Contemtis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men' moveat cimex Pantilius; aut cruciet quod Vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus Fannius Hermogenis lædat conviva Tigellî ? Plotius, et Varius, Mæcenas, Virgiliusque, Valgius, et probet hæc Octavius optimus, atque Fuscus; et hæc utinam Viscorum laudet uterque : Ambitione relegata, te dicere possum,
Pollio, te, Messala, tuo cum fratre; simulque Vos, Bibule et Servi; simul his te, candide Furni: Complures alios, doctos ego quos et amicos Prudens prætereo, quibus hæc, sint qualiacunque, Arridere velim; doliturus, si placeant spe Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, Discipularum inter jubeo plorare cathedras. I puer, atque meo citus hæc subscribe libello.
SUNT quibus in Satira videor nimis acer, et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera, quicquid Composui, pars esse putat, similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam, præscribe. ¶Quiescas. ¶Ne faciam, inquis, Omnino versus ? ¶Aio. Peream male, si non Optimum erat: verum nequeo dormire. ¶Ter uncti Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Cæsaris invicti res dicere; multa laborum Præmia laturus. ¶ Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos, Aut labentis equo describat vulnera Parthi. Attamen et justum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius. ¶ Haud mihi deero, Cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci Verba per attentam non ibunt Cæsaris aurem ; Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus. ¶ Quanto rectius hoc, quam tristi lædere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem! Cum sibi quisque timet, quanquam est intactus, et odit. ¶ Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto Accessit fervor capiti, numerusque lucernis. Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem, Pugnis. Quot capitum vivunt, totidem studiorum Millia me pedibus delectat claudere verba, Lucilî ritu, nostrum melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim
Credebat libris; neque, si male gesserat, usquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella
Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Appulus, anceps Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, Missus ad hoc, pulsis (vetus est ut fama) Sabellis, Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis: Sive quod Appula gens, seu quod Lucania bellum Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petit ultro
Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis Vaginâ tectus; quem cur destringere coner, Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex Juppiter, ut pereat positum rubigine telum, Nec quisquam noceat cupido mihi pacis ! at ille, Qui me commorit (Melius non tangere! clamo) Flebit, et insignis tota cantabitur urbe. Cervius iratus leges minitatur et urnam : Canidia, Albucî, quibus est inimica, venenum : Grande malum Turius, si quid se judice certes: Ut, quo quisque valet, suspectos terreat, utque Imperet hoc natura potens : sic collige mecum : Dente lupus, cornu taurus petit; unde, nisi intus Monstratum ? Scævæ vivacem crede nepoti
Matrem nil faciet sceleris pia dextera (mirum ?
Ut neque calce lupus quemquam, neque dente petit bos) Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
Ne longum faciam; seu me tranquilla senectus Exspectat, seu mors atris circumvolat alis ;
Dives, inops, Romæ, seu, fors ita jusserit, exsul, Quisquis erit vitæ, scribam, color. ¶ O puer, ut sis Vitalis, metuo; et majorum ne quis amicus Frigore te feriat. ¶ Quid? cum est Lucilius ausus Primus in hunc operis componere carmina morem, Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora Cederet, introrsum turpis; num Lælius, et qui Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen, Ingenio offensi? aut læso doluere Metello, Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui
« PredošláPokračovať » |