Obrázky na stránke
PDF
ePub

SENIOR LATIN (TRANSLATION).

The Board of Examiners.

1. How is the study of moral obligations divided by Cicero ? Which portions occupy Books II. and III. of the De Officiis?

2. Mention some of the authorities followed by Cicero. How far is he original?

3. Translate, adding necessary notes in the margin :— (a) Occurritur autem nobis et quidem a doctis et eruditis quaerentibus satisne constanter facere videamur, qui, cum percipi nihil posse dicamur, tamen et aliis de rebus disserere soleamus et hoc ipso tempore praecepta officii persequamur. Quibus vellem satis cognita esset nostra sententia. Non enim sumus ii, quorum vagetur animus errore neque habeat umquam quid sequatur. Quae enim esset ista mens vel quae vita potius, non modo disputandi sed etiam vivendi ratione sublata? Nos autem, ut ceteri alia certa alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes alia probabilia alia contra dicimus. Quid est igitur quod me impediat ea quae probabilia mihi videantur sequi, quae contra improbare, atque affirmandi arrogantiam vitantem quae a sapientia dissidet plurimum. Contra autem omnia disputatur a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere non potest, nisi ex utraque parte causarum esset facta contentio.

(b) Neque vero umquam bellorum civilium semen et causa deerit, dum homines perditi hastam illam cruentam et meminerint et sperabunt; quam

P. Sulla cum vibrasset dictatore propinquo suo, idem sexto tricensimo anno post a sceleratiore hasta non recessit. Alter autem, qui in illa dictatura scriba fuerat, in hac fuit quaestor urbanus. Ex quo debet intellegi talibus praemiis propositis numquam defutura bella civilia.

(c) Tabulae vero novae quid habent argumenti, nisi ut emas mea pecunia fundum, eum tu habeas, ego non habeam pecuniam ? Quam ob rem ne sit aes alienum quod rei publicae noceat providendum est, quod multis rationibus caveri potest, non, si fuerit, ut locupletes suum perdant, debitores lucrentur alienum. Nec enim vehementius rem publicam continet quam fides, quae esse nulla potest, nisi erit necessaria solutio rerum credit

arum.

(d) Saepe enim tempore fit ut, quod turpe plerumque haberi soleat, inveniatur non esse turpe. Exempli causa ponatur aliquid quod pateat latius. Quod potest maius esse scelus quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem occidere? Num igitur se astrinxit scelere, si qui tyrannum occidit quamvis familiarem? Populo quidem Romano non videtur, qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum existimat. Vicit ergo utilitas honestatem? Immo vero honestas utilitatem secuta est.

4. Explain media officia, naturae ratio, eadem sit utilitas unius cuiusque et universorum; and solve the "quaestio:" "Si vir bonus Alexandria Rhodum magnum frumenti numerum advexerit in Rhodiorum inopia

si idem sciat complures mercatores Alexandria solvisse dictaturus sit id Rhodiis ?"

5. What chief". men of the time are addressed by

Horace in the first three Books of the Odes?

Give a brief account of five of them.

6. Translate, with necessary notes

(a)

Quis multa gracilis te puer in rosa
Perfusus liquidis urget odoribus,
Grato, Pyrrha, sub antro?

Cui flavam religas comam,

Simplex munditiis? Heu quoties fidem
Mutatosque Deos flebit et aspera
Nigris aequora ventis
Emirabitur insolens,

Qui nunc te fruitur credulus aurea;
Qui semper vacuam, semper amabilem
Sperat nescius aurae

Fallacis. Miseri, quibus

Intentata nites! Me tabula sacer
Votiva paries indicat uvida
Suspendisse potenti

Vestimenta maris Deo.

(b) Iuno et Deorum quisquis amicior
Afris inulta cesserat impotens
Tellure victorum nepotes
Rettulit inferias Iugurthae.

(c) Otium Divos rogat in patenti
Prensus Aegaeo, simul atra nubes
Condidit Lunam neque certa fulgent
Sidera nautis;

Otium bello furiosa Thrace,

Otium Medi pharetra decori,

Grosphe, non gemmis neque purpura ve

nale neque auro.

Non enim gazae neque consularis

Summovet lictor miseros tumultus
Mentis et curas laqueata circum
Tecta volantes.

Vivitur parvo bene, cui paternum
Splendet in mensa tenui salinum,
Nec leves somnos timor aut cupido
Sordidus aufert.

(d) Miserarum est neque amori dare ludum neque

dulci

Mala vino lavere aut exanimari metuentes
Patruae verbera linguae.

Tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas
Operosaeque Minervae studium aufert, Neobule,
Liparaei nitor Hebri,

Simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis,
Eques ipso melior Bellerophonte, neque pugno
Neque segni pede victus;

Catus idem per apertum fugientes agitato
Grege cervos iaculari et celer alto latitantem
Fruticeto excipere aprum.

7. Give the scheme of the Alcaic and Sapphic metres.

8. Translate the following unprepared passage:—

Magnum est enim eadem habere monimenta maiorum, eisdem uti sacris, sepulchra habere communia. Sed omnium societatum nulla praestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribus. Similes sunt familiaritate coniuncti. Illud enim honestum, quod saepe dicimus, etiam si in alio cernimus, nos movet atque illi, in quo id inesse videtur, amicos facit. Et quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque ut eos

diligamus in quibus ipsa inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit. Nihil autem est amabilius et copulatius quam morum similitudo bonorum. In quibus enim eadem studia sunt, eaedem voluptates, in iis fit ut aeque quisque altero delectetur ac se ipso, efficiturque idem quod Pythagoras vult in amicitia, ut unus fiat ex pluribus. Magna etiam illa communitas est quae conficitur ex beneficiis ultro et citro datis acceptis, quae et mutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt firma devinciuntur societate.

Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum.

JUNIOR GREEK (COMPOSITION).

The Board of Examiners.

Translate into Greek prose―

The same day that he died, they that served him of meat and drink, when they came to him, they said "Gaston, here is meat for you," he made no care thereof and said "Set it down there." He that served him regarded and saw in the prison all the meat stand whole as it had been brought him before, and so departed and closed the chamber-door, and went to the Count and said " Sir, for God's sake, have mercy on your son, Gaston, for he is near famished in prison: there he lieth. I think he never did eat anything since he came into prison." Of these words the Count was sore displeased; and,

« PredošláPokračovať »