Sive, quos Elea domum reducit Palma cœlestes, pugilemve equumve Flebili sponsæ juvenemve raptum Multa Dircæum levat aura cycnum, Grata carpentis thyma per laborem Concines majore Poëta plectro Quo nihil majus meliusve terris Fata donavere bonique divi, Nec dabunt, quamvis redeant in aurum Tempora priscum. Concines lætosque dies, et urbis Tum meæ (si quid loquar audiendum) Vocis accedet bona pars; et, o Sol Pulcher, o laudande, canam recepto Cæsare felix. Tuque dum procedis, Io Triumphe! Te decem tauri totidemque vaccæ, Fronte curvatos imitatus ignes ODE III. AD MELPOMENEN. QUEM tu, Melpomene, semel Nascentem placido lumine videris, Illum non labor Isthmius Clarabit pugilem, non equus impiger Curru ducet Achaico Victorem; neque res bellica Deliis Ornatum foliis ducem, Quod regum tumidas contuderit minas, Ostendet Capitolio : Sed quæ Tibur aquæ fertile præfluunt, Et spissæ nemorum comæ, Fingent Æolio carmine nobilem. Romæ principis urbium Dignatur suboles inter amabiles Vatum ponere me choros ; Et jam dente minus mordeor invido. O testudinis aureæ Dulcem quæ strepitum, Pieri, temperas ! O mutis quoque piscibus Donatura cycni, si libeat, sonum ! Totum muneris hoc tui est, Quod monstror digito prætereuntium Romanæ fidicen lyræ : Quod spiro et placeo (si placeo) tuum est. ODE IV. QUALEM ministrum fulminis alitem (Cui rex deorum regnum in aves vagas Permisit, expertus fidelem Juppiter in Ganymede flavo) Olim juventas et patrius vigor Venti paventem; mox in ovilia Egit amor dapis atque pugnæ : Qualemve lætis caprea pascuis Videre Rhæti bella sub Alpibus Drusum gerentem Vindelici; quibus Mos unde deductus per omne Tempus Amazonia securi K Dextras obarmet, quærere distuli : (Nec scire fas est omnia) sed diu Lateque victrices catervæ, Consiliis juvenis revictæ, Sensere quid mens rite, quid indoles Posset, quid Augusti paternus FORTES creantur fortibus, et bonis : Est in juvencis, est in equis, patrum Virtus; nec imbellem feroces Progenerant aquilæ columbam. Doctrina sed vim promovet insitam, Rectique cultus pectora roborant : Utcunque defecere mores, Indecorant bene nata culpæ. Quid debeas, o Roma, Neronibus, Qui primus alma risit adorea, |