Q. HORATII FLACCI EPODON LIBER. ODE I. AD MECENATEM. IBIS Liburnis inter alta navium, Amice, propugnacula, Paratus omne Cæsaris periculum Subire, Mæcenas, tuo. Quid nos, quibus te vita si superstite An hunc laborem mente laturi, decet Feremus; et te vel per Alpium juga, Inhospitalem et Caucasum, Vel occidentis usque ad ultimum sinum, Forti sequemur pectore. Roges, tuum labore quid juvem meo, Comes minore sum futurus in metu, Libenter hoc et omne militabitur Pecusve Calabris ante sidus fervidum Lucana mutet pascua, Nec ut superni villa candens Tusculi Satis superque me benignitas tua Ditavit: haud paravero, Quod aut, avarus ut Chremes, terra premam, Discinctus aut perdam ut nepos. ODE II. BEATUS ille, qui procul negotiis, Solutus omni fœnore; Neque excitatur classico miles truci ; Forumque vitat, et superba civium Potentiorum limina. Ergo aut adulta vitium propagine Inutilesque falce ramos amputans, Aut in reducta valle mugientium Prospectat errantes greges; Aut pressa puris mella condit amphoris; Vel, cum decorum mitibus pomis caput Ut gaudet insitiva decerpens pyra, Certantem et uvam purpuræ, Qua muneretur te, Priape, et te, pater Libet jacere modo sub antiqua ilice, Modo in tenaci gramine. Labuntur altis interim ripis aquæ ; Queruntur in silvis aves; Fontesque lymphis obstrepunt manantibus, Somnos quod invitet leves. At cum tonantis annus hibernus Jovis Imbres nivesque comparat, Aut trudit acres hinc et hinc multa cane Apros in obstantes plagas ; Aut amite levi rara tendit retia, Turdis edacibus dolos; Pavidumque leporem, et advenam laqueo gruem, Jucunda captat præmia. Quis non malarum, quas amor curas habet, Hæc inter obliviscitur? Quod si pudica mulier in partem juvet Domum atque dulces liberos, (Sabina qualis, aut perusta solibus Pernicis uxor Appuli) Sacrum et vetustis exstruat lignis focum Lassi sub adventum viri: Claudensque textis cratibus lætum pecus, Distenta siccet ubera; Et horna dulci vina promens dolio, Dapes inemtas apparet: Non me Lucrina juverint conchylia, Magisve rhombus, aut scari, Si quos Eois intonata fluctibus Hiems ad hoc vertat mare: Non Afra avis descendat in ventrem nieum, Non attagen Ionicus Jucundior, quam lecta de pinguissimis Oliva ramis arborum, Aut herba lapathi prata amantis, et gravi Malvæ salubres corpori, Vel agna festis cæsa Terminalibus, Vel hædus ereptus lupo. Has inter epulas, ut juvat pastas oves Videre fessos vomerem inversum boves Collo trahentes languido! Positosque vernas, ditis examen domus, Circum renidentes Lares! Hæc ubi locutus fœnerator Alfius, Jamjam futurus rusticus, Omnem redegit Idibus pecuniam; Quærit Calendis ponere. ODE III. AD MECENATEM. PARENTIS olim si quis impia manu Senile guttur fregerit, Edit cicutis alium nocentius. O dura messorum ilia! Quid hoc veneni sævit in præcordiis ? Num viperinus his cruor Incoctus herbis me fefellit? an malas Canidia tractavit dapes ? Ut Argonautas præter omnes candidum Medea mirata est ducem, Ignota tauris illigaturum juga, Perunxit hoc Jasonem: |