Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

PRÆFATIO.

Quamvis in Horatio explicando et a librariorum peccatis purgando tantum unaquaque ætate positum est studium, ut vix a novis interpretibus dici et conferri aliquid posse putes, quod non dictum et collatum sit prius, nec librariorum vitium aliquod in Horatii textu, quem vocant, indagari et tolli posse credas, quod non indagatum et sublatum jam sit ab aliis ; tamen nostra quoque ætate extitere Viri docti, qui novam lucem Horatio affunderent, nec, qui nova et meliora afferant, posthac deerunt. Scilicet alius hanc, alius aliam in edendo Horatio rationem secutus est: alius, ut Lambinus, Torrentius, Sanadonus, cett. omnem pæne in poetæ sententiis uberius exponendis, illustrandis, cum similibus veterum scriptorum locis componendis, vel ex historia dilucidius explanandis collocavit operam ; alius, ut Bentleius, Cuninghamius, Wakefieldius, cett. unice in poeta ad artem criticam exigendo versatus est; alius, ut fere Gesnerus, utrumque ita conjunxit, ut nec textui ad normam criticam examinando, nec sententiis impeditioribus expediendis deesset. Quam quidem rationem posteriorem, haud dubie utilissimam,

in editis Odarum libris iniit Jani, nuperrime autem in communem Horatii lectorum gratiam Vir Eruditissimus, Mitscherlichius. Sed cum Jani editio Odas tantum in duobus tomis complectatur, ea autem, in qua profliganda cummaxime occupatur vetus meus sodalis et amicus Mitscherlichius, ad tam splendidum

opus excrescat, ut paucis ad illud sibi comparandum res suppetere videatur ; desideratur adhuc, quæ plurium lectorum rationibus accommodata sit, editio. Cum igitur ante tres annos Vir Honestissimus, bibliopola Lipsiensis, Caspar

b

dextre

quoque

Fritschius, ut satisfaceret ejusmodi editionis desiderio, Gesneri editionem novis dotibus instructam recudendi cepisset consilium; mihi, ut eam recognoscerem, et, aliis resectis, aliis adjectis, diffingerem, oblata est ab illo conditio. Sed ex causis, quas commemorare nihil attinet, eam repudiavi, et ad eum potius laborem, qui novæ plane editioni impendendus sit, me proclivem esse professus sum. Placuit. Rem suscepi, et susceptæ rei partes pro virili sustinere studui.

Nihil autem prius mihi faciendum esse putavi, quam ut textum darem emendatissimum. Itaque in locis dubiis non certæ cujusdam editionis auctoritatem secutus sum, sed ipse lectiones diligenter excussi, et, quæ tam linguæ quam poetæ ingenio maxime respondere videretur, eam recepi. Ab initio quidem animus erat textum ita exhibere, ut ille a Cl. Mitscherlichio constitutus est; sed, cum in lectiones incidissem, quibus ut accederem a me impetrare non poteram, ab hoc consilio recessi, et meo ipsius judicio in seligendis lectionibus me regi passus sum. Quod si prius fecissem, sine hæsitatione V. c. cum Bentleio i, 3, 18, rectis pro, siccis, et i, 6, 18, strictis pro, sectis scripsissem. Ne tamen levitatis temeritatisque in lectionum delectu mihi culpam contraherem, non solum lectores de lectionis varietate diligenter in notis monui, sed rationem quoque, cur novam antiquæ, vel antiquam novæ lectioni præferrem, semper addidi. Horatii editorum et aliorum virorum doctorum, v.c. Marklandi Epod. 2, 27, conjecturis tum demum locum relinquendum esse censui, cum, iis receptis, apertum, quo laborabat oratio, tolleretur vitium. In uno loco, iv, 8, 17, qui a recentioribus interpretibus ut locus suspectus et spurius asterisco notatus fuit, mihimet ipsi liberius indulsi, et, voce incendia in stipendia mutata, difficultatem, qua hic locus premebatur, removi. Præterea ego ipse in textu nihil tentavi, nisi quod iii, 2, 5 particulam et, quæ mihi superflua ibi esse videbatur, delendam curavi. In conjecturis, quas in notis proposui, una est Epod. 17, 81, quæ non mihi, sed Amicis

simi Jacobsii debetur acumini. Erat illa quoque quam reciperem dignissima, cum tạ habentis in valentis mutato, duplici orationis insolentiæ (plorare artis pro, artis causa, et nil exitum pro, nil exitus) egregie succurratur.

Quod ad interpretationem attinet, quamvis omni cura et studio in ea versatus sum, nec pauca loca difficiliora nova, quam in iis explicandis ingressus sum, via explanare studui, ea tamen non viris doctis, sed tironibus inprimis me consultum ivisse, facile docet, qua usus sum, interpretandi ratio. Nam in quibus doctrinæ alias laus et copia cerni et censeri solet, in iis fui brevior ; at in iis quæ ad poetæ virtutes et sententias penitius perspiciendas facere viderentur, paulo copiosior, adeoque utilitatis magis quam gloriæ studiosus. Ne vero, priusquam ipse de unoquoque carmine diligentius cogitassem, aliorum explicationes temere amplecterer, vel in eorum opiniones me induci paterer, legem mihi scripsi hanc, ut nonnisi jam certa de uniuscujusque carminis consilio et sensu concepta animo sententia interpretes adirem, et, quæ bonæ frugis apud eos reperirentur, in usum meum converterem. Nec, quæ aliis accepta refero, dissimulavi, sed, ubicunque opus videbatur, bona fide indicavi. Optima autem suppeditavit Mitscherlichii commentarius, exquisitioris doctrinæ copia refertissimus; quem quidem eo lubentius in partes vocavi, quo magis ejus auctor jam olim, ad cujus exemplum me componerem, mihi extitit dignissimus. Nam non sine summa animi voluptate in memoriam revoco illud tempus, quo non solum intimæ nos pueros in schola Portensi amicitiæ familiaritatisque tenebat vinculum, sed mutuum quoque honestissimæ æmulationis agitabat studium. Gaudebit igitur ille, cujus antiqua fides et rarissima animi integritas mihi et aliis satis perspecta est, gaudebit, inquam, nisi me omnia fallunt, ille, si veterem suum amicum post messem a se factam spicas legisse intellexerit.

Post inchoatam Mitscherlichï editionem omnia Horatii Carmina uno tomo evulgavit Cl. Wetzelius. Instructa est hæc

editio Indicibus, in quibus res historicæ, mythologicæ, geographicæ accurate et diligenter enarrantur, copiosissimis; sed pauci lectores in eorum subsidio acquiescent, nec tam ex subjecta lectionis varietate, quam ex præpositis cuique carmini Argumentis, multum proficient. In probandis enim vel improbandis lectionibus Wetzelius ad Jani judicium et auctoritatem ita se attemperavit, ut nihil fere ex se ipso proferret, et ducem suum atque magistrum in deridendo tantum et petulantius tractando Magno Bentleio superaret. Nec Argumenta ita comparata sunt, ut lectores inde de cujusque carminis pretio et virtutibus recte judicare discant.

Quæ de Horatii MSS. et Editt. cett. ex aliis editionibus cognosci possunt, et raro legi solent, iis hanc editionem augere et onerare nolui. Itaque nil nisi Vitam Horatii et Doctrinam de metris Horatianis præmittendam curavi. Rem scilicet de metris Horatianis novo studio tantaque diligentia, sollertia, et peritia excussit et ad ejusmodi formam redegit Vir Doctissimus et multis nominibus mihi Carissimus Sparrius, ut communicatis, quæ humanissime ille mecum de metris Horatianis communicavit, cum Horatii lectoribus, haud exiguam apud plurimos me gratiam initurum esse cum fiducia quadam sperare possem.

Restat ut Doctissimo Clarissimoque Philosophiæ Doctori Carolo Christiano Wendlero, cujus accuratissima veterum linguarum cognitione æque ac summa perspicacia, ne vitiis typ graphicis inquinaretur hæc nostra editio, egregie cautum et prospectum est, publice gratissimi animi sensum aperiam. Quo minus autem Vir ille Venerabilis publicæ laudis et gloriæ est appetens, in eo majore apud omnes, qui eum norunt, est pretio.

Dabam Gothæ, a. d. vi Id. Mai.

MDCCCIII.

DOERING.

« PredošláPokračovať »