Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quietiore nec feratur æquore,

Quam Graia victorum manus;
Cum Pallas usto vertit iram ab Ilio
In impiam Ajacis ratem.
O quantus instat navitis sudor tuis,
Tibique pallor luteus,

Et illa non virilis ejulatio,

Preces et aversum ad Jovem ;

Ionius udo cum remugiens sinus

Noto carinam ruperit!

Opima quod si præda curvo littore
Porrecta mergos juveris;
Libidinosus immolabitur caper,
Et agna Tempestatibus.

ODE XI.

AD PECTIUM.

PECTI, nihil me, sicut antea, juvat
Scribere versiculos amore perculsum gravi;
Amore, qui me præter omnes expetit
Mollibus in pueris aut in puellis urere.
Hic tertius December, ex quo destiti
Inachia furere, silvis honorem decutit.
Heu! me, per Urbem (nam pudet tanti mali)
Fabula quanta fui! conviviorum et pœnitet,
In queis amantem et languor et silentium
Arguit, et latere petitus imo spiritus.

Contrane lucrum nil valere candidum

Pauperis ingenium! querebar applorans tibi;

Simul calentis inverecundus Deus

Fervidiora mero arcana promorat loco. Quod si meis inæstuat præcordiis

Libera bilis, ut hæc ingrata ventis dividat Fomenta, vulnus nil malum levantia ;

Desinet imparibus certare summotus pudor. Ubi hæc severus te palam laudaveram,

Jussus abire domum, ferebar incerto pede Ad non amicos (heu!) mihi postes, et (heu!) Limina dura, quibus lumbos et infregi latus. Nunc, gloriantis quamlibet mulierculam Vincere mollitia, amor Lycisci me tenet; Unde expedire non amicorum queant Libera consilia, nec contumeliæ graves; Sed alius ardor aut puellæ candidæ,

Aut teretis pueri, longam renodantis comam.

ODE XII.

IN ANUM LIBIDINOSAM.

QUID tibi vis, mulier nigris dignissima barris?
Munera cur mihi, quidve tabellas

Mittis, nec firmo juveni, neque naris obesæ ?
Namque sagacius unus odoror,

Polypus, an gravis hirsutis cubet hircus in alis,
Quam canis acer, ubi lateat sus.

Quis sudor vietis, et quam malus undique membris
Crescit odor! cum pene soluto

Indomitam properat rabiem sedare; nec illi
Jam manet humida creta, colorque
Stercore fucatus crocodili; jamque subando
Tenta cubilia, tectaque rumpit ;

Vel mea cum sævis agitat fastidia verbis ;
Inachia langues minus, ac me:

Inachiam ter nocte potes; mihi semper ad unum
Mollis opus pereat male, quæ te

Lesbia, quærenti taurum, monstravit inertem ;
Cum mihi Cous adesset Amyntas,
Cujus in indomito constantior inguine nervus,
Quam nova collibus arbor inhæret.
Muricibus Tyriis iteratæ vellera lanæ

Cui properabantur? Tibi? Nempe

Ne foret æquales inter conviva, magis quem
Diligeret mulier sua quam te.

O ego infelix, quam tu fugis, ut pavet acres
Agna lupos, capreæque leones.

ODE XIII.

AD AMICOS.

HORRIDA tempestas cœlum contraxit, et imbres

Nivesque deducunt Jovem ; nunc mare, nunc silüæ

Threïcio Aquilone sonant. rapiamus amici

Occasionem de die; dumque virent genua,

Et decet, obducta solvatur fronte senectus.

Tu vina Torquato move consule pressa meo. Cætera mitte loqui: Deus hæc fortasse benigna

Reducet in sedem vice. Nunc et Achæmenio Perfundi nardo juvat, et fide Cyllenea

Levare diris pectora solicitudinibus:

Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno;
Invicte mortalis, dea nate puer Thetide,
Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi
Findunt Scamandri flumina, lubricus et Simoïs;
Unde tibi reditum certo subtemine Parcæ

Rupere; nec mater domum cœrula te revehet. Illic omne malum vino cantuque levato, Deformis ægrimoniæ dulcibus alloquiis.

ODE XIV.

AD MECENATEM.

MOLLIS inertia cur tantam diffuderit imis

Oblivionem sensibus,

Pocula Letheos ut si ducentia somnos

Arente fauce traxerim,

Candide Mæcenas, occidis sæpe rogando :
Deus, deus nam me vetat

Inceptos, olim promissum carmen, Iambos

Ad umbilicum adducere.

Non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo

Anacreonta Teium;

Qui persæpe cava testudine flevit amorem,

Non elaboratum ad pedem,

Ureris ipse miser; quod si non pulchrior ignis
Accendit obsessam Ilion,

Gaude sorte tua; me libertina, neque uno
Contenta, Phryne macerat.

ODE XV.

AD NEERAM AMICAM.

Nox erat, et cœlo fulgebat luna sereno
Inter minora sidera,

Cum tu, magnorum numen læsura deorum,
In verba jurabas mea,

Arctius atque hedera procera astringitur ilex,
Lentis adhærens brachiis;

Dum pecori lupus, et nautis infestus Orion
Turbaret hibernum mare,

Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,
Fore hunc amorem mutuum.

O dolitura mea multum virtute, Neæra;
Nam si quid in Flacco viri est,
Non feret assiduas potiori te dare noctes,
Et quæret iratus parem;

Nec semel offensæ cedet constantia formæ,
Si certus intrarit dolor.

At tu, quicunque es felicior, atque meo nunc

Superbus incedis malo,

« PredošláPokračovať »