Hinc illæ lacrimæ. Spissis indigna theatris Scripta pudet recitare, et nugis addere pondus, Si dixi; Rides, ait, et Jovis auribus ista
Servas fidis enim manare poëtica mella
Te solum, tibi pulcher. Ad hæc ego naribus uti Formido: et, luctantis acuto ne secer ungui, Displicet iste locus, clamo, et diludia posco. Ludus enim genuit trepidum certamen et iram, Ira truces inimicitias et funebre bellum.
VERTUMNUM Janumque, liber, spectare videris; Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus. Odisti claves, et grata sigilla pudico : Paucis ostendi gemis, et communia laudas; Non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis : Non erit emisso reditus tibi. Quid miser egi? Quid volui? dices, ubi quid te læserit; et scis In breve te cogi, plenus cum languet amator. Quod si non odio peccantis desipit augur, Carus eris Romæ, donec te deserat ætas. Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi Cœperis, aut tineas pasces taciturnus inertes, Aut fugies Uticam, aut vinctus mitteris Ilerdam. Ridebit monitor non exauditus; ut ille
Qui male parentem in rupes protrusit asellum Iratus. Quis enim invitum servare laboret ?
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem Occupet extremis in vicis balba senectus. Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures, Me libertino natum patre, et in tenui re Majores pennas nido extendisse loqueris: Ut, quantum generi demas, virtutibus addas: Me primis Urbis belli placuisse domique, Corporis exigui, præcanum, solibus aptum, Irasci celerem, tamen ut placabilis essem. Forte meum si quis te percontabitur ævum, Me quater undenos sciat implevisse Decembres, Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.
CUM tot sustineas et tanta negotia solus, Res Italas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes; in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar. Romulus, et Liber pater, et cum Castore Pollux, Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt; Ploravere suis non respondere favorem
Speratum meritis. Diram qui contudit Hýdram,
Notaque fatali portenta labore subegit, Comperit invidiam supremo fine domari. Urit enim fulgore suo, qui prægravat artes Infra se positas: extinctus amabitur idem. Præsenti tibi maturos largimur honores, Jurandasque tuum per nomen ponimus aras, Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes. Sed tuus hic populus, sapiens et justus in uno, Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo, Cætera nequaquam simili ratione modoque Estimat, et, nisi quæ terris semota suisque Temporibus defuncta videt, fastidit et odit: Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantes, Quas bis quinque viri sanxerunt, fœdera regum Vel Gabiis vel cum rigidis æquata Sabinis, Pontificum libros, annosa volumina vatum, Dictitet Albano Musas in monte locutas. Si, quia Græcorum sunt antiquissima quæque Scripta vel optima, Romani pensantur eadem Scriptores trutina, non est quod multa loquamur : Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri. Venimus ad summum fortunæ : pingimus, atque Psallimus, et luctamur Achivis doctius unctis. Si meliora dies, ut vina, poëmata reddit, Scire velim, pretium chartis quotus arroget annus: Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter Perfectos veteresque referri debet? an inter
Viles atque novos? excludat jurgia finis.
Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.
¶ Quid? qui deperiit minor uno mense vel anno, Inter quos referendus erit? veteresne poëtas ? An quos et præsens et postera respuet ætas ? ¶Iste quidem veteres inter ponetur honeste, Qui vel mense brevi vel toto est junior anno. ¶Utor permisso, caudæque pilos ut equinæ Paulatim vello, et demo unum, demo etiam unum; Dum cadat elusus ratione ruentis acervi, Qui redit ad fastos, et virtutem æstimat annis, Miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit. Ennius, et sapiens et fortis, et alter Homerus, Ut critici dicunt, leviter curare videtur Quo promissa cadant, et somnia Pythagorea. Nævius in manibus non est, et mentibus hæret Pæne recens? adeo sanctum est vetus omne poëma. Ambigitur quoties uter utro sit prior; aufert Pacuvius docti famam senis, Accius alti: Dicitur Afranî toga convenisse Menandro; Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi; Vincere Cæcilius gravitate, Terentius arte. Hos ediscit, et hos arcto stipata theatro
Spectat Roma potens; habet hos numeratque poëtas Ad nostrum tempus, Livî scriptoris ab ævo. Interdum vulgus rectum videt; est ubi peccat. Si veteres ita miratur laudatque poëtas, Ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat: Si quædam nimis antique, si pleraque dure Dicere cedit eos, ignave multa fatetur, Et sapit, et mecum facit, et Jove judicat æquo
« PredošláPokračovať » |