Obrázky na stránke
PDF
ePub

Contemtis aliis, explosa Arbuscula dixit.

Men' moveat cimex Pantilius; aut cruciet quod
Vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus
Fannius Hermogenis lædat conviva Tigellî ?
Plotius, et Varius, Mæcenas, Virgiliusque,
Valgius, et probet hæc Octavius optimus, atque
Fuscus; et hæc utinam Viscorum laudet uterque :
Ambitione relegata, te dicere possum,

Pollio, te, Messala, tuo cum fratre; simulque
Vos, Bibule et Servi; simul his te, candide Furni:
Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens prætereo, quibus hæc, sint qualiacunque,
Arridere velim; doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I puer, atque meo citus hæc subscribe libello.

Q. HORATII FLACCI

SERMONUM

LIBER SECUNDUS.

SATIRA I.

SUNT quibus in Satira videor nimis acer, et ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera, quicquid
Composui, pars esse putat, similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

Quid faciam, præscribe. ¶Quiescas. ¶Ne faciam, inquis,
Omnino versus ? ¶Aio. Peream male, si non
Optimum erat: verum nequeo dormire. ¶Ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude

Cæsaris invicti res dicere; multa laborum
Præmia laturus. ¶ Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos,
Aut labentis equo describat vulnera Parthi.
Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius. ¶ Haud mihi deero,
Cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci
Verba per attentam non ibunt Cæsaris aurem ;
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.
¶ Quanto rectius hoc, quam tristi lædere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem!
Cum sibi quisque timet, quanquam est intactus, et odit.
¶ Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti, numerusque lucernis.
Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem,
Pugnis. Quot capitum vivunt, totidem studiorum
Millia me pedibus delectat claudere verba,
Lucilî ritu, nostrum melioris utroque.

Ille velut fidis arcana sodalibus olim

Credebat libris; neque, si male gesserat, usquam
Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella

Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Appulus, anceps
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc, pulsis (vetus est ut fama) Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis:
Sive quod Appula gens, seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petit ultro

Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis
Vaginâ tectus; quem cur destringere coner,
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Juppiter, ut pereat positum rubigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis ! at ille,
Qui me commorit (Melius non tangere! clamo)
Flebit, et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam :
Canidia, Albucî, quibus est inimica, venenum :
Grande malum Turius, si quid se judice certes:
Ut, quo quisque valet, suspectos terreat, utque
Imperet hoc natura potens : sic collige mecum :
Dente lupus, cornu taurus petit; unde, nisi intus
Monstratum ? Scævæ vivacem crede nepoti

Matrem nil faciet sceleris pia dextera (mirum ?

:

Ut neque calce lupus quemquam, neque dente petit bos)
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

Ne longum faciam; seu me tranquilla senectus
Exspectat, seu mors atris circumvolat alis ;

Dives, inops, Romæ, seu, fors ita jusserit, exsul,
Quisquis erit vitæ, scribam, color. ¶ O puer, ut sis
Vitalis, metuo; et majorum ne quis amicus
Frigore te feriat. ¶ Quid? cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
Cederet, introrsum turpis; num Lælius, et qui
Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen,
Ingenio offensi? aut læso doluere Metello,
Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »