetermisimus. Cùmque ea essent

omnium nostrae Diæcesis Rectorum vota , ut operi inchoa. to suprema tandem illi mánus imponeretur, votis ad Dei gloriam , Ecclesiae suae sanctae decus, plebisque nobis commissae salutem spectantibus, studia nostra libenter contulimus , eoque fine effecimus, ut quod feliciter cæptum fuerat absolutè perficeretur: quod cùm exactè atque ut expectabamus non sine magno emolumento praestitum sit. Nos auctoritate praesentium de Venerabilium Fratrum nostrorum Decani, Canonicorum et Capituli consilio , omnibus ac singulis ad quos Sacramentorum administratio ex officio vel commissione in Diæcesi nostra spectat, Mandamus et præcipimus ut hoc praesenti Rituali de novo in lucem edito in posterum utantur. Caeterùm per viscera Domini Nostri JESU-CHRISTI Parochos omnes et Presbyteros in Urbe et Diæcesi Lingonensi constitutos adhortamur, ut ad melius et facilius adimplendum sanctum, quod à summo animarum Pastore acceperunt ministerium, semel in anno integrum hoc Rituale attentè legant. Quia verò ex rubricis , seu ritibus in ipso nostro Rituali contentis nihil addi, nihilque detrahi volumus, omnibus Typographis ne absque nostra licentia imprimatur, aut impressum proponatur vel recipiatur, expresse prohibemus. De Dei misericordid confidimus, fore ut hanc nostram in edendo hoc Rituali sollicitudinem acceptam et gratam habere dignaturus sit, atque deinceps in omnibus nostrae Diæcesis locis Sacramentorum administratio ad Christi Domini Pastorum Principis gloriam, animarum sanctificationem, omniumque fidelium Ecclesiae Ministrorum solatium profutura sit. Datum Lingonis in Palatio nostro Episcopali decimo Kalendas Julii (22 Junii), anno Incarnationis Dominicae millesimo sexcentesimo septuagesimo nono.

Yum

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »