In patinam fecere, trahentia pulveris atri Quantum non Aquilo Campanis excitat agris. Nos majus veriti, postquam nihil esse pericli Sensimus, erigimur. Rufus, posito capite, ut si Filius immaturus obisset, flere. Quis esset Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum Tolleret; Heu, Fortuna! quis est crudelior in nos Te Deus? ut semper, gaudes illudere rebus Humanis! Varius mappa compescere risum Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso, Hæc est conditio vivendi, aiebat; eoque Responsura tuo nunquam est par fama labori. Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni Solicitudine districtum ? ne panis adustus, Ne male conditum jus apponatur? ut omnes Præcincti recte pueri comtique ministrent? Adde hos præterea casus aulæa ruant si, Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
Adversæ nudare solent, celare secundæ. Nasidienus ad hæc: Tibi Dî, quæcunque preceris, Commoda dent; ita vir bonus es, convivaque comis. Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres Stridere secreta divisos aure susurros. ¶Nullos his mallem ludos spectasse: sed illa Redde, age, quæ deinceps risisti. ¶ Vibidius dum Quærit de pueris, num sit quoque fracta lagena, Quod sibi poscenti non dentur pocula; dumque Ridetur fictis rerum, Balatrone secundo;
Nasidiene, redis mutatæ frontis, ut arte Emendaturus fortunam. Deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes Membra gruis, sparsi sale multo non sine farre; Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albi ; Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos, Quam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto Vidimus et merulas poni, et sine clune palumbes; Suaves res, si non causas narraret earum et Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti, Ut nihil omnino gustaremus, velut illis Canidia afflasset pejor serpentibus Afris.
PRIMA dicte mihi, summa dicende Camoena, Spectatum satis, et donatum jam rude, quæris, Mæcenas, iterum antiquo me includere ludo. Non eadem est ætas, non mens. Veianius, armis Herculis ad postem fixis, latet abditus agro, Ne populum extrema toties exoret arena. Est mihi purgatam crebro qui personet aurem ; Solve senescentem mature sanus equum, ne Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat. Nunc itaque et versus et cætera ludicra pono :
Quid verum atque decens curo et rogo, et omnis in hoc sum: Condo et compono quæ mox depromere possim.
Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter :- Nullius addictus jurare in verba magistri,
Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes. Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis, Virtutis veræ custos rigidusque satelles : Nunc in Aristippi furtim præcepta relabor, Et mihi res, non me rebus subjungere conor. Ut nox longa, quibus mentitur amica, diesque Lenta videtur opus debentibus; ut piger annus Pupillis, quos dura premit custodia matrum :
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quæ spem Consiliumque morantur agendi gnaviter id quod Æque pauperibus prodest, locupletibus æque; Æque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis : Non possis oculo quantum contendere Lynceus, Non tamen idcirco contemnas lippus inungui; Nec, quia desperes invicti membra Glyconis, Nodosa corpus nolis prohibere cheragra. Est quadam prodire tenus, si non datur ultra. Fervet avaritia miseroque cupidine pectus ? Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem Possis, et magnam morbi deponere partem. Laudis amore tumes? sunt certa piacula, quæ te Ter pure lecto poterunt recreare libello. Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator; Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
Si modo culturæ patientem commodet aurem. Virtus est vitium fugere, et sapientia prima Stultitia caruisse. Vides, quæ maxima credis Esse mala, exiguum censum, turpemque repulsam, Quanto devites animi capitisque labore. Impiger extremos curris mercator ad Indos, Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes : Ne cures ea quæ stulte miraris et optas, Discere et audire et meliori credere non vis? Quis circum pagos et circum compita pugnax Magna coronari contemnat Olympia, cui spes, Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmæ ? Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. O cives, cives, quærenda pecunia primum est, Virtus post nummos: hæc Janus summus ab imo Prodocet; hæc recinunt juvenes dictata senesque, Lævo suspensi loculos tabulamque lacerto. Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque: Sed quadringentis sex septem millia desint; Plebs eris. At pueri ludentes, Rex eris, aiunt, Si recte facies. Hic murus aheneus esto, Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est Nænia, quæ regnum recte facientibus offert, Et maribus Curiis et decantata Camillis? Isne tibi melius suadet, qui, rem facias; rem, Si possis recte; si non, quocunque modo rem; Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupî: An qui, fortunæ te responsare superbæ
« PredošláPokračovať » |