Obrázky na stránke
PDF
ePub

PRÆFATIO

EDITIONIS SECUND F..

PAUCA sunt quæ de hac repetita Horatii Odarum editione monenda videntur. Nam, quæ potissimum spectaverim, cum primum ad edendum Horatium animum appellerem, et quorum usui inprimis adjectum commentarium destinaverim, jam olim in præfatione primæ editioni præmissa copiosius exposui. Nec me frustra id fecisse, ex æquiore, quod inde nonnulli de qualicunque mea Horatio præstita opera tulerunt, judicio intellexi. Quodsi igitur fortasse erunt, qui de hac secunda quoque Horatii Carminum Lyricorum editione sententiam suam pronuncient, eos, ne consilii, quod in Horatio interpretando secutus sum, immemores sint, etiam atque etiam monitos rogatosque habeo. Versatus autem sum in iis, quæ olim scripsi, recognoscendis ita, ut passim alia immutarem, alia brevius, alia disertius explicarem, alia plane delerem, alia ad rem magis illustrandam afferrem: ne multa! feci quod mihi faciendum esse putavi, vel pro virium mearum modulo facere potui. Nec defuit mihi, quam in partes vocarem, nova Horatii Carm. Libb. V, a Vanderburgio (Lutetiis Parisiorum, 1812) adornata editio. Ceterum quo gravior mihi est auctoritas eorum, qui ad cetera Horatii Carmina simili interpretatione instruenda me excitarunt, eo majore industria atque religione fidem jam olim datam exsolvam.

Gothæ, mense Sept. MDCCCXIV.

DOERING.

PRÆFATIO

EDITIONIS TERTIE.

CUM non solum in præfatione ad editionem Horatii Carminum Lyricorum primam, sed etiam iis quæ nuper ad editas a me Horatii Satiras et Epistolas præfatus sum, rationem, quam in Horatii interpretatione secutus sum, jam exposuerim, nihil quod adderem habui, nisi hæc pauca verba:

66

Adjeci, in hac tertia Odarum Horatii editione, quæ adjicienda videbantur; resecui quæ nunc displicebant; defendi denique receptas lectiones rationibus ab earum vel antiquitate vel necessitate repetitis."

Quemadmodum autem operæ, quam Horatio navavi, judicibus æquis et humaniter de vitiis, quæ commisi, me monentibus aures faciles, ita illis, qui omnia, ut inde eruant quod atro dente carpant, cum pulvisculo excutiunt, aures duras præbebo.

Gothæ, mense Sept. MDCCCXXIV.

DOERING.

PRÆFATIO

EDITIONIS QUARTE.

Hæc quartum repetita Horatii Carminum Lyricorum editio ideo præferenda est tertiæ, quod purgata est vitiis typographicis, quibus illa turpiter scatet*. Quoties autem Horatium meum relego, toties in loca minus recte a me intellecta et exposita incidere soleo. Quemadmodum igitur ea in hac quarta Horatii editione rectius constituenda et explicanda curavi (nam, ut Horatius ait Epist. i, 16, 24, Stultorum incurata pudor malus ulcera celat); ita illa, quæ acutius viderunt alii, modeste in rem meam vertenda putavi. Id factum inprimis est in editione Horatii minore, quæ, absterso sudore (mea enim culpa paulo diutius sub prelo sudavit), viam ad Horatii amatores, tirones maxime, adfectare meditatur. In ea proposui duas emendationes, quas memoravi quoque in hac quarta Horatii editione. Pro quamvis nempe, Od. i, 28, 11, legendum esse conjectavi, quoniam is; et Od. iii, 11, 18, pro ejus (quam lectionem omnes emunctioris naris interpretes Horatio plane indignam judicarunt), æstus. Verum probandæ an improbandæ sint hæ duæ emendationes, virorum doctorum judicio

[* Editionem tamen illam quartam Carminum, ut et secundam Satirarum et Epistolarum, vitia typographica nec pauca nec levia maculant, a quibus editio hæc est purgata.]

relinquo: certe de posterioris emendationis probabilitate nullus ego dubito.

Vale, Humanissime Lector, et benevolentia atque favore tuo me recreare perge.

Gothæ, a. d. xvii Octobr. MDCCCXXIX.

DOERING.

PRÆFATIO

AD SATIRAS ET EPISTOLAS.

Fui adhuc, fateor, vanus promissor, vel, ut Cicero loquitur, lentus infitiator. Lento enim animo porrexi aures, quas ad me monendum, ut datam de edendis Horatii Satiris et Epistolis fidem exsolverem, non solum Sosius honestissimus, sed etiam amici, quorum multum apud me valet auctoritas, vellicarent. Tandem, cum reputarem, me jam longius a carceribus. remotum celeri pede ad calcem deferri, ne lenti infitiatoris nota famæ meæ post fata adhæreret, non amplius moras nectendas, sed rem strenue peragendam esse intellexi. Appuli igitur animum ad Horatii Satiras et Epistolas simili fere, quo Carmina Horatii Lyrica illustrare studui, commentario instruendas. Ante oculos autem habui inprimis tirones et ejusmodi Horatii lectores, qui poetæ sententias earumque nexum potius perspicere et imbibere, quam doctas et criticas disputationes inspicere et cognoscere cupiunt, similes fere sitientibus, qui ora sua malunt pura prætereuntis rivi aqua proluere, quam antea de loco, ubi fons rivi lateat, sollicite quærere. Horum lectorum igitur respectu habito, primum operam dedi ut textum, quantum fieri posset, emendatum et a vitiis typographicis purgatum redderem. Jam vero, cum in Horatii Satiris et Epistolis tam veteres Codices quam antiquæ recentioresque editiones mirum in modum lectionis varietate inter se discrepent, eas lectiones, quæ secundum additas rationes præferendæ mihi videbantur ceteris, delegi et secutus sum.-Nec medio

« PredošláPokračovať »