Obrázky na stránke
PDF
ePub

Namque est ille, pater quod erat meus.-
s.-Hoc tibi Paulus
Et Messala videris? At hic, si plaustra ducenta,
Concurrantque foro tria funera, magna sonabit,
Cornua quòd vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.
Nunc ad me redeo, libertino patre natum :
Quem rodunt omnes libertino patre natum;
Nunc, quia, Mæcenas, tibi sum convictor; at olim,
Quòd mihi pareret legio Romana tribuno.
Dissimile hoc illi est: quia non, ut forsit honorem
Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum;
Præsertim cautum dignos assumere, pravâ
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me possum, casu quòd te sortitus amicum;
Nulla etenim tibi me fors obtulit: optimus olim
Virgilius, post hunc Varius, dixêre quid essem.
Ut veni coràm, singultim pauca locutus,
Infans namque pudor prohibebat plura profari,
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,

Sed, quod eram, narro. Respondes, ut tuus est mos,
Pauca: abeo; et revocas nono pòst mense, jubesque
Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco,
Quòd placui tibi, qui turpi secernis honestum,
Non patre præclaro, sed vitâ et pectore puro.
Atqui, si vitiis mediocribus ac mea paucis
Mendosa est natura, alioqui recta, velut si
Egregio inspersos reprêndas corpore nævos;
Si neque avaritiam,, neque sordes, nec mala lustra,
Objiciet verè quisquam mihi; purus et insons
(Ut me collaudem) si vivo, et carus amicis:
Causa fuit pater his, qui macro pauper agello
Noluit in Flavî ludum me mittere, magni
Quò pueri magnis e centurionibus orti,
Lævo suspensi loculos tabulamque lacerto,
Ibant octonis referentes idibus æra.

Sed puerum est ausus Romam portare, docendum
Artes quas doceat quivis eques atque senator
Semet prognatos: vestem servosque sequentes
In magno ut populo si quis vidisset, avitâ
Ex re præberi sumptus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnes
Circùm doctores aderat. Quid multa? pudicum,
Qui primus virtutis honos, servavit ab omni
Non solùm facto, verùm opprobrio quoque turpi:

45

50

55

60

65

70

113

75

80

Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim

Si præco parvas, aut, ut fuit ipse, coactor,

85

Mercedes sequerer; neque ego essem questus. Ab hoc nunc
Laus illi debetur et a me gratia major.

Nil me pœniteat sanum patris hujus: eoque
Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars
Quòd non ingenuos habeat clarosque parentes,
Sic me defendam. Longè mea discrepat istis
Et vox et ratio. Nam si natura juberet
A certis annis ævum remeare peractum,
Atque alios legere ad fastum quoscunque parentes
Optaret sibi quisque; meis contentus, honestos

90

95

Fascibus et sellis nolim mihi sumere; demens

Judicio vulgi; sanus fortasse tuo, quòd

Nollem onus, haud unquam solitus, portare molestum.

Nam mihi continuò major quærenda foret res,

100

Atque salutandi plures; ducendus et unus

Et comes alter, utì ne solus rusve peregrève

Exirem; plures calones atque caballi

Pascendi; ducenda petorrita. Nunc mihi curto

Ire licet mulo, vel, si libet, usque Tarentum,

105

Mantica cui lumbos onere ulceret, atque eques armos.

Objiciet nemo sordes mihi, quas tibi, Tulli,

Quum Tiburte viâ prætorem quinque sequuntur
Te pueri, lasanum portantes cenophorumque.
Hoc ego commodiùs, quàm tu, præclare senator,
Millibus atque aliis vivo: quâcunque libido est,
Incedo solus; percontor quanti olus ac far;
Fallacem circum vespertinumque pererro
Sæpè forum; assisto divinis; indè domum me
Ad porri et ciceris refero laganique catinum :
Cœna ministratur pueris tribus; et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet; adstat echino
Vilis cum paterâ guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non sollicitus mihi quòd cras
Surgendum sit manè, obeundus Marsya, qui se
Vultum ferre negat Noviorum posse minoris.

110

115

120

Ad quartam jaceo; post hanc vagor; aut ego, lecto

Aut scripto quod me tacitum juvet, ungor olivo,

Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.

Ast, ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio rabiosi tempora signi.

125

Pransus non avidè, quantum interpellet inani

Ventre diem durare, domesticus otior. Hæc est

Vita solutorum miserâ ambitione gravique :

His me consolor, victurus suaviùs ac si

Quæstor avus pater atque meus patruusque fuissent.

SATIRA VII.

PROSCRIPTI Regis Rupilî pus atque venenum

130

Ibrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.

Persius hic permagna negotia dives habebat

Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas;
Durus homo, atque odio qui posset vincere Regem ;
Confidens, tumidusque; adeò sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis præcurreret albis.

5

1

Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque
Convenit (hoc etenim sunt omnes jure molesti,
Quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
Hectora Priamiden animosum atque inter Achillem
Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors;
Non aliam ob causam, nisi quòd virtus in utroque
Summa fuit. Duo si discordia vexet inertes,
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco; discedet pigrior, ultro
Muneribus missis) Bruto prætore tenente
Ditem Asiam, Rupilî et Persî par pugnat, utì non
Compositus meliùs cum Bitho Bacchius; in jus
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam, ridetur ab omni
Conventu; laudat Brutum, laudatque cohortem;
Solem Asia Brutum appellat; stellasque salubres
Appellat comites, excepto Rege; Canem illum,
Invisum agricolis sidus, venisse: ruebat,

10

15

20

25

Flumen ut hibernum fertur quò rara securis.
Tum Prænestinus salso multùmque fluenti

Expressa arbusto regerit convicia; durus
Vindemiator et invictus, cui sæpè viator
Cessisset, magnâ compellans voce cuculum.
At Græcus, postquam est Italo perfusus aceto,

30

Persius exclamat. "Per magnos, Brute, deos te
Oro, qui reges consuêris tollere, cur non

Hunc Regem jugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum

est."

35

SATIRA VIII.

OLIM truncus eram ficulnus, inutile lignum,
Quum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,
Maluit esse deum. Deus indè ego, furum aviumque
Maxima formido: nam fures dextra coërcet,
Ast importunas volucres in vertice arundo
Terret fixa, vetatque novis considere in hortis.
Huc priùs angustis ejecta cadavera cellis
Conservus vili portanda locabat in arcâ.
Hoc miseræ plebi stabat commune sepulcrum,
Pantolabo scurræ, Nomentanoque nepoti.
Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
Hîc dabat; hæredes monumentum he sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus, atque
Aggere in aprico spatiari, quo modò tristes
Albis informem spectabant ossibus agrum.
Quum mihi non tantùm furesque, feræque suëtæ
Hunc vexare locum, curæ sunt atque labori,
Quantùm carminibus quæ versant atque venenis
Humanos animos: has nullo perdere possum
Nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
Protulit os, quin ossa legant, herbasque nocentes.

Vidi egomet nigrâ succinctam vadere pallâ
Canidiam, pedibus nudis passoque capillo,
Cum Saganâ majore ululantem; pallor utrasque
Fecerat horrendas aspectu. Scalpere terram
Unguibus, et pullam divellere mordicus agnam
Cœperunt cruor in fossam confusus, ut indè
Manes elicerent, animas responsa daturas.

5

10

15

20

25

Lanea et effigies erat, altera cerea; major

Lanea, quæ pœnis compesceret inferiorem.

30

Cerea suppliciter stabat, servilibus, utque

Jam peritura, modis. Hecaten vocat altera sævam,

Altera Tisiphonen: serpentes atque videres

Infernas errare canes; lunamque rubentem,

Ne foret his testis, post magna latere sepulcra.

35

Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis

Corvorum; atque in me veniant mictum atque cacatum

Julius et fragilis Pediatia furque Voranus.

Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes

Umbræ cum Saganâ resonârint triste et acutum ;
Utque lupi barbam variæ cum dente colubræ

40

Abdiderint furtim terris; et imagine cereâ
Largior arserit ignis; et ut non testis inultus
Horruerim voces Furiarum et facta duarum?
Nam, displosa sonat quantùm vesica, pepedi
Diffissâ nate ficus; at illæ currere in urbem:
Canidiæ dentes, altum Saganæ caliendrum
Excidere, atque herbas, atque incantata lacertis
Vincula, cum magno risuque jocoque videres.

45

SATIRA IX.

IBAM fortè viâ Sacrâ, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
Accurrit quidam notus mihi nomine tantùm ;
Arreptâque manu : "Quid agis, dulcissime, rerum?"
Suaviter, ut nunc est," inquam ;

[ocr errors]

vis."

[ocr errors]

et cupio omnia quæ

"Pluris

Quum assectaretur, "Num quid vis?" occupo. At ille,
"Nôris nos," inquit ; "docti sumus." Hic ego,
Hoc," inquam, "mihi eris." Miserè discedere quærens,
Ire modò ociùs, interdum consistere, in aurem
Dicere nescio quid puero. Quum sudor ad imos
Manaret talos: "O te, Bolane, cerebri

5

10

Felicem!" aiebam tacitus. Quum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret; ut illi

Nil respondebam: "Miserè cupis," inquit, " abire,

Jamdudum video: sed nil agis; usque tenebo,

15

Persequar. Hinc quò nunc iter est tibi?" "Nil opus est te

Circumagi quendam volo visere, non tibi notum :
Trans Tiberim longè cubat is, prope Cæsaris hortos."

"Nil habeo quod agam, et non sum piger; usque sequar

te."

20

Demitto auriculas, ut iniquæ mentis asellus,
Quum gravius dorso subiit onus. Incipit ille:
"Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium, facies: nam quis me scribere plures
Aut citiùs possit versus? quis membra movere
Molliùs? invideat quod et Hermogenes, ego canto."
Interpellandi locus hîc erat: "Est tibi mater,
Cognati, queis te salvo est opus?" Haud mihi quisquam ;
Omnes composui." "Felices! nunc ego resto:
Confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella

25

« PredošláPokračovať »