Opera

Predný obal
Hillard, Gray, 1838 - 340 strán (strany)

Vyhľadávanie v obsahu knihy

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Populárne pasáže

Strana 57 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Strana 174 - Praecipue cum se numeris commendat et arte : Discit enim citius meminitque libentius illud Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
Strana 60 - Ego apis Matinae More modoque Grata carpentis thyma per laborem Plurimum circa nemus uvidique 30 Tiburis ripas operosa parvus Carmina fingo.
Strana 180 - ... 10 scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim; sed non ut placidis coeant immitia, non ut serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter...
Strana 87 - Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen. Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem 10 Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere majus.
Strana 57 - ... vixi': eras vel atra nube polum Pater occupato vel sole puro; non tamen irritum, quodcumque retro est, efficiet neque diffinget infectumque reddet, quod fugiens semel hora vexit.
Strana 149 - Lucum ligna : cave ne portus occupet alter, Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas ; Mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et Tertia succedant, et quae pars quadret acervum. 35 Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos Et genus et formam regina Pecunia donat, Ac bene nummatum decorat Suadela Venusque. Mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex : Ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt, 40 Si posset centum sccnae praebere rogatus, Qui possum tot...
Strana 183 - Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum. Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi : Si plausoris eges aulaea manentis et usque Sessuri, donee cantor, ' Vos plaudite,' dicat, 155 Aetatis cujusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Strana 189 - ... qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, abstinuit venere et vino ; qui Pythia cantat tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. nunc satis est dixisse ' ego mira poemata pango ; occupet extremum scabies ; mihi turpe relinqui est, et quod non didici sane nescire fateri.

Bibliografické informácie